Davidis Gorlaei Ultraiectini Exercitationes Philosophicae quibus universa fere discutitur Philosophia Theoretica.
-

ET *Plurima ac praecipua Peripateticorum
dogmata evertuntur.*

Post mortem auctoris editae cum gemino indice

Fabricando Fabri Fimus

In Bibliopolio Commeliniano sumptibus viduae Ioannis Comelini. 1620

[Table of contents and index are not transcribed]

\[1\]

# Davidis Gorlaei Exercitationum Philosophicarum PRIMA

## Sectio 1. Quid sit Philosophia.

A contemplatione Philosophiae, nobis auspicandum est: neque enim deceret
in & sapientiae palaestris sese exercitantem, eius ideam animo non prius
induisse. Quamobrem logicorum ductum sequentes, initium recte ducemus a
definitione. Quod ut fiat vocis usum paucis cognoscamus, nempe cujus nam
rei conceptus in mente figuretur audito Philosophiae nomine. Et enim qui
hic latiorem aut angustiorem definitionem statuunt pro libito, non
videntur ullo alio argumento commodius refutari posse. Quid igitur per
Philosophiam denotari

\[2\]

solet. *Certe animi medicina: similitudo Dei: meditatio mortis: rerum
divinarum humanarumque scientia*. Haec enim praecipua sunt eius encomia,
quae in antiquorum scriptis passim occurrunt. Quorum tamen duo
posteriora angustius naturam eius explicant, quam par est. Neque enim
rerum divinarum humanarumque scientia comprehendit virtutum praxin: sed
est tantum nuda entium cognitio. Neque itidem meditatio mortis
consistit in rerum cognitione, sed in vitae bonae praxi. Id quod vult
illud proverbium, vive hodie: ac si foret cras moriendum. Atque hanc ob
causam per illud dictum: Nosce te ipsum: totam Philosophiam explicari
crediderunt multi. Ergo conjunctim praestant haec duo, quod singulatim
nequeunt. At illa priora plenius rem explicant. Nam si animae est
medicina (est autem talis veteribus) utique eius imperfectiones & morbos
curabit, ignorantiam tollet ex intellectu, pravitatem demet voluntati,
totamque animam reddet perfectiorem; sicuti a medicamentis aegrotum
corpus restituitur priori sanitati.

\[3\]

Atque eo sensu similitudo Dei videtur nuncupata. Sicut enim Deus est
summum bonum, cujus felicitas consistit in cognitione sui & amore: ita
per Philosophiam nos Deo similes effici veteres putarunt: Utpote qui
partim per contemplationem divinitatis, & eius effectorum, partim per
eius amorem; & vitae cum recta ratione conformitatem, quasi propius ad
summum bonum accedere videremur. Haec quamvis homo christianus non
debeat Philosophiae attribuere, tamen ex iis perspicitur quem finem
Philosophie veteres proposuerunt: nempe quandam animae, non
corporis, perfectionem: eam tamen, quae in hac vita obtineri
possit. Ex quibus palam est, quibus disciplinis nomen Philosophiae
impartitum sit. Quod ad huc clarius elucescet: si quibus appellatio
Philosophi competat, prius indagetur. Hac enim via a concretis saepe
provehimur in abstractorum perceptionem. Philosophos Cicero
describit formosissimos esse si sint distortissimi: divites, si
mendicissimissi: si servitutem serviant, reges: non

\[4\]

moveri gratia: nulli delicto ignoscere: nullius rei paenitere: nihil
opinari: nulla, in re falli: sententiam mutare nunquam. Ut ita spretis
mundi deliciis, corpus pro animae carcere habeant: vitam vivant
honestam: affectus voluntati subjiciant: intellectum omnium rerum
cognitione imbuant. *Quocirca* mechanici artifices nequaquam
appellari possunt Philosophi, quaestum enim quaerunt artibus suis.
Tum ad eas exercendas exterioribus utuntur corporis organis. Sic nec
medici, nec jurisconsulti. Nam medicina non est de perfectione animae
sed corporis. In jurisprudentia, aut varii casus, in dividendis bonis
deciduntur, aut sua cuique agenti malum, poena statuitur. Illud nihil
spectat ad Philosophum, qui opes mundanas omnino despicit. Multo minus
hoc. Quum omnibus abrogatis legibus adhuc bene viveret: Faceret enim
bonum virtutis amore, quae docetur in ethica! non formidine poenae, quae
in jurisprudentia. Eodem modo & Theologia excluditur: cum enim haec
sit doctrina Beate vivendi in aeternum, nullo modo

\[5\]

potest Philosophiae pars dici, cujus totum finem assequimur in hac vita.

Grammaticum vero aut rhetorem nullus priscorum Philosophi nomine dignum
censuit. Imo non nulli etiam per integrum quinquennium studioso
Philosophiae putarunt silentium agendum esse. Ut ita, quamvis hae artes
ab anima exerceantur, tamen a lingua & voce exteriore quum dependeant,
nihil facere ad animae perfectionem existimandum sit. Hoc igitur modo
distinguntur inter se concreta haec. Quare & abstracta horum
concretorum; quae eorum imitantur naturam. Propterea non exigui
laboris est definitionem invenire, quae sit aequalis ambitus hic cum
definito: videtur tamen haec talis, si quae alia: *Philosophia est
doctrina de perfectione anima humanae in hac vita*. In hac finis dicitur
docere perfectionem: genus autem doctrina, non vero ars vel
scientia. Quum enim habeat quasdam partes, quae sunt scientiae, nec
per hanc nec per illam debuit definiri: sed per illud, quod utrique
commune omnibus competeret partibus. Id autem est doctrina.

\[6\]

## Sectio 2. De animae perfectione.

Sed de illa animae perfectione paulo latius est agendum.

Quod ut fiat videamus prius, quae nunc fit imperfectio.

Est autem duplex: intellectus una, altera voluntatis.

Huius sita est in facili aberratione: illius in difficultate assequendi
veritatem. Difficultas haec duplex est: prioris causa est, ignorantia
rei intelligendae: non enim semper intellectus rem ita concipit, sicut
se habet. Causa huius non est una: nimia rei perfectio; ut Dei: nimia
imperfectio, ut actionum, loci, temporis: nimia magnitudo, ut terrae:
nimia parvitas ut atomi: nimia distantia, ut caeli: natura aut plane
in sensilis; ut angeli: aut saltem aegre sensilis, ut aeris alique plura
impedimenta. Quae omnia nonnumquam conjunctum, aliquando singulatim

\[7\]

apprehensioni sui difficultatem pariunt. Idcirco multum a scholasticis
disputatur, utri hanc difficultatem acceptam ferre debeamus, rebusne an
intellectui? Dicam paucis quid hic sentiam. Et illis & huic pro diversa
consideratione.

Si namque ea foret omnium rerum natura, qua sentiri posset, intellectus
eas facile comprehenderet. Nam cum plurimarum sit aut plane insensilis,
aut saltem aegre sensilis, merito rebus, asscribitur hac consideratione.
At alia intellectui. Si enim hic tantae perfectionis foret, quantae
divinus, etiam ea, quae sentiri nequeunt, caperet. At nunc ex sensibus
habet primordia sua intellectionis. Quare hoc modo intellectui accepta
ferri potest prior difficultas. Posteriorem vero peperit ignorantia modi
intellectionis nostrae. Quum enim omnia mens per notiones apprehendat, &
una notio non totum illud exprimat, quod in re est, plures requiruntur
ut illud exprimatur, quarum

\[8\]

unaquaeque aut causam, aut effectum, aut subjectum, aut adjunctum, aut
aliquam aliam rei ad alia habitudinem designat. Tum nec ex unaquaque
notione sola aliquid potest cognosci, sed plures inter se disponendae
sunt ut aliquid esse, vel non esse statuatur. Qua propter haec
difficultas oritur, ex ignoratis hisce quatuor. Primo quod
requirantur notiones ad exprimendam totam rem, quid unaquaeque, & qualis
sit, quid rei designet: Secundo, quae notiones disponendae sint,
quot & quomodo, ut statuatur aliquid esse vel non esse, ac quo deinde
modo haec dispositio judicanda sit an cum re conveniat nec ne.
Tertio ex quibus notionibus, & quot, & quomodo in cognitionem
perveniri possit eius, quod est dubium. Quarto quibus res primum
debeat declarari, quibus deinde, quibus ultimo, ut tanto facilius
intelligatur & memoriae mandetur. Atque hanc posteriorem difficultatem
asscribimus soli intellectui. Ex quibus omnibus ita explicatis
intelligitur quae sit animae perfectio. Nam quotuplex haec animae
imperfectio, totuplex ei opponitur perfectio

\[9\]

quae in Philosophia explicatur. Perfectio voluntatis in ethica, nimirum
quae sit recta ratio, quae voluntatis cum ea conformitas, quomodo
vivatur bene. At intellectus perfectio in reliqua Philosophia. Illa,
quae priori opponitur difficultati, in mathesi & theoretica Philosophia:
quae posteriori in sola logica. Atque hinc huius tota constitutio est
derivanda de quo nos alibi maiora & plura.

## Sectio 3. De Philosophia Distributione

His ita constitutis non multum laboris requirit Philosophiae
distributio. Quotuplex enim hac perfectio, totuplex & doctrina de hac
perfectione. Qua propter cum illa animae competat ratione facultatum, &
hae tantum sint due, duplex quoque erit Philosophia: aut de perfectione
intellectus, aut voluntatis. Cui distributioni criiptice immixtae sunt
definitiones partium distributarum.

\[10\]

Quare & prior Philosophiae pars aut de illa aut de hac.

Intellectus perfectio rursus duplex est, practica & Theoretica: Illa
dividitur in logicam & mathematicam.

Neque hic ulla refutatione indigent, qui logicam Philosophiae partem
esse negant: quum omnes illorum rationes nitantur prava logices
constitutione, perversis Philosophiae definitione & attributis. Caeterum
quia mathematicam inter Philosophiae practicae partes recensemus contra
morem vulgarem, demus oportet & rationem huius. Mathematica ars est:
non scientia. Quare practice intellectum perficit: quod apparet ex
collatione artis cum scientia.

Utraque constat ex praeceptis catholicis, nec aliter haec considerat
objectum suum, quam illa: quia utriusque finis idem est, nempe scire.
Differentia vero inter illas oritur; quia scientia non habet alium
finem quam scire, quod est noetica cognitio: at ars habet ulteriorem
adhuc alium finem, scilicet

\[11\]

dianoeticam cognitionem sive discursum. Exemplis hoc est
declarandum. Sic ph\[y\]sica definit hominem animal rationale, non ut ex
eo naturam singularis hominis intelligam, sed ut tantum universalis. At
logica definit causam esse, cujus vi res est, ut per illud quamlibet
particularem causam apprehendam, non ut sistat meam cognitionem nuda
illa universalis causa. Atque ita praeceptum artis in hac deductione
est propositio cujus vi res est, illud est causa. Assumtio est praecepti
ad exempla applicatio: huius vi res est. Sequitur conclusio quam ut
scirem, dabatur hoc praeceptum: ergo hoc est causa. In his situm est
fundamentum diversitatis inter artem & scientiam. Etenim hine triplex
oritur ars, pro ut illud, quod deducitur triplex est.

Illud enim aut tantum intelligitur; uti apparet ex hoc exemplo
causae: aut agitur, sicut in rhetorica docetur accurata
pronunciatio

\[12\]

in genere, ut haec & illa recte eo modo instituantur: aut
efficitur: quemadmodum in logica declaratur in genere syllogismus,
ut hic & ille recte efficiatur. Qua propter math\[e\]matica recte
vocatur ars. Praeceptorum namque finis est deductio! quia ex universali
data regula, quamlibet particularem quantitatem depraehendit.

3\. In Philosophia Theoretica omne ens pertractandum est, tam in genere
quam in specie. Qua propter a nobis definitur: *entis scientia*! hic
quaeri potest, quum entis multae sint affectiones ut unum, verum,
bonum; quae enti competunt quatenus est ens, ad quam scientiam illae
pertineant: hoc paucis aperiam. Theoretica Philosophia una est,
scientia, cujus non sunt species, Theosophia, angelographia, physica,
sed partes. Quare cum ens in toto suo ambitu consideratum fit,
obiectum totius (est autem, quia in definitione ponitur) ibidem quoque
entis pertractabuntur affectiones. Neque enim proprium adjunctum alius
est disciplinae, quam eius subjecti. Propterea & ens & omnes eius
proprietates pertractandae

\[13\]

sunt, antequam Philosophia Theoretica, dividatur. Nam generalia
generaliter tractari volunt logici. Ille autem generalis tractatus non
vendicat peculiare sibi nomen, neque dici potest metaphysica, sed
etiam ante metaphysicam instituendus est, Potest interim prima aut
universalis appellari Philosophia eo quod primum sortiatur locum aut
universalissimum tractet.

4\. Post horum universalium tractationem, & ens in species, & eius
tractatio in totidem partes distinguenda est. Sic enim vulgo dicitur,
unamquamque scientiam secari, sicut res tractata. Sed quas in species
dividetur ens? an vulgari modo in substantiam & accidens? nequaquam.
Nam peripateticorum accidentia non omnia nobis sunt entia, sed entium
modis & quae entia sunt, scilicet lumen, calor, frigus &c. non
accidentis sed physicae naturae sunt species. Nos ergo distinguimus ens
in creatorem & creaturam. Ille est deus eiusque scientia Theosophia.
Quam inter & Theologiam aliquod ponimus discrimen:

\[14\]

haec enim, cum doctrina sit beate vivendi in aeternum, agit de fide &
fidei actionibus, quae media sunt ad illam finem. Verum Theosophia de
Dei natura & eius attributis. Propterea Philosophiae pars est, cujus
hoc munus; contemplari cujus que entis naturam, tam in genere quam in
specie. Neque tamen haec doctrina e sola ratione naturali depromenda
est, sed etiam ex sacris literis. Cum enim perfectum comprehendat
imperfectum, & haec quoque revelata de Deo perfectior doctrina
continebit imperfectiorem naturalem. Ut ita toto errent caelo qui
duplicem statuunt theologiam, naturalem unam, revelatam alteram: quasi
alia foret hac quam illa. Quum nulla inter eas dissensio, nullum
discrimen: nisi quod haec illam longe superat perfectione. Tanto minus
illi audiendi sunt, qui aliquid theologice verum, Philosophice falsum
esse putant. Caeterum de naturali loquor Theosophia, quae solidis
nititur fundamentis non autem que ex som\[n\]iis peripateticis est
conferta.

\[15\]

Post explicatam Theosophiam, de creatura agendum est, eaque in genere
cum suis affectionibus explicanda: deinde autem in Angelum & naturam
dividenda. Illius scientia Angelographia: hujus Physica dicitur.
Ut ita errent qui ad solam Physicam referunt utramque creaturae speciem,
sicut & qui deum. Sunt enim scientiae dividendae, sicut dividitur res
in iis tractata. Tum hoc ipsum pugnat cum ipso Physices nomine; quod a
natura dictum est. Sic namque deus & Angelus res Physica forent, nihil
foret supra naturam, ne ipsa quidem SS. Trinitas: sed omnia forent
naturalia.

Sic ergo prior haec Philosophiae pars informanda est: quam sequitur
altera de voluntatis perfectione; quia voluntas intellectu natura est
posterior. Dicitur autem Ethica; eo quod doceat bonos mores. Unde & a
nobis definitur: ars bene vivendi. Agit enim de recta ratione, quae per
Decalogum plenissime exprimitur. Quocirca non est e nugis Aristoteslis
describenda; sed e sacris Litteris. Et

\[16\]

ipsa lex, seu decalogus huc pertinet: quandoquidem secundum legem recte
vivitur. Interim specialior quidam usus Ethices occurrit in
Oeconomicis, & Politicis.

## Sectio 4. De Metaphysica Peripatetica.

In hac Philosophiae distributione non habetur Peripateticorum
Metaphysica. Neque enim est disciplina per se una: sed in ea confusa
jacent omnia illa, quae ad alias disciplinas quidem pertinent, sed a
Peripateticis ad illas non referuntur.

Nos volumus ut unicuique suum tribuatur. Idcirco tractatum de ente in
genere posuimus debito loco. Reliqua suis quaeque reddantur disciplinis:
Deus, Angeli, accidentia, Theosophiae, Angelographiae, Physicae. <!-- new section: cause and effect do not need to be included in the division of being -->Sed
illae relatae affectiones, ut caussa, effectum, subjectum adjunctum,
signum, signatum, totum, pars, idem, diversum, par, impar, simile,
dissimile uni soli Logicae.

\[17\]

Id quod nervose satis demonstrabimus. Demonstrationibus haec
substernimus fundamenta. Non est in scientia tractandum, quod ejus
objecto per se non competit, non enim est scientiae homogeneum, quod
ejus objecto adaequato est heterogeneum. Deinde hoc? unumquodque
scientiae praeceptum debet esse axioma necessarium. Quin ex hoc
axiomate: distributionis partes inter se dissentire debent: idem
ostendam. Caussa, effectum, & reliqua illa non esse enti
essentialia (id enim est adaequatum Metaphysices objectum) nemini
dubium esse potest, qui ea aliquando ab ente separari posse, & separata
fuisse novit. Nam ante conditum mundum Deus erat, ens erat enim
idem, qui adhuc est: non tamen erat caussa vel effectum. Neque
enim idem sui ipsius caussa est: & ante conditum mundum nihil erat
praeter Deum. Conditis vero creaturis demum caussa esse c\[o\]epit, &
illae effecta ejus. Quare esse caussam vel effectum non competit enti,
qua existit; sed qua

\[18\]

alia ei coexistunt: quae coexistentia, cum enti sit accidentaria, ab
ipso separabilis; nec eae affectiones ex ea ortae ei essentiales esse
possunt, sed per accidens competunt. Id quod ex natura relatorum liquet
quorum esse quum totum sit ad aliud referri, necessario requirunt
multitudinem. Haec vero entis est oppositum: quia unitatis est
contrarium; quae idem est quod entitas. Quare quum hae affectiones sint
relata, ex multitudine, quoque trahunt originem, & sic porro enti sunt
accidentariae. Quin & ab ipsis creaturis separari possunt. Nulla enim
est, quae non possit non esse caussa.

Quod vero necessario sit effectum, id ex peculiari ratione habet?
Neque competit ei, qua ens est, sed qua hoc ens, scilicet
creatum. Ex quibus quoque concluditur secundum hoc: non esse axioma
necessarium: ens est caussa vel effectum. Non enim hoc consequens
necessario competit antecedenti: quia ab eo separari posse, & separatum
fuisse jam demonstratum est. At ego e logices didici: axioma
necessarium semper

\[19\]

verum, nec falsum esse posse. Videamus promissum tertium. Partes hujus
distributionis inter se non dissentiunt: quia idem simul potest esse &
caussa & effectum: quamvis non ejusdem. Caeterum haec limitatio nequit
distributioni addi. Quum enim ens, ut genus generalissimum, in ea
dividatur, nequit per aliud limitari, cujus aut caussa dicitur, aut
effectum: quia nihil in rerum natura, quod sub ipso ente non
comprehendatur.<!-- new section starts here --> Caeterum si haec relata genera non sunt idem cum ente,
quo modo vere de eo praedicantur? Illud paucis explicandum est:
Denominationes<!-- first occurrence of the term 'denominatio' --> multae praedicantur de rebus, & apprehenduntur,
tanquam reale quid in iis ponerent quamvis nihil ponant. Ita paries
hic dicitur dexter; quia mihi esta dextra. At si me convertam fiet
sinister, qui erat dexter. Nulla tamen in pariete fiet mutatio, quae
fieret, si aliquid reale in illo poneret haec denominatio. Eodem modo &
Deus, caussa mundi dicitur ab actione, qua effecit illam. Interim esse
caussam, nihilo magis aliquid reale in Deo ponit,

\[20\]

quam esse dextrum in pariete. Sed est tantum denominatio mentis
explicantis, quo se modo Deus habeat ad res alias. Unde plane alia ratio
est, quoad hoc, unum, verum, bonum. Haec enim aliquid internum enti, &
ab ipso inseparabile significant, quod per entis conceptum non
representatur: non vero extrinsecam designant habitudinem uti haec
relata genera. Quare evidentissime ex iis deducitur: non esse de hisce
relatis generibus agendum in Meta\[p\]ysica. Videamus nunc porro, quo
jure de Deo, Angelis, accidentibus agant in Metaphysica. Nullo sane. Nam
si haec universalis est scientia (est autem talis illis) quomodo ad eam
pertinebunt particularia haec: Deus, Angelus, accidentia? Si illud solum
in ea tractandum, quod sine materia conceptu potest intelligi, quomodo
de actu & potentia, de quibusdam corporeis accidentibus, quantitate &
tactilibus qualitatibus, de ipsa denique materia ut caussa, agunt in
eadem? An materia intelligi potest, sine conceptu materiae? An
substantia potest in immateriatam

\[21\]

seu spiritualem, & materiatam seu corporeram dividi sive ullo
conceptu materiatae substantiae? Illi substantiam in Metaphysica
definiunt: definitam in spiritualem & corpoream dividunt: spiritualem in
eadem tractant disciplina, in qua ejus genus corpoream ad Physicam
amandant. Cur fruitur hoc beneficio spiritualis substantia magis, quam
illa altera? Aut quid commisit misera illa corporea, ut debuerit in
exilium mitti, nec in materno solo pedem figere ipsi licuerit? Tanta vis
est materiae primae, ut, quae alibi est pura potentia hic tamen actu hoc
effecerit. Sed bene sese res habet: substantiam corpoream esse quoque
immateriatam suo nos ostendemus loco. Sed illud nunc solum
q\[u\]aerimus: quae illa sit disciplinarum methodus: genus definiri,
distribui, unam speciem in eadem tractari disciplina cum suo genere,
alteram non tractari; quum tamen aeque in distributione recenseatur
utraque? Aut ex qua Logica illam didicerint? Si modo illam didicerint, &
non potius habeant a natura sibi inditam.

\[22\]

# EXERCITATIO SECUNDA. DE ENTE

## Sectio 1. De ente reali, rationis, per accidens, modali, & denominationibus.

Quoniam Theoreticae Philosophiae exercitationes hae destinatae sunt,
post illius indagationem exerceamus nos in contemplatione objecti.
Illud autem est ens, sicut diximus. Caeterum hoc non uno modo
sumitur. Nam praeter ens reale adhuc est, quod vocant rationis:
tum & ens per accidens, & modi entis, qui dicuntur, ac
denominationes quoque aliquid videntur esse. Videamus ergo singula
quid sint.

*Ens reale est, cujus essentia per se existit.*

Quare neque ab intellectu fingitur; sed eo etiam non cogitante datur:
neque tota ejus essentia est esse ad aliud, aut in alio, sed suam

\[23\]

[sibi propriam habet existentiam, per quam existit, non per
alienam.] Sed *ens
rationis est, quod ab intellectu esse fingitur.* Hoc etiam suam
habet essentiam, per quam est id, quod est. Habet & caussam
efficientem hujus qualiscumque entitatis. Quum enim non semper eo sit
modo, quo est, dum fingitur, neque perpetuo tale maneat; aliquid sit
necesse est, a quo oriatur hac varietas. Illud est intellectus,
neque enim unum ens rationis potest esse caussa alterius; quamvis fingi
possit, ut caussa. Intellectus vero actio non potest terminari ad hoc
fictum ens, tanquam ad terminum: realis enim effectio requirit terminum
realem: sed ut ad termini producti objectum. Terminus vero est illa ipsa
conceptuum inter se disposito. Nam hoc modo fit ens rationis: conceptus
singuli mentis per sensus ad ipsam fuere delati, & rerum sunt realium:
ii inter se disponuntur, & realiter conjuncti sunt, sed res per eos
significata, si nuspiam extra sit, & tamen esse significetur,
haec est ens fictum.

Idcirco in definitione diximus: ipsum entis

\[24\]

esse fingi. Exempli gratia hoc proferam: conceptum asini mens ex
sensibus habet. Sicut & conceptum rei volantis: quod si hos jungat, per
eos significabitur asinus volans, qui neque in mente est, neque
extra eam uspiam. Ut vel hinc appareat vulgarem entis ficti
definitionem: *habere tantum esse objective in intellectu*: non esse de
meliore nota. Nam ista verba, *objective & in*, videntur inter se
pugnare. Quo enim modo id, quod objicitur alicui, potest in illo esse,
cui objicitur? Est autem imago ejus in illo: sed res tamen habet extra
suum esse aut reale, aut fictum. Simili morbo laborat vulgaris divisio
in negationem, privationem, & relationem. Sunt enim hae
denominationes, non entia ficta. Non enim a mente esse
finguntur: sed vel nullo cogitante revera dantur: quamvis non habeant
propriam existentiam. Caeterum relinquamus hoc, & pergamus ad ens per
accidens. Ubi hoc est considerandum: non agi hic de ente, quod
per accidens fit: nam & hoc nonnunquam est ens per se, & ejus caussa
potius dicitur per accidens:

\[25\]

sed de eo, quod per accidens est, seu per aggregationem. Hoc
autem proprie non est ens, sed entia: & per accidens existit, quia
ejus partes existunt. Est vero illud omne ens per aggregationem, quod ex
pluribus entibus conflatum est. Sed varium est pro horum entium unione.
Nonnunquam haec se invicem confuse contingunt; ut in acervo
lapidum, aliquando ordine; ut in mundo: quandoque habent
easdem qualitates, ut etiam ejusmodi unio sit inter illa; sicut
inter hanc & illam aquae guttam: sunt quoque, ubi unum est in alio
intime, illudque penetrat, & per illud agit; sicut anima in
corpore. Quomodocumque plura entia inter se jungantur totum illud
semper erit ens per aggregationem. Neque enim unio mutat rerum
essentiam, ut ex duabus rebus possit fieri una res numero. Quae enim
illae res semper manent duae: quamvis ita similes sibi invicem reddi
possint, ut mens nullam inter eas norit ponere distinctionem, nisi
numericam.

Quando

\[26\]

vero illud ens per accidens a mente concipitur ut totum, non est ens
rationis: non enim a mente fingitur: sed est idem, quod multa entia
inter se unita, & eo modo concipitur a mente: nempe ut non distinctum
ab omnibus suis partibus ita collectis. Quodsi mens illud concipiat ut
ens unum numero distinctum a suis partibus, non erit idem, quod omnia
illa entia realia simul sed ens rationis. Illud enim esse eo modo
fingetur. Atque hoc modo manifestum fit, quo pacto ens per aggregationem non sit verum ens, & tamen vere dicatur esse. Nempe quia idem
est, quod omnia illa entia realia, quae simul unum neque fiunt sumpta ens fictum, neque unum reale; sed manent quod sunt, & vere
apprehenduntur esse multa entia muta. Mens autem imponit illi unitatem,
quatenus est acervus unus; non ens unum. Quae unitas realis non est, sed
ficta, quemadmodum & acervus, ut ens conceptus, non est realis, sed
fictus. Haec de ente per accidens. Modus est habitudo quaedam entis
accidentaria, cujus totum esse est inhaerere

\[27\]

enti, eique extrinsecus accedere. Sic unio animae & corporis est modus
quidam utriusque. Differt enim ab utroque: quia potest separari. Neque
etiam ens est. Alias haberet adhuc aliam unionem, qua utrique uniretur.
Si enim foret ens, haberet propriam existentiam.

Illa ergo animae coexistenti jungeretur, & uniretur per unionem: de qua
idem quaereretur. Atque sic aut hoc confitendum est: unionem hanc non
habere propriam aut essentiam aut existentiam, & esse tantum entis
modum: aut adhuc per aliam unionem rebus jungi in infinitum concedendum
est. Differt autem modus entis ab ente rationis: quoniam hoc, intellectu
non cogitante, non est. At etiamsi nemo intelligat animam corpori unitam
esse, tamen hac unio nihilominus datur. Atque idem de reliquis modis
statuendum est: nempe competere rebus per earum existentiam; non per sui
intellectionem. Differt vero ab ente reali: quatenus hoc suam propriam
habet & essentiam & existentiam. At modus hic in sese, prout ab ente

\[28\]

reali distinguitur, non habet ullum esse reale, sed hoc omne ei competit
per illud ens, cujus est modus. Nam esse realem modum, est habere
reale esse: verum non proprium, sed alienum, nec per se, sed per
aliud: per cujus existentiam & ille existit. Sic cerae figura,
nempe longitudo, est modus quidam ejus. Haec ab ipsa distinguitur:
quia potest separari: nempe si cera fiat rotunda. Interim ut distincta
non habet ullum proprium esse: sed inhaeret tantum ipsi cerae, cui dum
inhaeret, per existentiam ejus, & partium ejus, scilicet quod ista in
longum extensae sint, haec quoque existit longitudo; Praeterea ens
reale habet essentiam absolutam, eamque ex se solo sibi competentem.
At modus entis est illa ipsa habitudo, qua ens, cujus est, refertur
aut ad locum, aut ad tempus, aut ad alia entia, qua ipsi coexistunt,
quae habitudo in re subjecta mutari potest, quia haec mutari possunt, ad
quae refertur. Est autem modus alius, qui enti competit ratione
solius existentiae, alius, qui ratione essentiae, & existentiae

\[29\]

utriusque simul. Nam quamvis hae sint eaedem, tamen ita ratione
distingui possunt, ut ratio nostra uni aliquid tribuat, quod non alteri.
Prior modus est, quo ipsa existentia existit aut in loco, aut in
tempore, aut cum aliis entibus. Huc ergo pertinent quies, locatio,
duratio, situs. Quorum postremus est unius entis ad aliud positio,
pluriumque quasi coordinatio, & inter se dispositio. Ad hunc ergo
pertinent contactus, & unio, & ordo, & qualibet unius rei ad aliam
positio; item varia corporis figura, raritas, densitas, & alia
ejusmodi; quorum caussa est situs atomorum ad se invicem vel totius
aggregati ad alia corpora. Huc quoque praedicamentum, quod vocant
habere referendum est. Neque enim in homine vestito aliud aliquid,
quam situs membrorum in vestibus, & vestium circum corporis membra.
Duratio est entis continuatio.

Sicut enim, ut sit linea continua nuspiam inter terminos requiritur
interruptio: ita quoque ut sit duratio, requiritur

\[30\]

nunquam interruptio, nullum temporis intervallum inter terminos
interjectum, in quo non sit. Quare haec definitio eadem est cum illa
vulgari: duratio est entis in esse permansio: quamvis aliquo modo
subtilior illa. Ad durationem duo pertinent modi. Unus, quo res
existit hoc momento, non illo. Neque enim hoc fingitur, sed vere rei
competit, & ab ipsa separari potest: potest enim & esse illo momento,
non autem hoc. Alter modus est quod res per plura momenta duret
interrupte. Neque enim haec duratio idem est, quod ipsa rei existentia,
quoniam possunt separari. Nam in primo momento res habet existentiam:
non tamen habet omnem suam durationem.

Tum & duratio augeri minuique potest. Id essentiae nequit evenire. Quare
\[duratio & essentia\] distinguuntur modaliter: cujus distinctionis
certissimum signum est hujusmodi non mutua separatio. Locatio est rei
existentia in loco. Ad hanc itidem duplex pertinet modus. Unus
est existentia in vario loco: nimirum quod res sit hic, non illic.

\[31\]

Neque enim hoc fingitur ab intellectu: neque idem est cum re; quia
separari potest, & separatur, quando res venit in alium locum. Alter
in corporibus proprie non contingit. Nam quod corpus jam in longum sit
extensum, jam in latum, id fit, quatenus atomi varium acquirunt locum.
Nisi quis forte modum putet, quo atomi nonnunquam ita vertuntur, ut,
quod erat versus superficiem rei, fiat versus centrum: quod tamen ob
indivisibilitatem an iis contingat, dubitari potest.

Est autem hic alter modus, quando res in eodem loco est
diversimode. Ideoque proprie reperitur in speciebus visibilibus,
quatenus una eademque species nunc latioris ambitus est, nunc
angustioris. Item in animabus, quatenus una anima, quae est in toto
corpore, nunc in majore est, nunc in minore corpore. Quare non ad
situm, sed huc pertinet rei simplicis figura: ad situm vero
compositae. Quies est rei permansio in loco. Quae itidem modus est,
quia re vera datur, & tamen ita, ut a re separari possit.

Sed quod de his modis dixi, illud ad creaturas

\[32\]

restringendum est. Quae quum entia sint contingentia, & hosce modos
habent contingentes & finitos: ideoque separabiles. At in Deo esse
hosce modos non ita audacter affirmare possum. Sane quia ipse est
infinitus tempore & loco, hac ab ipso nequeunt separari. Ego autem, ubi
nullum video distinctionis signum, non libenter pono distinctionem. Id
vero in Deo nullum est, quia ibi nulla separabilitas.

Caeterum est adhuc alia quies: nempe cessatio ab actione. Hac
competit enti ratione essentiae & existentiae; sicut quoque actio
& passio. Actio qualis sit modus, vix liquet. Esse tamen modum
entis, non autem ens in peculiari disputatione discutiendum est \[Ex
9.i\]. Nunc quod ad rem praesentem satis est, paucis explicabimus.
Actio est modus ille, quo se habet tota rei entitas, quando
exercet suam efficaciam. Est autem quasi rei quaedam promotio, dum
quasi vim quandam imprimit patienti. Hae enim descriptiones nobis
usurpandae sunt; quia sensui notiores. Ita dum manus

\[33\]

mea projicit lapidem, illius datur actio. Et per hanc actionem movet
lapidem, imo tum quoque, quando non contingit cum. Movet autem eum,
quatenus ei vim quandam imprimit. Quid sit haec vis non ita potest
explicari: quia non ita sensui est nota. Interim dari illam experimur.
Nam & lapis projectus, si quem contingat, suo motu similem ei vim
imprimet, qua pro fortiore motu etiam in terram dejiciatur: Haec est vis
quadam & pondus, quod a sese non habet ille lapis. Si enim paulatim manu
moveatur, non ita impellet alios. Inditur ergo haec ei vis a manu: manui
inditur ab anima per nervos tanquam instrumenta. Atque ita haec vis est
illa ipsa actio. Simili modo putandum est, similem quasi vim &
efficaciam rebus imprimi, quae fiunt, quod a nobis aliter comprehendi
nequit. Ut ita actio sit modus quidam agentis. Hunc enim denominat. Tum
& aliqua datur diversitas ob actionem. Alio enim sese habet modo quando
agit, ac quum quiesceret. Passio manifestius declarari potest quam
actio. Est

\[34\]

autem triplex: aut fieri vel interire, aut recipere, aut moveri.

Quod fit, non aliter patitur, nisi quia esse incipit cum dependentia ab
alio, per quod fit. Haec vero inceptio est proprie novitas illa
existentiae: nempe quod res in eo momento primum existat, ante quod
non extiterit. Hoc initium habere, & incipere per alius actionem
est proprie passio. Sic interire est passio, quatenus finis est
existentiae: quatenus illa in ultimo momento est, & post illud non
diutius est. Imo nec hoc esse in primo, aut ultimo momento, est proprie
passio: sed hoc incipere una cum primo momento, & desinere una cum
ultimo momento per alius actionem; est ipsum pati. Quod, quum a re
possit separari, potest ejus quidam modus dici. Alia passio est
receptio: quae proprie est unio cum eo quod per actionem in
patiens introducitur. Haec unio prout incipit & desinit, ad passionem
refertur & simili modo explicanda est, ac barbare unitio posset
appellati. At ipsa unio in se considerata, ut iam facta, non est amplius
passio

\[35\]

(neque enim diutius durat actio) sed ad situm pertinet. Motus
localis non est idem, quod ipsa rei existentia in vario loco, quamvis
hunc includat, sed est proprie migratio de loco ad locum, seu
potius entis existentiae per varia loca continuus fluxus: qui fluxus
rei motae est passio. Ex his omnibus deducitur modum esse entis
quandam ad aliud habitudinem. Sive illud aliud sit ens, sive locus,
aut tempus. Unde modi illi magis sunt reales, qui sunt habitudo entis
ad ens, quam qui entis ad non ens, scilicet locum aut tempus. Ita enim
locatio & duratio minus reales sunt, quam actio, passio, & situs.
Atque hinc differt modus a denominatione. Haec enim non est ipsa
habitudo, sed ab hac oritur: fit autem ab intellectu, quatenus ille
rebus eam imponit. Neque tamen ab eo fingitur, sed quia ipsum posse
denominari, & denominare vere rebus competit citra fictionem
intellectus, hinc ipsa quoque denominatio vere iis competere
intelligitur. Ut quia nos honoramus Deum, ille dicitur honoratus: quod
ipsum a mente nostra haud

\[36\]

fingitur (competit enim ei revera) neque tamen aut ens, aut modus
aliquis realis est in ipso; sed tantum denominatio oritur aut e re
aliqua, aut a modo rei, eoque vel ipsius rei denominatae, vel rei
alterius. Id vero quod denominatur non solum est ens, sed etiam non ens.
Sic enim nihil denominatur. Nam tempus aliud dicitur esse
praesens, aliud praeteritum, aliud futurum. Locus est spatium illud
imaginarium, quod vere dicitur fuisse ante conditum mundum, tum in eo
aliud est *τὸ* hic, aliud *τὸ* illic. Neque aut haec aut horum
distinctio fingitur ab intellectus; sed nullo etiam cogitante vere dari
haec intelligimus, & inter se esse distincta[.] Praeterea & negationes,
& privationes vere & rebus attribuimus, & inter se distinguimus. Ut
illi errare vel hinc intelligantur, qui eas ad ens rationis referunt.
Quo ergo modo aut spatium hoc vere dici potest esse, si sit nihil, aut
denominationes hisce non entibus nullo etiam cogitante vere competere
intelliguntur? Huic interrogationi nos ita respondemus. Ipsum

\[37\]

denominare rei denominanti aut per se competit, aut per modum suum.
Ipsum vero denominari nulli rei per se competit, sed vel per rem
coexistentem vel per modum aut suum, aut illius rei. Unde ipsum
denominari nihil ponit in re, quam denominat: nisi non-repugnantiam
quandam ad denominandum. Est enim haec denominabilitas obiectiva quadam
potentia denominativitatis. Quibus phrasibus in re tam perplexa liceat
quaeso uti bona cum pace latinitatis. Inter istas conditiones una est:
esse aliquid, quod non sit fictum. Unde τὸ nihil potest denominari: non
vero aliud denominare. Nam denominatio non tam dicit, quid ipsa res
denominata in se sit; quam quo modo illa alia res, a qua oritur,
scilicet denominans, sese habeat ad illud, quod denominatur. Ab hac
tamen regula excipio denominationes, quae a rei denominatae proprio modo
oriuntur. Quum enim modus non habeat esse nisi in alios necesse est, ut
quae denominatio dicat illud esse huius rei modum, eadem illa quoque
ponat esse in re denominata,

\[38\]

cujus beneficio habere possit aliquem modum. Quare hoc pacto
non ens denominari potest, & quidem vere ac realiter, & hae
denominationes inter se distingui. Sic enim quod ego digito monstro,
dico vel hic vel illic: quum alias, abeunte me, non magis illud sit
dicendum τὸ hic, quam τὸ illic. Quod vero spatium illud ante mundum
conditum fuisse dicitur vere, & tamen ens non sit, id ita accipiendum
est.

Axiomata affirmata, quatenus una eorum pars includit negationem,
aequipollent negatis. Quum ergo hoc spatium ex suo conceptu sit inane &
vacuum, atque ita includat negationem cujusque realis entitatis in suo
conceptu, vere ei tribuo esse. Sic vere dico: ante mundum conditum erat
nihil. Aequipollet enim huic, ante conditum mundum non erat ulla res
creata.

\[39\]

## Sectio 2. De essentia & existentia.

Ex definitione entis realis: ens reale est cujus essentia per se
existit: facile apparet, quod essentiam ab existentia re ipsa non
distinguamus; sed ipsi essentiae tribuamus suam quoque existentiam haud
ab ipsa distinctam, nisi sola ratione. Quum enim utriusque munera
diversa videantur, per diversos quoque exprimimus conceptus has, quae in
re idem sunt. Nam essentia dicitur, per quam ens est id, quod est, & sub
genere aut specie constituitur, atque ab omnibus aliis distinguitur.

Existentia vero est, qua res est actu extra nihil, & distincta a non
ente. Hae distinctiones, videntur quidem nobis diversae, quia termini, a
quibus distinguuntur, diversi sunt: & in re ipsa & hae idem sunt, &
eadem est harum caussa. Quum enim universalia in singularibus non
existant, sed ab iis vi intellectus abstrahantur, necessario
consequitur,

\[40\]

per quod aliquid est hoc ens, per illud idem quoque esse ens. Per
illud idem ergo & a non ente distinguitur. Differt namque ens a non
ente, quia illud entitatem habet, qua hoc caret. At essentiae munus est
facere rem hoc ens. Ergo illa eadem rem quoque a nihil distinguit, &
existentiae munus praestat. Rursus ab existentia praestari quoque munus
essentiae ex eo apparet: per existentiam, res fit actu extra nihil. Ergo
& ens, & hoc ens: quia nulla dari universalia certo certius est.
Caeterum quod nonnullis persuasit realem hic ponere distinctionem, illud
facillime refutatur. Putarunt enim essentiam separari posse ab
existentia, & separatam fuisse ante conditas creaturas. Non enim hae tum
existebant, & tamen vere de iis praedicata essentialia dicebantur, quae
adhuc dicuntur. Nam verum erat hoc axioma: homo est animal. Ad haec, res
futura non existit, quando futura est. Eandem tamen suam videtur habere
essentiam; cum sub eodem genere & specie futura sit, sub quibus existit
praesens.

\[41\]

Ad haec ita respondemus. Res dum adhuc futura est, nondum habet illud
esse suum, quod habebit, quando praesens erit. Quare si consideretur,
prout se habet dum futura est, nequit ejusdem esse generis ac speciei,
quorum est, quando praesens. Dum enim futura est, non est. Atque ita
inter unius rei esse in futuro, & in praesenti datur negativa
distinctio. At quando dicitur res futura, & praesens ejusdem generis &
speciei, ejusdem quoque essentiae, nulla omnino inter illas potest
intercedere distinctio. Neque enim futurum ita denotat, quo se habeat
modo res, quando futura est: sed quo se habitura sit, quando praesens
erit. Quare sic illud idem esse ut futurum comparatur ad se ipsum, ut ad
praesens. Atque hoc pacto nullum potest esse discrimen inter esse
futurum & esse praesens: quia illud idem esse futurum est, quod postea
erit praesens. Propterea res, quando futura est, non habet, sed habitura
est eandem essentiam, quam habebit, quando praesens erit. Atque idem de
praedicatis

\[42\]

essentialibus statuendum est. Sicut enim eadem res est in potentia, quae
postea actu erit; ita illa praedicata sunt in potentia, quae de re in
potentia praedicantur: quae eadem quando res actu erit, quoque de re
praedicabuntur, prout erunt in actu. Sunt enim omnino idem cum re. Id
ipsum palam est, quandoquidem & hoc axioma semper verum fuit: homo est
res existens. Verum esse non potuisset, si essentia separata fuit ab
existentia. Solutio autem totius argumenti paucis verbis ita proponi
potest. Res potest existere quolibet temporis momento: quia & ejus
essentia & existentia sunt indifferentes tam ad hoc momentum, quam ad
illud. Quare quicquid rei est essentiale, debet itidem omni tempori
commune esse: quoniam quae sunt idem per omnia sunt idem, & quod est
rei essentiale; est quoque idem cum ea. Sed existere hoc momento
potius, quam illo, est modus entis ab ipso separabilis: quemadmodum
paulo ante dicebamus. Propterea axiomata, quorum consequens pars est
verbum aliquid,

\[43\]

non omni tempore vera sunt: quia verba includunt in suo
conceptu certum tempus, aut praesens, aut praeteritum, aut futurum.
Quare ex eo, quod illa praedicata semper vera, non infertur
existentiam ab essentia fuisse separatam: haec enim manet cum
essentia: quae si in potentia est, & haec quoque in potentia, si in
actu, & haec in actu: sed illum modum esse separatum: existere in hoc
momento potius, quam in illo. Sane si adhuc mordicus tendant essentiam
realem res habuisse, ante quam crearentur, quid quaeso fuit haec?
Creatane, an increata? Increatam si dicas, essentias rerum aeternas
statues, ingenerabiles quoque & incorruptibiles. Non ergo hoc ipsum
solius erit Dei, sed omnium creaturarum. Neque res, quando fient, a Deo
ex nihilo producentur, sed ex hac essentia, neque in nihilum redigentur,
sed in hanc essentiam. Quo ergo modo ens in creatum & in increatum
dividitur? Nam necesse est, ut essentia in toto adaquato sui conceptus
includat caussas suas: Necesse est, ut habeat finem, cujus gratia sit.

\[44\]

Neque enim finis est tantum caussa existentiae, sed ipsius quoque
essentiae. Ratio est, quia in hanc exercet suas caussalitates,
limitationem, determinationem, perfectionem: quae essentiae attributa
sunt. Quare & essentia habet efficientem: quoniam cujus est finis, eius
quoque est efficiens. Non ergo infecta dici potest. Nec etiam facta est
ante sui creationem. Aut enim ab aeterno, aut in tempore. Ab aeterno
nihil Deus ad extra operatus est. In tempore si facta sit, quid fuit
quaeso ante sui effectionem? An non ab aeterno praedicata essentialia
vere ei tribui potuerunt? Quin si ante sui creationem facta sit, & ante
eam existens fuerit necesse est. Omnis enim actio caussarum fertur ad
existentiam rei factae, tanquam ad terminum requisitum. Tantae
difficultates premunt hanc bellam de existentia separabili sententiam.
Quae adhuc augeri possunt. Nam & homo dicebatur vere ens creatum,
antequam creabatur: quia hoc ei aeque essentiale, ac esse animal. Verum
illud fit, quia nomina haec aeque competunt enti in potentia, ac in
actu. Quare eadem esse debent:

\[45\]

quia ens non est aliud in potentia, quam postea in actu. Praeterea &
ipsi existentiae competebant sua praedicata, antequam creabatur: esse
factam, finitam, limitatam. Quin ergo statuant aut existentiam tum
fuisse, aut habere suam quandam propriam essentiam, quae tum fuerit. Sed
de hac iterum quaeram; distinctane sit, an non? Rursus illa eadem nos
tribuimus reali essentiae quae illi existentiae: esse factam, finitam,
temporariam. Ex quibus omnibus hoc infertur: per hanc distinctionem res
multiplicari absque necessitate: quod omnes in universum vetant
Philosophi. Haec est invicta ratio ad evertendam hanc fictitiam
distinctionem. Sunt tamen & praeter hanc adhuc alie. Neque enim
existentia a vera reali essentia potest separari. Nam quum omnis
caussarum actio feratur ad existentiam, & essentiam realem non habeant
res nisi a caussis; contradictionem implicat res habere realem
essentiam, & non existere. Deinde, quum ens sit commune Deo & creaturis,
si in ente haec dabitur distinctio, etiam Deo competet. Aut ergo non
distingui confitendum est, aut in creaturis tantum

\[46\]

distingui, idque ex peculiari ratione. Quae ergo haec? Atque hic
adversariis rursum aqua haeret.

## Sectio 3. De entis conceptu.

Ut praecipua eorum capita, quae de ente in genere moventur, paucis
attingamus, dicamus quoque aliquid de entis conceptu. Haec enim
disputatio inter difficillimas a Scholasticis posita est. Summam totius
difficultatis breviter proponam. Quum ens commune sit substantiae &
accidenti, omnibusque inferioribus speciebus, nihil includit in conceptu
suo, quod aut huic, aut illi proprium. Quare nec inferiorum specierum
includit differentias. Hae enim quum substantiam distinguant ab
accidente, quantitatem a qualitate, unam denique speciem ab alia,
necessario unaquaeque propria est rei illi quam distinguit. At quicquid
per entis conceptum repraesentatur, est omnibus

\[47\]

speciebus inferioribus commune. Quare sub hoc illae non conprehenduntur.
Si vero sunt non ens, & nihil, quomodo ens facient substantiam esse: Aut
quomodo unum ens ab alio per hos distinguetur? An id, quod est, potest
distingui per id, quod non est? Ob haec & alia Metaphysici in diversas
abierunt sententias. Nam alii differentias has non putarunt esse ens,
sed modos ejus contrahentes: uti loquuntur more suo. Alii unitatem
conceptus omnino abnegarunt. Sunt tamen e recentioribus qui, media
incedentes via, & unitatem conceptus defendunt, & hos modos contrahentes
non ponunt. Nam modi illi si darentur, necessario ens forent. Haberet
enim perfectionem. Etenim quum substantia accidente sit perfectior, nec
hanc perfectionem majorem ex eo habeat, ex quo est ens: hoc enim ipsi
cum accidente est commune: necesse est, ut habeat ex modo contrahente.
Hic ergo habet perfectionem; quia illam dat: & entitatem, quia hujus
illa est proprietas. Quodsi ergo modi hi etiam ens sint, nihil facit

\[48\]

hoc effugium ad solvendam propositam difficultatem. Esse vero
conceptum entis unum vel experientia notum est. Non enim audito nomine
entis distrahitur ens ad concipienda plura, ut sunt plura: quod
eveniret, si plures efficerentur species intelligibiles entis. Neque hic
conceptus repraesentat plura entia inquantum inter se differunt: quod
fieri deberet, si pluralitatem significaret: sed in quantum inter se
conveniunt, ac sub illa ratione unum aliquo modo & idem sunt. Quapropter
sicut universale abstrahitur a singularibus & ejus conceptus unus est,
qui tamen omnibus singularibus communis: ita & conceptus entis ab
omnibus inferioribus mente abstrahitur, & fit unus tantum; quia non
repraesentat, nisi illud, quod in omnibus istis est simile.

Quodsi conceptus hic unus non foret, sed inferiores species includeret,
aut unam tantum distincte, & reliquas confuse per proportionem ad hanc.
Hoc posterius pugnat cum ipsa experientia. Saepe enim concipimus aliquid
esse ens, & dubitamus, quodnam

\[49\]

sit ens. Id autem non fieret, si una species distincte per ens
designaretur. Imo falsum foret illam aliam speciem esse ens: quia non
foret haec species, quae distincte repraesentaretur. Illud prius omnino
fieri nequit. Aut enim includeret disjuncte, aut copulate aut
simpliciter. Non disjuncte; quia sic fieret axioma identicum, quando ens
de inferioribus speciebus diceretur. Foret enim idem ac si dicerem, haec
species est haec vel illa species. Non copulate; quia sic falsum foret
axioma, haec species est ens. Foret enim cum eo: haec species est haec &
illa species. Non denique simpliciter, quia hoc modo nihil enuntiamus!
Nisi ut substantivum & adjectivum, vel ut duo substantiva per
appositionem. Utro modo capias hoc, non poterunt hae species enuntiari
simpliciter, quia una de altera nequit affirmari. His quorundam
recentiorum rationibus & nos applaudimus, & ad superioris difficultatis
refutationem nos ita comparamus. Aliud ens, aliud entis conceptus. Ens
prout extra intellectum existit,

\[50\]

est etiam hoc ens, & omnes inferiores species. Quare hoc modo verum
sentiunt, qui aiunt ens includere omnia inferiora. Verum in eo errant,
quod ascribant hoc ipsum entis conceptui, quod enti extra
int\[e\]llectum existenti competit. Neque enim entis conceptus
repraesentat inferiores differentias; sed ab iis est abstractus. Quare
hoc modo verum est, quod alii aiunt, entis conceptum per modos
contrahentes, qui non sunt entis conceptus, determinari ad hujus entis
conceptum. Verum in eo hi errant, quod ipsi enti in se ascribant hoc,
quod est solius conceptus. Ita illius difficultatis scopulos
praeternavigavimus. Neque enim hujusmodi contrahentes modi existunt
extra intellectum: sed in concipiendo contingunt. Conceptus enim
inferioris differentiae non est idem, qui entis; sed ab eo differt. Non
enim illud commune repraesentat. Neque tamen est nihil. Sed illud, quod
hic conceptus repraesentat, est quidem ens: verum per illum non
repraesentatur in quantum est ens, & a nihilo differt.

\[51\]

Interim ut ille communis conceptus ad hujus entis conceptum
determinetur, non est opus aliqua additione; sed rei per confusum
conceptum repraesentatae clariore expressione. Nempe hi duo conceptus
haud differunt quoad essentiam; sed tantum quoad modum, quo
substrati sunt mentis apprehensioni: quatenus ille repraesentat confuse,
quod hic clarius, secundum se totum declarat. Neque interim ex unitate
conceptus sequitur ens esse univocum creatori & creaturae: quoniam ad
univocationem illa non satis est, sed requiritur quoque, ut genus
utrique speciei aeque primo competat. Id autem hic non fit: quandoquidem
esse ens natura prius competit Deo, quam creaturis: utpote quibus non
nisi per influxum Dei.

\[52\]

## Sectio 4. De entis proprietatibus.

His ita explicatis videamus porro, quae sint entis attributa. Ea neque
realiter, neque modaliter ab ente distingui possunt sed sola ratione.
Quum enim ens sit commune & Deo & creaturis, nihil in suo conceptu
includere potest, quod non competat & illi & his. Quare non est in eo
haec attributorum distinctio; quia & haec attributa Deo sunt communia, in
quo nulla datur distinctio. Quod si ergo in creaturis detur, id ex
peculiari continget ratione. Quae ergo haec? Neque enim videtur posse
separari. Nam etiamsi veritas separaretur ab ente, illud tamen, quod
maneret, verum foret, quia intelligi posset. Unum etiam foret, quia
non multa. Ex eo quidam ne ratione quidem distingui voluit concludere.
Caeterum hoc ex illo non sequitur necessario. Rationis enim distinctio
non est, nisi inter conceptus. Quare illud,

\[53\]

quod per rationem a veritate separatum intelligitur, est quidem in se
verum: non enim re vera facta est separatio: sed non ut verum
concipitur, quatenus intelligitur abstractum a veritate. Nam ad
rationis distinctionem satis est, ut unum possit considerari sine
alio. Id hic fieri potest. Sicut enim res intelligitur ut nihilominus
non intelligatur ejus intelligibilitas: ita & intelligi potest, ut tamen
non intelligatur ejus veritas. Atque haec rationis distinctio satis est,
ut aliquid dicatur proprietas rei: imo ulterior esse nequit. Ut vero
aliquid rei sit proprietas, necesse est, ut soli, omni subjecto, semper,
competat: ut quoque aliquam realem entis habitudinem explicet, quae
per definitionem non exprimitur, sed essentiae jam constitutae per suam
essentiam & existentiam quasi accidere intelligatur.

Tales esse has entis affectiones singulatim demonstrandum est. Caeterum
in creaturis non distingui adhuc ex duobus argumentis probari potest.
Unum, quia nulla fingenda est distinctio, sine necessitate,

\[54\]

ac certo ejus judicio. Alterum, quia quum haec attributa aut eadem, aut
diversa per se sint, non potest haec cum ente identitas aut ab eo
diversitas iis per aliam competere rationem, ac per quam sunt. At non
sunt per inferiorem aliquam rationem, sed per hanc communissimam, quae
est entis.

Attributa haec sex sunt: unitas, veritas, bonitas, existentia,
localitas, durabilitas. Neque plura dari possunt sive simplicia, sive
disjuncta, uti vocant. Unitas comprehendit & negationem
multitudinis, quae est simplicitas, & distinctionem ab aliis. Unum enim
est, quod non est plura, non multa. Illud idem quoque simplex. Nam
quicquid est compositum, est multa. Distinctio vero ab aliis consequitur
hanc unitatem. Sed ipsa distinctio proprie non est entis affectio:
quia ei est accidentaria. Oritur enim ex aliorum coexistentia.
Sed ipsum distingui posse est attributum, quod enti per se competit,
quamvis secundario, quia ipsi competit esse unum, non multa. Atque ita
quae a

\[55\]

Scholasticis disputantur de indivisione in se, & divisione a quolibet
alio, idem sunt cum iis, quae hic diximus. Unitatem vero hanc entis
nullam agnoscimus aliam, quam numericam. Universalis enim non est
realis: & formalis, quae & unitas definitionis, non tam est unitas, quam
identitas: Nam quia unitas haec entis est negatio multitudinis, quae ex
hisce pluribus componitur: necesse est, unitates hasce esse numericas,
quia earum multitudo est numerica. Est enim haec aut par, aut impar. Et
sane quid est unitas, quae non sit numerica? Quare hae distinctae ac
diversae unitates sunt inania Scholasticorum commenta, sine ulla
necessitate in Scholas introducta.

Veritas duplex est, axiomatis & rei: quae posterior tantum entis est
affectio. Veritas axiomatis est ejus quaedam cum objecto conformitas,
scilicet quod pronunciet, uti res sit, similis quaedam conformitas
videtur veritas rei. At cum quo? An cum intellectu? Nequaquam. Haec enim
conformitas natura posterior est intellectione. Necesse enim est, ut
prius res

\[56\]

intelligatur, quam intellectui conformis esse possit. At veritas rei est
natura prior intellectione.

Est namque intelligibilitatis, ut ita dicam, caussa quae natura prior
est intellectione: nam, quia res vera est, intelligi potest: non autem,
quia intelligi potest est vera. Caeterum veritas consistit in
conformitate rei cum sua definitione; cujus in re expressio proprie est
veritas. Nam & rei sua definitio natura prius intelligitur competere,
quam existentia. Definitionem intelligo, non quam pro libito facit, sed
quae per se rei competit. Ita divinitatis datur quaedam idaea, quae a
solo Deo potest comprehendi. Ita rerum nostratium id\[e\]ae seu
definitiones erant in mente divina, ad quas tanquam ad exemplar res
conditae sunt. Sunt ergo, dico, de ratione veritatis; ipsa
conformitas, &, quae hanc sequitur, intelligibilitas: nam intelligi per
coexistentiam rei intelligentis competit veritati; non autem per se,
sicut distingui, unitati.

Simili modo & duo sunt de ratione bonitatis,

\[57\]

perfectio scilicet & appetibilitas. Perfectum est, cui nihil
deest ad integritatem sibi debitam. Haec debita integritas est, quae
per definitionem repraesentatur; ut ita perfectio consequatur ad
veritatem. Appetibile est; quod bonum alteri; nempe jucundum, aut
utile, aut honestum. Unde haec bonitas in rebus creatis est sui
quaeque entis finis proximus, propter quem illud est conditum.

Quid essentia, duratio, locatio sint, supra explicatum est. Esse autem
attributa entis inde apparet, quod realem quandam entis habitudinem
explicent, quae per definitionem non exprimitur. De duratione autem &
locatione hoc observandum est, quod de distinctione & intellectione
diximus; nempe esse accidentarias enti, & ab eo posse separari: esse
enim modos ejus jam ante disputatum est. Sed durabilitas & localitas
sunt affectiones inseparabiles, quae enti per se competunt. Per
durabilitatem & localitatem non intelligo potentias quasdam, quae,
posito actu; separantur: sed aptitudinem & inclinationem

\[58\]

ad durandum & locatum esse (neque enim aliis verbis explicare novi, quod
sentio) quae non magis, posita locatione aut duratione, tollitur, quam
posita actione potentia activa, & recepto actu potentia receptiva. Atque
ita unicuique enti ascribo durationem suam. Non enim potest esse,
nisi ad minimum per unum duret momentum. Alias enim in eodem momento
fieret, & interiret: & ita duo opposita de eodem dicerentur simul. Quae
enim in uno indivisibili momento fiunt, simul fiunt. Ascribimus &
unicuique suam locationem, etiam ipsi Deo, sed infinito hinc
infinitam. Quum enim ille sit ubique, necesse est, ut sit in omni
loco. Quod est in omni loco, necesse est, ut sit in loco. Nam illi sibi
ipsis contradicunt, qui aiunt Deum esse ubique & nullibi. Est enim
ubique, qui in omni ubi, nullibi qui in nullo ubi.

Ex hisce manifestum est perperam ens a recentioribus per conjunctas
affectiones divisum esse in unum & multum, simplex & compositum, verum &
falsum, bonum & malum,

\[59\]

perfectum & imperfectum; locale & illocale. Si enim nullum ens sit
multum, compositum falsum, malum, imperfectum, illocale; quomodo haec
entis species dici possunt, aut ens in haec distingui? Quin & in
possibile & impossibile dividant: quum tamen possibile nondum sit;
impossibile nunquam esse possit. Sic item ens in genere perperam
dividunt in finitum & infinitum, necessarium & contingens, creatum, &
increatum. Sunt enim infinitas, necessitas, & aeternitas proprietates
Dei. Finitas, contingentia, creatio creaturae. Quare unicuique suae
proprietates in specie attribuendae sunt, non in genere explicandae.

Caeterum haec attributa, unitas, veritas, bonitas, existentia,
localitas, durabilitas, non sunt solius entis realis attributa, sed
etiam entis ficti. Sicut enim hoc habet fictam essentiam, ita & fictae
essentiae ficta haec attributa, fictam unitatem, fictam veritatem, &c.
Est enim & fictum ens verum, aut, quod idem, vere fictum ens. Sic &
modus, sicut ejus esse est aliena essentia, ita

\[60\]

habet aliena haec attributa, unitatem, veritatem, &c. Quare ens non est
Metaphysices objectum, quatenus sumitur pro ente reali, sed quatenus
comprehendit omne intelligibile, omne aliquid. Quum enim haec omnia
habeant aliquid commune, habent etiam genus. Illud enim est aut
generalissimum, aut detur adhuc superius. Atque ita tandem ad genus
generalissimum deveniendum est, quod in generalissima Philosophia
pertractandum est. Illud autem quicquid est communissimum, scilicet
intelligibile. Quare hujus entis divisiones ita instituendae sunt:
Ens est fictum vel non fictum. Non fictum, modale vel reale. Modale,
vel modus vel denominatio. Quorum omnium definitiones in
praecedentibus habentur. Ordo vero contrarius foret instituendus.
Divisionem in ens potentia & actu omisimus: quia ens potentia in se vel
est nihil vel negatio: quae, quando est, ad denominationes quoque
referenda est. Sunt tamen e recentioribus, qui ipsum intelligibile
statuunt: quia haec axiomata

\[61\]

intelliguntur: ex nihilo nihil fit: mundus ex nihilo conditus est.
Verum quia nihil, quando intelligitur, ut negatio apprehenditur: haec
vero ad denominationes pertinet; nos putamus nihil, quatenus enti
latissime sumto opponitur, non posse quoque intelligi.

## Sectio 5. De actu & potentia.

Restant adhuc contemplanda, actus & potentia: quae a nonnullis quoque
inter entis attributa recensentur. Tritissima sane si usum spectes; sed
obscurissima, si rem. Tam enim confuse passim usurpantur, ut eorum certa
cognitio vix possit comparari. Potentiam describunt, quae actum
antecedit, quae ad actum dirigitur, in actum educitur, ab actu
perficitur: Actum, qui potentiam perficit.

Quare & potentia praestantior est; & actu posito

\[62\]

potentia tollitur. Haec axiomata de iis circumferuntur vulgo. At
mihi non placet ita generaliter enuntiata. Nam quamvis sit verum
potentiam antecedere actum saltem natura, & ad eum referri; tamen &
impropria phrasis est, potentiam in actum educi: & plane falsum est, eam
ab actu effici. Etenim quaeso, quid est hoc educi? Ipsa potentia non
potest fieri actus ille, cujus est potentia. Sed actus fit, qui antea
non erat. An hoc fieri, est potentiam in actum educi? Ita hi
superficiarii locutores in verbis sibi placent; rem ipsam negligunt.
Illud autem alterum, potentiam actu perfici, ex inductione satis
refutari potest. Primo enim potentia obiectiva ab actu non
perficitur, sed eo posito, tollitur. At a quo aliquid perficitur, ab eo
accipit, quicquid pertinet ad integritatem sibi debitam. Sic enim antea
definiebatur perfectum. Deinde potentia activa nullo modo ab actu
suo, qui est actu, perficitur. Manet illa enim eadem, quae erat antea.
Taceo, quod ab actionibus lassetur, ut imbecillior tandem evadat in
agendo.

\[63\]

Neque hoc potes potentiae restrici imputare, qui ab actu potentiam
perfici autumas. Imo gratias ei habeas, cujus resistentiae vi actio tua
diutius durat, qua tua potentia amplius perficiatur. Denique neque
receptiva ullo modo ab actu perficitur.

Est enim ejus actus id, quod recipitur. Ac illud utitur forte suo
subjecto ut instrumento, per quod agat, sicut anima corpore: at
majorem perfectionem ei non dabit quam antea habuerit. Si autem hanc
daret; entitatem quoque daret: quia ens & perfectum idem sunt.
At illud, quod recipit, necesse est, ut jam actu constitutum fit,
antequam actu possit recipere. Quare ab eo, quod recipit, nihil additur
ejus entitati. Tantum abest, ut materia prima a suo actu perficiatur.
Atque ex his apparet non esse generaliter verum & illud axioma: omnis
actus est perfectior potentia. Neque enim actio est perfectior potentia
activa: quia ejus est effectum. Tum neque illud in genere verum est:
Frustra est potentia, quae non educitur in actum.

\[64\]

Nam ut concedamus hoc in potentia activa creata: at in increata nequit
concedi. Non enim illa est propter ullum finem. Quare nec frustra esse
dici potest, etiamsi, uti aiunt, in actum non educatur. Similiter nec
omni actui competit: eo posito tolli potentiam. Neque enim posita
actione tollitur agendi facultas. Nam, quo modo agerem si facultatem
agendi non haberem, qu\[a\]ndo agerem? Est enim haec facultas actionis
caussa. Neque recepta forma substantiali aut accidentali, tollitur
potentia receptiva: sed manet adhuc illa eadem aptitudo ad recipiendum.
Est ergo tantum vera de potentia objective. Haec enim tollitur
posito actu. Nam quando res est, non diutius potest esse. Si posset
esse, posset fieri. At fieri posse & esse implicat contradictionem.
Potentia est activa vel passiva. Activa est qua aliquid agit: ejusque
actus est actio. Passiva est receptiva, vel obiectiva. Receptiva, qua
potest aliquid recipere sive substantiale; sive accidentale, ejusque
actus est receptum. Huc

\[65\]

& mobilitas refertur, cujus actus est motus. Objectiva, quae alio
nomine dicitur possibilitas, est proprie entis in potentia, quod fieri
potest. Illae duae priores potentiae in reali sunt subjecto: haec
posterior est in non ente. Neque enim quod fieri potest, adhuc est,
sed non est; quare ens actu proprie dicitur, quod est extra caussas
suas; ens potentia, quod nondum extra eas est, sed esse potest. Extra
caussas esse nihil aliud est, quam vi caussarum productum esse.
Dicitur autem obiectiva illa potentia, quia caussis objici potest:
easque in se tantum est nuda negatio; nihilque positivi denotat in
re, cujus est; sed tantum negationem omnis repugnantiae ad existendum,
& remotionem omnis contradictionis ad obtinendam realem entitatem. Sed
in caussa requirit efficaciam, quae sit satis ad efficiendam talem rem:
quae efficacia est realis potentia, ut ita nulla caussa, ne Deus quidem
facere possit, quae implicant contradictionem. Nam haec fieri nequeunt,
quia esse nequeunt. Includunt enim in suo

\[66\]

esse ipsum non esse. Malim tamen sic dici: contradictoria fieri
nequeunt, quam ita, Deus facere ea nequit. Nam quamvis haec inter se
idem sint; tamen, quare id malim, duplex me movet caussa. Etenim videtur
aliquo modo durior illa locutio; quasi aliqua forent, quae divinam
potentiam effugerent. Deinde subtilius loquimur hoc modo. Neque enim
ipsum facere implicat contradictionem, sed ipsum rei fieri & esse. Atque
ita omnis contradictio ostendi debet ex parte rei, quae fit, non quae
facit. Non enim quia Deus rem facere potest, ideo res fieri potest: sed
quia res fieri potest, ideo Deus eam facere potest.

\[67\]

# EXERCITATIO TERTIA. DE DISTINCTIONIBUS

## Sectio 1. De distinctionum speciebus

Ut persequamur cuncta, quae de ente in genere dicuntur, aliquid quoque
de distinctionibus cognoscamus. Distinctio est entis ab alio diversitas,
sive illud aliud sit ens, aut modus entis, sive non ens. Agimus enim
de illa tantum distinctione, qua ens reale distinguitur. Ea est duplex
negativa vel positiva. Negativa, qua ens distinguitur a non ente. Sub
non ente comprehendo & ens rationis. Neque enim ens rationis, si entis
opponatur reali, entis habet rationem, sed non entis. At si ens rationis
opponatur rationis enti, erit inter illa quasi positiva distinctio.
Etenim entia distinguuntur inter se quasi realiter,

\[68\]

vel quasi modaliter, vel quasi formaliter: quatenus entia rationis
finguntur vel ut diversa entia, vel ut ens & modus entis, vel quatenus
per diversos conceptus repraesentatur unum rationis ens. Addo vocem,
quasi, ut faciam discrimen inter veram distinctionem & fictam. Nam
sicut entia rationis non sunt vera sed ficta entia: ita & illorum
distincto non est vera, sed ficta distinctio.

Positiva distinctio est, qua ens distinguitur ab aliquo positivo. Est
autem duplex, alia fit a mente nostra, & proprie intercedit inter unius
rei conceptus: alia est in re etiam nemine cogitante. Illa vulgo vocatur
distinctio rationis, quia in ipsa re non sit, sed a ratione fiat.
Non quod versetur inter entia rationis. Neque enim mens fingit,
quae ita distinguit, sed quia admodum distinctum concipit, quae in re
distincta non sunt, ipsam distinctionem fingit. Interim in fingendo
illam non errat mens. Non enim aut per affirmationem aut per negationem
aut res esse distinctas; sed tantum per abstractionem unum terminum sine
alio concipit; seu quod idem est unum considerat non considerato alio.
Ideo

\[69\]

potius distincte res concipit, quam distinctas. Quodsi postea per
reflexionem mentis de rebus affirmet hanc distinctionem, non affirmat
eam in re esse, sed inter conceptus rei obiectivos, seu inter
idaeas materialiter consideratas, & a mente fieri, sicut hi
conceptus fiunt. Hi enim dum a mente fiunt, etiam distincti fiunt; & ita
fit una distinctio. Ut ita haec distinctio non fingatur sine ullo
fundamento, sed vere rebus convenire intelligitur. Sic enim in Deo idem
sunt intellectus & voluntas; & tamen nos vere & distincte concipimus ea,
& diversa de iis praedicamus. Propterea causa hujus distinctionis est
inadaequatus noster concipiendi modus. Est enim ita comparatus a
natura intellectus noster, ut per unum conceptum non possit exhaurire
totam rei entitatem, sed ut eam exhauriat, plures formandi sunt, quorum
unusquisque aliquid rei repraesentat. Unde ego quidem malim hanc
distinctionem formalem appellari, quam rationis. Sunt enim hi conceptus
quasi diversae quaedam formae, & rationes seu habitudines, sub quibus
res concipiuntur. Scholastici hanc

\[70\]

alio nomine vocant rationis ratiocinatae eique addunt adhuc aliam,
quam vocant rationis ratiocinantis; quando idem simplex conceptus
distinguitur a se ipso, quod fit vel per repetitionem in mente, vel per
comparationem. Sic enim Cato distinguitur a se ipso, sive sub ratione
subjecti & praedicati: sive sub ratione subjecti & termini relationis:
quando Cato dicitur esse Cato, vel esse idem, qui est. Caeterum haec
proprie loquendo non est distinctio. Nam quamvis dentur quidem duo
conceptus Catonis numero distincti, tamen si materialiter considerentur,
idem prorsus est, quod in re designant. Ad haec mens utitur hisce
conceptibus, ut omnem tollat distinctionem. Quare per hos non ponit
aliam, sed omnem distinctionem removet, dum in re non repraesentant hi
conceptus. Quodsi hi nihilominus in se distincti sint numero, id
obtinent, quatenus sunt entia realia a mente effecta: id eoque illorum
distinctio ad illa est referenda.

Altera positiva distinctio, quae rei per se competit

\[71\]

non per rationem, aut est modalis, aut realis. Modalem tam late sumo, ut
comprehendat non tantum eam, qua ens distinguitur a suo modo, sed & eam,
qua distinguitur a denominatione sua. Praeter hanc modalem distinctionem
datur adhuc distinctio modorum, quae non est hujus loci, qua duo ejusdem
rei modi distinguuntur. Haec paulo major est, quam modalis, quia ejus
termini mutuo possunt separari. Verum haec separatio non competit eis
per illud esse modale, quod in se habent, sed per illud esse reale, quod
habet subjectum, scilicet in quo sunt. Quia enim separato modo res esse
potest; ideo & separato uno modo & alter esse potest in re. Atque ad
hanc modorum distinctionem refertur a quibusdam illa, quae est inter
personas SS. Trinitatis. Sed de iis videant Theologi, curemus nos
nostra.

Distinctio realis est, cujus uterque terminus est ens reale; atque
haec etiam est essentialis. Nam quia unaquaeque res habet sibi suam
propriam essentiam, quae sunt diversae res, habent quoque diversam
essentiam.

\[72\]

Interim essentialis distinctio ab aliis proprie vocatur, ubi essentiae
non solum sunt diversae, sed etiam dissimiles: ut, in homine & equo.
Ubi vero essentiae non dissimiles, sed tantum diversae sunt, distinctio
non tam dicitur essentialis, quam essentiarum. Atque hinc nata est
triplex illa distinctio vulgaris, qua res dicuntur differre aut genere,
aut specie, aut numero.

## Sectio 2. De distinctionum signis.

Eae fuere distinctionum species: videamus nunc specierum signa. Haec in
distinctione negativa & positiva, formali non indigent declaratione. Non
enim earum alia signa, quam quae supra dedimus. Sed quod sit alterius
positivae distinctionis signum difficillimum est explicatu. Id tamen
videtur esse statuendum: Quaecumque possunt separari, illa in re
distinguuntur. Separari posse idem est, quod posse unum existere non
existente alio, sive hoc

\[73\]

fieri possit per potentiam creatam, sive per omnipotentiam increatam.
Potest autem illud axioma probati hoc syllogismo. Idem non potest simul
esse & non esse, quia implicat contradictionem, sed quae possunt
separari, eorum unum potest esse, & alterum simul non esse: quemadmodum
explicatum est: Ergo quae possunt separari non sunt idem, sed in re
distinguuntur. Ex qua conclusione adhuc aliud axioma deducitur; quae non
distinguuntur, non possunt separari, si, quae separari possunt,
distinguuntur. Negato enim axiomatis connexi consequente negatur &
antecedens. Sane quae non distinguuntur in re ipsa, illa sunt idem. At
idem separari a se ipso contradictionem implicat; sicut dictum est. Sed
adhuc quaeritur; an hoc signum valeat reciproce, ut quaecumque
distinguuntur possunt separari? Valere puto: sed cum addita hac
limitatione: si ipsum non esse non repugnet iis. Quum enim, quae mutuo
possunt separari, possint ambo non esse, & quae non mutuo, eorum
alterutrum possit non esse: sequitur posse non separari, quae non
possunt

\[74\]

non esse. Sic personae SS. Trinitatis distinguuntur quidem, sed nequeunt
separari, non quia sunt idem; sed quia ipsum non esse repugnet iis. Sic
Deus & creatura distinguuntur realiter: mutuo tamen nequeunt separari:
quia το non esse repugnet Deo. Illud autem axioma cum hac limitatione
verum esse ita probatur. Omnia Deus potest, quae non implicant
contradictionem. Ergo & separare quae distinguuntur, si ipsum non esse
iis non repugnet. Ratio est, quia, quae distinguuntur, separari illud
non statuit idem simul esse & non esse: sed distinctorum unum esse, &
alterum simul non esse. Non enim distincta sunt idem.

Atque ex hoc axiomate deducitur & illud: quae non possunt separari, non
distinguuntur. Negato enim consequente negatur & antecedens. Forte quis
putabit superioris argumenti vim se posse evadere hac via: etiamsi non
statuatur idem simul esse & non esse, tamen ob unius ab altero
separationem duo opposita de eodem praedicari: quae contradictio quoque
est.

\[75\]

Sic enim qui unum corpus in duobus locis ponunt non quidem statuunt idem
simul esse & non esse: sed duo contraria coguntur de eodem simul
praedicare. Verum haec via facile redditur invia. Primo, est dispar
ratio de corpore, quod in duobus locis ponitur. Ibi enim duo diversa
tribuuntur eidem. Atque ita fit, ut duo contraria tribuantur eidem: quia
duo contraria attribui possunt diversis hisce locis, qui tribuuntur
eidem corpori. At hic duo diversa dicuntur de duobus in re diversis.
Deinde si non statuatur idem esse & non esse ob unius existentiam, &
alterius nonexistentiam, nec idem statui potest esse hoc & non hoc.
Ratio est, quia esse hoc vel illud consequitur ad ipsum esse. Quare si
*τὰ* esse sint diversa, & iam omnia, quae de iis dicentur praedicata,
erunt diversa, saltem numero. Ergo propter unius esse & alterius non
esse, non dabitur simul *τὸ* esse & et τ*ὸ* non esse in alterius
praedicatis.

Superiore addita limitatione possunt & specialia signa dari
distinctionis modalis & realis. Nam quae distinguuntur modaliter

\[76\]

possunt non mutuo tantum separari. Quia enim res habet propriam
existentiam, & modus ejus eam non habet: non existente modo res
nihilominus potest esse: non vero existente nec modus potest esse. Quae
separatio appellatur vulgo non mutua; quia alterutrum non potest
indifferenter esse post separationem. Valet autem & hoc axioma
reciproce. Nam quae possunt separari, distinguuntur. Si vero nequeunt
separari mutuo, haud distinguuntur realiter. Ergo modaliter; quia tertia
species non datur.

Quaecunque distinguuntur realiter, possunt mutuo separari: utrumque enim
est ens. Quare utrumque potest existere. Quare indifferenter unum sine
alio. Neque enim illud magis per hujus existentiam existit, quam hoc per
illius. Idcirco simul quoque possunt separatim esse: quod vulgo vocant
esse in diversis subjectis. Caeterum hoc axioma reciproce non valet:
quemadmodum illa priora. Competit enim distinctioni, quae est inter
diversos modos. Quamvis interim ex iis, quae de

\[77\]

modis explicavimus priore exercitatione, ita possit limitari, ut
reciproce usurpari possit.

# EXERCITATIO QUARTA. DE UNIVERSALI ET SINGULARI

## Sectio. 1 Nulla dari universalia

Explicatis distinctionum generibus ac signis, pergamus ad universalia
eorumque naturam, & a singularibus distinctionem indagemus. Neque enim
defuerunt hic, qui nimis entia multiplicantes realem distinctionem inter
haec posuerunt. Causa fuit, quod universalia realiter existere putarint,
quod ipsum duae rationes iis persuasere. Praecipua haec est,
universalia, ut homo, corpus, substantia, vere extra animam de rebus
existentibus praedicantur. Est enim axioma verum: Plato est homo. At

\[78\]

nulla res existens est illud, quod non existit. Sunt enim haec
contradictoria: ideoque eidem attribui nequeunt. Universalia ergo sunt
entia realia, quia de realibus individuis affirmantur. Praeterea ex hoc
dicto: omnis scientia est universalium. Haec ergo si non forent reale
quid, non ipsas sciremus res, sed quae a ratione confingerentur.

Hae rationes quum admodum sint speciosae, refutationi earum nos ita
accingamus. Totum illud, quod in re existit, unum numero est, &
singulare. Sed mens humana (quod saepius dictum est) per unum conceptum
hoc totum non apprehendit; qua propter pluribus opus habet, quorum
unusquisque aliquid rei repraesentet. Et quia unaquaeque res habet
aliquid simile alteri rei, aliquid ab ea diversum; non est hujus &
similitudinis & diversitatis idem conceptus; sed alius repraesentat
menti hanc, alius illam. Interim illud simile & illud diversum in re
ipsa non distinguuntur: sed illud idem, quod est sub illa ratione alteri
rei simile, est sub alia dissimile.

\[79\]

Atque per diversos conceptus rem concipit mens distincte: quia habet
potentiam considerandi unum sine alio, sicuti supra dicebamus. Ille
autem conceptus, qui diversitatem hujus rei ab aliis repraesentat,
individuus dicitur, quia rei est proprius, eamque significat ut
illis singularitatis notis, hoc, hic, nunc. At alius ille, qui
similitudinis est, conceptus designat quod & in hac & in illa re, non
quidem unum numero, sed sibi simile: non repraesentatis hisce tribus,
hoc, hic, nunc. Sunt enim haec quasi universalis tegumenta quaedam,
quibus per rationem abstractis illud, quod remanere intelligitur,
universale dicimus & pluribus commune. Sic idem conceptus numero
(animal) potest & de homine & bestia praedicari: quia & haec & ille
sentiunt. Sed mens sub ratione unius apprehendit, quae in re sunt tantum
similia. Neque tamen ita errat, aut aliter statuit quam res est, quoniam
non concipit illa sub ratione unitatis numerice, sed similitudinis, quae
dicitur unitas formalis aut essentialis: proprie non unitas, sed
identitas. Atque

\[80\]

hic conceptus ita abstractus ab ultimis hisce differentiis, hoc, hic,
nunc, proprie dicitur universalis. Quare per illum hae differentiae non
repraesentantur, sed aliquid ab his abstractum. Caeterum quum
abstractio duplex sit; una realis, & altera, quae a ratione nostra
fit: duplici modo universalis conceptus potest usurpari; vel ut
significat aliquid realiter ab ipsis singularitatis notis abstractum,
vel ratione nostra. Posteriore modo sumitur quando objectum ejus quidem
singulare est, & habet differentias hoc, hic, nunc: sed hae per ipsum
non significantur. Ideoque ratione dicitur abstractum, quia, prout per
hunc conceptum significatur, neque includit illas differentias (non enim
ita foret omnibus communis) neque excludit: sed conceptus hic illas inconsideratas
relinquit. Atque hoc modo universalia, sciuntur,
definiuntur, demonstrantur. Et entia sunt realia. Sic quum dico: Plato
est homo: per hominem non intelligo aliquid, quod caret Platoneitate
(foret enim hoc axioma falsum, quia Plato non est aliquid, quod non
habet Platoneitatem) sed per ejus conceptum Platoneitas haud

\[81\]

designatur. Verum hoc modo non sunt universalia, sed singularia. Illud
enim, quod apprehendo habet singularitatem: quamvis non apprehendam
illud, prout illam habeat. Illius autem probatio hoc syllogismo probari
potest. Quod vere de individuis affirmatur, necesse est, ut sit
individuum; quando quidem falsum est aliquid esse, quod non est. At
universalia hoc modo considerata vere de individuis praedicantur: ut;
Plato est homo. Sunt ergo & ipsa singularia. Quodsi vero conceptus
usurpetur priori modo, significabit objectum ab hisce differentiis,
realiter abstractum. Atque hae non tantum in conceptu non includuntur,
sed etiam ab eo excluduntur. Significatur enim res aliqua; quae una
eademque existat in omnibus suis singularibus realiter iis communicata.
Atque hoc modo proprie considerantur ut universalia: neque de individuis
dici queunt. Non enim Plato est illud universale genus homo. Nos ergo
negamus universalia hujusmodi ulla dari, sed quod idem est, asserimus,
quicquid uspiam existit, esse singulare ac unum numero. Prima pro
nostra sententia haec est ratio:

\[82\]

illud reale, quod per universalem conceptum repraesentatur, non est
universale, sed singulare. Vere enim de singularibus affirmatur; ut
diximus. Quare etiam multiplicatis singularibus multiplicantur, & aliud
numero est in hoc individuo, aliud in illo. At universale, qua tale, non
multiplicatur, multiplicatis individuis. Alias tot forent universalia,
quot singularia. Quae enim sunt idem, per omnia sunt idem. Quare quae
idem sunt quod singularia, & tot sunt, quot illa. Praeterea unumquodque
individuum foret totum genus, tota species; quia in se totum universale
haberet: quodsi conceptus praecise, quatenus est universale,
consideratur, nulli rei competit. Sic enim canis est genus. Lycisca non
est genus. Non ergo est canis. At quomodo ens diei potest, cujus
conceptus de nulla re existente potest affirmari? Deinde fac universale
existere, necessario tamen foret singulare, quia unum numero foret.
Distingueretur enim a singularibus. Distinctio autem est affectio
multitudinis. Multitudo autem non nisi unitatis. Tum

\[83\]

unum universale ab alio distingueretur, homo a bestia homo ab animali, a
substantia, ab ente. Forent ergo & universalia numerabilia; & sic unum &
unum numero. Praecipue quum numerus sit omnis entis affectio, si forent
entia, numerari possent. Aut ergo unum, aut plura. Si unum, & singulare
quoque forent. Si plura, ex entibus componerentur, & sic unum & unum.
Denique si universalia uspiam essent, aut in singularibus existerent,
aut extra ea. Non extra singularia, ubi enim, aut quid forent? Aut unde
scires ea esse? Aut quomodo vere affirmarentur de singularibus, si non
forent ibi, ubi illa? Si in singularibus, aut idem cum iis forent, aut
ab iis distincta. Non illud, quia sic forent singularia. Qua enim sunt
idem, de iis & eadem praedicantur. Nec possunt esse distincta quia
distinctio est affectio multitudinis, & haec constat ex unitatibus.
Quodsi distinguerentur, separari quoque possent. Plato igitur posset
esse Plato, ut tamen neque homo foret, neque animal, neque ens.

\[84\]

At haec contradictionem implicant. Quodsi his nondum moveatis, pergam
ita. Aut unum foret in omnibus singularibus, aut his multiplicatis
multiplicaretur. Hoc posterius a nobis abunde jam ante refutatum est. Si
eligas prius, quaeso, quo fieri poterit modo, ut unum ens sit in
diversis locis, in diversis entibus, in Alexandro, & Bucephalo, in
Caesare & Pompeio. Adhaec intereunte bruto anima ejus in nihilum
redigitur. Ergo & substantia & ens, quae erant illius animae. Attamen
alibi manent, quia alia manent. Idem ergo si in omnibus foret, idem
simul hic periret, & illic maneret, ac duo contradictoria eidem simul
attribui possent.

## Sectio 2. De individuationis Principio.

Ex his ita demonstratis facile colligi potest, frustra quaeri tam anxie
individuationis principium. Si enim nulla dentur universalia, nihil erit
quoque quod illa contrahat ad singularitatem. Quare

\[85\]

omnia ex se ipsis, & per se ipsa individua sunt: non per aliquid a
se distinctum. Id quod paucis ita demonstramus. Per quod res est id,
quod est, per id singularis est; quia id, quod est, singulare est, non
universale. Deinde per quod res est id, quod est, per illud non est id,
quod aliud est. Per illud ergo distinguitur, quia distingui nihil est
aliud. quam non esse id, quod sunt alia. Rursum per quod non est id,
quod aliud est, per illud est id, quod est: hoc enim posterius semper
est caussa prioris. Ita namque Cicero non est Caesar: quia Cicero est
hoc, hic, nunc, Caesar illud, ibi, tunc. Illud idem quoque probatur ex
hoc axiomate. Omnis affirmatio est caussa negationis. Manifestissime
autem hinc: per quod res habet aliam essentiam, quam alia res, per illud
habet suam essentiam: quia non est alia essentia praeter illam, quae non
sit quoque alia ab illa. Ita declarata sunt haec duo axiomata: per
quod res constituitur, per illud distinguitur, & per quod
distinguitur, per illud constituitur.

Nunc ita: per quod res constituitur, per

\[86\]

quod distinguitur, per illud fit individua, & illud est individuationis
principium, & forma rei. Sed nihil distinguitur, nihil quoque
constituitur per aliquid a se distinctum; quae singula nobis probanda
sunt, ut constet de conclusionis veritate. Per quod res distinguitur ab
omnibus aliis rebus, id a re nequit esse distinctum: quia omne
distinctum est alia res, quam ea, a qua distinguitur. At quod ab omni
alio distinguitur, illud non potest esse aliud, nisi idem foret per quod
& a quo distingueretur. Verum sic idem a se ipso distingueretur: quia
id, quod distinguit aliud est, quam illud a quo distinguitur. Deinde si
illud a re foret distinctum, res quoque ab eo per aliquid
distingueretur. Hoc autem rursum a re distingueretur; aut idem foret cum
ea. Si prius statuatur, dabitur in infinitum progressus. Si posterius,
confitendum erit, rem per se ipsam ab eo distingui, per quod ab aliis
distinguitur. Quodsi ergo res per se ipsam ab hoc distinguatur, quid ni
& per se ipsam ab omnibus aliis? Atque hinc infertur quo

\[87\]

quoque non constitui per aliquid a se distinctum. Per quod enim
distinguitur, per illud constituitur. Ergo per quod non distinguitur per
illud non constituitur. At nihil distingui per aliquid a se distinctum
jam probatum est. Tum haec constitutio non fit alio modo, quam
communicando suam entitatem ipsi constituto. Id ergo quod constituit
idem esse debet cum constituto.

# EXERCITATIO QUINTA. DE ACCIDENTE.

## Sectio 1. Accidens non posse producere substantiam.

His ita de ente in genere disputatis pergamus ad ejus species. Eae vulgo
recensentur duae, substantia & accidens. De hoc agendum est prius, ut
tanto clarius postea de illa disseramus. Quaeritur de accidente in
genere; an ullius substantiae possit esse caussa? Nos pro negante parte

\[88\]

stamus; quamvis ad quarundam substantiarum productionem requiri
accidentia concedamus.

Verum non ut ad illarum productionem concurrant effective; sed tantum ut
materiam disponant ad recipiendam substantiam illam. Neque enim in
semine canino producitur anima, nisi semen prius det occasionem ad
producendum, quoniam aptum est ad recipiendum. Aptum autem est, quando
habet qualitates ad unionem cum anima necessarias. Ita ergo materiam ab
accidentibus disponi fatemur: at nequaquam substantiam produci. Totum
enim illud, quod est in substantia, est substantiale; totum quod in
accidente, accidentale, quia quicquid existit est particulare. Accidens
autem est vilius & imperfectius ens, quam substantia, aut aliquid
substantiale. Quare nec substantia, nec aliquid substantiale produci
potest ab accidente. Sunt enim haec axiomata indubitatae veritatis;
omnis causa est nobilior suo effecto: nihil potest agere ultra vires:
nihil dat, quod non habet aut eminenter, aut formaliter. Solet huic

\[89\]

vulgo responderi, accidens in medio productum posse vincere resistentiam
passi per influentiam caussae principalis, quam non posset vincere in
virtute propria. Ideoque vim quandam a caussa principali addi accidenti.
At si quaeras, quid hac sit vis, non habent, quod respondeant. Alii
quasi specie quandam intentionalem substantiae ab hoc accidente inditam.
Alii non ita transitive, quasi ab agente principali transeat in
accidens, sed intransitive (ut nugantur suo more) sumi volunt. Ut ita
accidens agat per illam vim, quam in se habet actu: substantia utatur
haec vi, eamque elevet, adjuvetque & quod ea praestare nequeat, ipsa
praestet. Hae vulgares responsiones vox sunt, & praeterea nihil. Non
enim satisfaciunt, si penitus res introspiciatur ita. Accidens sua
propria virtute nihil substantiale potest producere. Ergo si producat,
vim hanc habeat sibi inditam necesse est, quum producat, & quidem ab
aliquo. Vis haec non est idem, quod accidens, quia non aderat, antequam
addebatur. Est ergo distincta: & quidem substantia vel accidens. Si
substantia, cur non potius ab ipso agente substantiale

\[90\]

produci rem statuitur? Imo manebit verum: substantiam non fieri ab
accidente, si vis haec accidens non sit. Si vero sit, quaero iterum:
unde hoc accidens vim istam habeat? Atque ita in infinitum progrediemur.
Sed adhuc magis urgebo idem. Substantia creata potest efficere aliam
substantiam absque instrumento accidente. Non enim solitarie agere est
supra ejus perfectionem, quia competit accidenti; nec infra eam; quia
Deus multa solus facit. Agit ergo sine illo; quia naturaliter efficit
aliam substantiam, & a natura nihil fit frustra. At per plura frustra
fit, quod aeque fieri potest per pauciora. At haec substantia ipsa
praestare potest, quod praestat accidens. Etenim si accidens agit in
virtute illius, & ab illa hanc mutuetur, multo magis illa hanc habebit
potentiam. Quodsi per se solam non posset producere substantiam, foret
aliquid in producta, quod non in producente. Id fieri nequit. si enim
sit caussa univoca, habebit omnia formaliter; si aequivoca, eminenter.
Has enim phrases retinere me cogit studium

\[91\]

brevitati. Atque hinc infertur: fieri non posse ab instrumento
accidente. Est enim naturalis actio substantia, productio. At omne
naturale agens, quando omnia adsunt requisita, agit tantum, quantum
potest. Quodsi ergo agere possit absque instrumento, necessario quoque
aget absque eo. Videamus nunc porro, quae contra afferantur. Non decere,
aiunt, substantiam, ut agat sine accidente, quum non fit sine illo. Sed
hinc non infertur substantiam requirere accidens ad omnem actionem, sed
ad certam quam sine ipso nequit praestare. Sed illi rursum; quia
substantia non est sine accidente, nec fieri, nisi ab accidente; quoniam
ita se res habet ad fieri, sicut ad esse. Verum hinc ita concluditur:
Ergo fieri non posse sine eo; non ab eo. Id quod nos concedimus, qui
accidentia in producta substantia fieri putamus ab accidentibus
productis. Adhaec aiunt illi, omnem substantiam agere per potentiam quae
est accidens; sed hoc in sequentibus abunde refutabitur. Formas
animalium, quas ex putri oriri credimus ab accidente

\[92\]

scilicet calore fieri putant; sed nos a Deo creari. Simili modo
formas metallorum a calore subterraneo effici volunt; sed eas non
agnoscimus. Quare hinc apparet, & substantiam fieri non posse ab
accidente, & tamen non dici, quod agens aliquid efficiat in distanti.

## Sectio 2. Accidens an possit migrare de subjecto in subjectum.

Non constituimus, quaecunque de accidente vulgo circumferuntur maxima,
eas hic omnes examinare: sed has duas tantum, quarum aliquis usus
videtur esse posse in sequentibus. An accidens possit esse caussa
substantia, jam discussum est: an possit migrare de subjecto in
subjectum, id discutiendum. Negant vulgo. Negationis rationem non
afferunt. Sane si hoc verum foret, veniret inde; quod accidens ita
dependeret a suo subjecto, ut sine eo esse nullo modo posset. Id quod
non videntur diffiteri, quia

\[93\]

aiunt: accidens non habere aliud esse, quam inesse. Quod tamen de
reali accidente dici nequit: quia modis proprium est. Habet enim omne
ens reale suam propriam essentiam & existentiam, cui inesse alteri
accidit, non per se competit. Nos suo loco demonstravimus: quae sunt
diversa entia realia, ea mutuo posse separari, quia ipsum resistere non
repugnat iis, quia sunt entia, & separatim existere, quia sunt distincta
entia.

Quod si unius, ab alio sit quaedam dependentia, & est illa plane
extrinseca, & a Deo potest suppleri. Quare quod est reale accidens,
videtur extra omne subjectum per divinam omnipotentiam posse existere, &
migrare de subjecto in subjectum. Quin, & extitisse, videtur deduci ex
historia creationis. Dicitur namque lucem esse conditam. Haec erat
accidens, non aliqua substantia lucida. Appellavit enim lucem Deus diem,
tenebras noctem. At dies non est substantia aliqua lucida, sed lumen
productum, quod est accidens. Lux haec in nullo erat subjecto. Quodnam
quaeso fuisset illud?

\[94\]

An aer? Sed ille die secundo demum producebatur. An terra? Sed haec est
corpus opacum. An aqua: sed haec erat terra permixta. Taceo, quod aqua
illuminata dies vocari nequeat. At caelum primo die conditum? Sed illud
est empyreum. In eo vero non fuit haec lux, quia in eo non fuit dies,
non fuit nox. Lux vero dies vocabatur. Fuit ergo accidens extra
subjectum. Quodsi potest esse extra subjectum, potest quoque migrare de
subjecto in non subjectum: ergo quoque de subjecto in subjectum. Quin &
hoc modo migrare nonnunquam, videtur statuendum. Calor an non a sole
venit ad nos? An non & lumen? An non & species visibiles ad oculos
nostros a re visa? Nisi forte quis velit produci a proximi subjecti
accidente. Caeterum illa accidentia, quae sunt entium modi, habere aliud
esse, quam inesse, aut migrare posse de subjecto in subjectum non
affirmo: imo plane nego. Quum enim modus non habeat existentiam
propriam, sed subjecti sui, cujus est, non potest existere in diversis
subjectis. Haberent enim

\[95\]

subjecta illa diversa existentiam unam, si unum modum. Ita autem daretur
contradictio hac: habere diversam essentiam, quia diversa entia, &
eandem, quia haberent eandem existentiam.

# EXERCITATIO SEXTA. DE QUANTITATE.

## \[Sectio 1\]

Inter species accidentium primus locus tribui solet quantitati. An jure,
videamus. Sane si entia sunt res, quae erunt diversa entia, erunt
diversae res. At substantia & accidens sunt diversae entis species.
Quare reale accidens a substantia quoque realiter distinguitur, & realia
accidentia a se invicem. Quantitas vero nobis idem est cum substantia,
nec differt, nisi sola ratione nostra. Illud hunc ad modum probamus.
Quantitas est discreta vel continua. Neutra distinguitur a substantia
subjecta. Quantitas discreta est numerus. Hic aut est unitas, aut ex
unitatibus componitur. Unitas est affectio entis; sicut

\[96\]

diximus. Quare inter illam & entitatem nulla intercedit distinctio.
Quare nec reliquus numerus distinguitur a suis subjectis. Est enim hic
nihil aliud, quam haec & illa unitas. Tum haec unitas aeque potest esse
secunda, ac tertia, ac septima. Totum ergo hoc dependet a ratione
nostra. Quare in re nihil realiter distinctum ponit. Si poneret,
separari posset. At nequit. Positis enim tribus entibus implicat
contradictionem ea manere ibidem, & distincta a se invicem, ac non dari
ternarium numerum. Et quo quaeso modo numerus potest esse reale
accidens, quum non sit in subjecto reali, sed in multis subjectis non
compositis, non unitis, sed distantibus? Omne accidens, quod est ens per
se unum, est quoque in subjecto per se uno. Atque idem de continua
quantitate statuendum est. Quemadmodum totum hoc, quod videmus, non
est unum quid reale, sed quod est, hoc sunt atomi, ita nulla est realis
quantitas in illo toto, praeter illam: quae est atomorum. Non enim
accidens reale

\[97\]

est nisi in reali subjecto. Et sicut unitas non est distincta ab eo,
quod est unum; ita nec quantitas atomi a suo atomo. Et quemadmodum
numerus nihil addit supra unitates; ita nec quantitas totius aggregati
quicquam addit reale supra quantitatem atomorum. Quapropter totum illud
corpus non augetur, neque minuitur, nisi propter additionem aut
ablationem atomorum: quemadmodum augetur vel minuitur numerus ob additas
vel demtas unitates. Quodsi varia appareat unius corporis figura, id non
evincit quantitatem a corpore distingui, quae eadem nihilominus manet,
sed figuram; quae est modus quidam quantitatis. Similiter quia anima per
totum corpus diffusa, nunc in minore, nunc in majore est corpore, & ipsa
vel minor vel major: videtur spirituum quantitas, eorum esse modus,
modaliter ab iis distinctus. Corpus vero aggregatum non differre a sua
quantitate probatur, quia nequeunt separari. Illud enim existere sine
hac implicat contradictionem. Foret enim quantum & tamen careret omni
quantitate. Careret hac, quia ab eo sublata foret.

\[98\]

Quantum adhuc foret; quia adhuc foret divisibile. Haberet enim partes.
Nam quod per quantitatem non confertur, per illam non aufertur. Partes
per quantitatem non conferuntur sed per se eas habet corpus, quia per se
habet esse aggregatum ex atomis. At omne divisibile est quantum: quod
tamen non valet reciproce. Ita apparet corpus non posse esse sine
quantitate: Hanc rursum non posse esse sine illo aeque verum est.
Distinguerentur enim ita modaliter, & quantitas foret ens, corpus vero
modus ejus. Id quod absurdissimum est; quandoquidem corpus est
substantia. Huic argumento nonnulli respondent, corpus aut esse totum in
uno indivisibili puncto, aut remanere quidem in toto spatio, & esse in
singulis punctis totum: idemque retinere quidem partem & partem, sed non
partem extra partem. Hi rediguntur ad haec absurda; unum corpus
penetrare aliud, unum corpus esse in duobus locis. si enim omnes
corporis partes forent in uno indivisibili puncto, se invicem
penetrarent, & in uno forent loco.

\[99\]

Verum sicut unum corpus nequit esse in duobus locis ita nec duo corpora
in uno loco. si totum corpus foret in singulis punctis totum, omnes
partes forent in singulis punctis; & sic se invicem penetrarent. Unum
item corpus foret in pluribus locis; quia una pars in omnibus spatii
partibus. Alii sunt, qui quidem statuunt corpus illud fore quidem
entitative extensum, sed non quantitative, partesque fore unitas per
entitatem, sed non per superficiem. Verum hi distinguunt has
extensiones, quum tamen sit una tantum. Deinde si totum corpus adhuc
idem replet spatium, necessario quantum est, quia illud spatium quantum.
Denique quum una pars contingat alteram, & non per illud, quod in medio
est, utique per suam extremitatem. Habet ergo adhuc superficiem, quia
habet extimam partem. At superficies est quantitas. Quodsi hisce
rationibus non sunt contenti, adigamus illos ad probationem hujus
dogmatis.

Non enim entia sunt multiplicanda absque necessitate. Quare nec hic
distinctio

\[100\]

ponenda est, si nullis rationibus cogantur. Quodsi quae sint, dentur
illae. Nam quas nos huc usque vidimus non indigent prolixa refutatione;
sed ex iis, quae de reliquis praedicamentis dicemus, vel a tyrone
poterunt refutari.

# EXERCITATIO SEPTIMA. DE QUALITATE

## Sectio 1. De potentiis, & proprietatibus.

Sicut diximus quantitatem non differre a corpore quanto, ita porro
dicimus nullas potentias, immo nullas proprietates distingui ab essentia
rei. Et quamvis in definitione haud ponantur, non tamen inde infertur
quod in re distinguantur: sed hoc tantum, quod sola ratione nostra, ac
modo concipiendi differant. Atque haec nostra sententia pluribus
nititur argumentis: quorum

\[101\]

tamen hoc est praecipuum. Entia non sunt multiplicanda absque
necessitate. Quare si nulla sit ratio, qua asseratur proprietates esse
accidentia, & a subjectis distingui, nec hoc asserendum. Videamus ergo
paucis, quid contra nos proferant. Si idem omnes essent cum subjecto,
idem quoque inter se essent. Non ergo tot ederent distinctas
operationes; quia ab uno, quatenus unum, non nisi unum. Caeterum hoc
argumentum nullius est momenti. Tam enim universale est, ut aeque in Deo
ponat distinctionem potentiarum, ac in creaturis. Quam enim varia &
multiplicia sunt opera Dei? Concedimus quidem esse inter se idem, si
rem spectes. At si modum concipiendi nostrum, inter se differunt
potentiae. Neque tantum in creaturis, sed in ipso quoque Deo. Quare
falsum est, ab uno non nisi unum: quandoquidem ab uno omnia. Probatio
tamen illius videtur afferri posse haec: plures diversae operationes ob
uno provenire nequeunt, nisi agens per aliquod accidens ad illas
determinetur, quod est potentia. Alias

\[102\]

enim ad omnes maneret indifferens. Verum adhuc bene se res habet. Agens
liberum per liberam voluntatem suam se ipsum determinat pro libito.
Agens necessarium per suam entitatem determinatum est ad suas actiones.
Quare positis omnibus requisitis non potest non agere. Sed habent adhuc
alias rationes. Anima nostra ex parte immortalis esset, ex parte
mortalis ob mortales potentias brutas, qua auferuntur per mortem. Sed
huic solita paratur responsio, potentias non auferri, sed earum actiones
a membris corporeis dependentes impediri ob defectum organorum.
Praecipue hoc urgeri potest: in multis herbis, aliisque mixtis vires
intendi aut remitti, nonnunquam totas perire: multa data esse miracula,
quibus proprietates a subjectis apellebantur: differre ergo a
substantiis, quia separari possunt.

Verum quum in multis herbis & oleis mixtis hae vires proveniant a
qualitatibus, & temperamento, non mirum, si ad horum intensionem, aut
remissionem intendantur aut remittantur; quia idem cum suis hisce
caussis

\[103\]

sunt, non cum substantia, cujus non sunt vires. At ubi ipsius non
substantiae, ibi nunquam intenduntur, remittuntur, aut tolluntur: sed
nonnunquam impediuntur ab aliquo, quominus exerceant suas operationes.
Atque hoc idem ad quaelibet miracula potest responderi: affectum
remansisse, sed ejus effectum ab extrinseco aliquo impedimento fuisse
impeditum. Possent hac de re multa subtiliter disputari adversus
perversae quosdam Philosophiae studiosos: sed quia ab aliis haec
quaestio satis ventilata est, parcamus nos illi labori, & pergamus in
argumentis nostris. Unum, verum, bonum, sunt entis proprietates, & ab
ipso non distinctae. Quis ergo dicet in reliquis inveniri hanc a suis
subjectis distinctionem, quum sit par utrobique ratio? Eas autem ab ente
non distingui hinc colligitur. In Deo nulla distinctio: At ens est
commune Deo & creaturis, omnesque entis proprietates: nihil in se
habent, quod non fit in utraque specie.

Si ergo proprietates hae ab ente distinguerentur, & in Deo forent, ibi
quoque

\[104\]

distinguerentur: aut creaturae hanc distinctionem haberent ex peculiari
ratione. Habere non possunt; quia hae proprietates iis competunt, ex quo
sunt ens, non ex quo hoc ens. Potest illud idem de potentiis in specie
firmiter adhuc aliis argumentis comprobari. Quando una substantia
producit aliam (demus enim producere) necessario habet potentiam, qua
producat. Haec non potest esse accidens: quia jam demonstratum est,
accidens nec caussam instrumentalem, nec principalem esse posse in
productione substantiae: Est ergo vis illa substantia, & quidem illa
eadem, cujus est vis; quandoquidem immota lex est: entia non esse
multiplicanda absque necessitate. Quodsi ergo substantia sine ulla
intercedente media potentia producere potest aliam substantiam, quidni &
quidvis agere? Quod ex alio indicio videtur probari. Calor quia
calefacit, & habet potentiam, qua calefaciat. Haec non est ab ipso
distinctum accidens. Alias daretur qualitas existens in qualitate. Sed
ipse per se ipsum calefacit, non per

\[105\]

aliquid a se distinctum. Cur ergo non posset substantia per se ipsam
suas exercere actiones, sed accidens requireret, per quod ageret? Neque
enim hic agendi modus est supra ejus perfectionem; quia etiam competit
calori; neque est infra eum; qui competit Deo, in quo ipsum posse non
differt ab ejus esse. Denique potentia est activa vel passiva, neutra
distincta est. Nam activam per resultantia a sua fieri substantia, aiunt
ejus patroni. Fieri non potest, nisi vera intercedat actio. Quero ergo
an substantia hanc producat per aliam potentia, quae sit accidens, an
per se ipsam? Si prius dicatur, idem quaeram de illa alia potentia, & in
infinitum usque perges. Si posterius, quaeso, cur non & alia per se
ipsam poterit efficere, ac hanc potentia? Atque idem statuendum est de
potentia receptiva. Neque enim obiectiva est hujus loci. Si substantia
nihil potest recipere nisi per potentiam, qua sit accidens, quaeso per
quod recipit hanc potentiam? Per se ipsam, aut per aliam? Si hoc, in
infinitum procedes. Si illud quaeram, cur non & alia quaelibet potest

\[106\]

recipere absque media potentia receptiva, quae sit qualitas? Possent
plura ad idem probandum adferri: sed hac sufficere puto. Satis enim
liquet potentiam qualitatis speciebus annumerari non posse. Multo minus
potest adhuc impotentia. Est enim haec potentiae tantum negatio; quamvis
rei, cujus est, per aliquid positivum competere non negem. Quodsi per
impotentiam intelligant potentiam quandam imbecillem, & diminutam, sicut
nonnulli interpretantur, idem de illa sentiendum est, quod de potentiis
diximus. Est enim potentia diminuta, quoque potentia. Annumerant vulgo
qualitatibus & habitum & dispositionem. De quo hic disputari posset. Sed
haec quaestio proprie pertinet ad doctrinam de anima rationali. Ubi
multa ardua tam de hisce habitibus, quam de speciebus intelligibilibus
possunt quaeri. Nam dari hosce habitus videtur experientia notum, eosque
distinctos a potentiis. Separari enim ab iis possunt, quoniam natura
insiti non sunt, sed in empore crebris actionibus acquiruntur.

\[107\]

Neque sunt in quolibet agente, sed tantum in libero. Nam quod necessario
agit, hoc positis omnibus requisitis tantum agit, quantum potest.
Quar\[e\] non potest ab habitu facilius in agendo reddi, aut ad actionem
magis promtum. Quia ita agere ei competit per naturam. At natura rei ab
habitu mutari nequit. Deinde naturale agens ad unum tantum est
determinatum. Non ergo potest per habitum ad hoc magis determinari, quam
ad illud. Sed liberum agens potest tantum habitum acquirere sibi. Neque
tamen per habitum habet posse illud agere, quum hoc habeat per suam
potentiam. Sed ab habitu habet, posse hoc agere facilius. Quare potentia
magis ab habitu determinatur. Neque tamen habitus datur in omnibus
potentiis liberi agentis, sed tantum in potentiis imperantibus, uti
vocant, seu intellectu & voluntate. Quodsi in reliquis, nempe imperatis
habitus quasi quidam appareat, ut in digitis cytharaedi, id fit ratione
facultatum imperantium has actiones; quae omnia dependent ex cognitione
intellectus &

\[108\]

voluntatis, quid sint, quid eorum actiones, quomodo illas edant, & quid
hi habitus cum illis, ens ne, an modus entis?

## Sectio 2. De speciebus visibilibus, calore & frigore.

Iis ita de propriis qualitatibus disputatis, videamus reliquas. Quid
species sint visibiles inquirendum est. Tam enim earum natura
intellectui est ignota, quam ea sensibus nota. Peripateticis tamen &
hic, sicut & alibi, facilis expeditio. Qualitates aiunt esse spiritales,
& corporis esse obiectivum, quod habet in speculo, vel simili corpori.
Nobis hoc non est satis: qui quaerimus porro, quid qualitas spiritalis,
aut quomodo corpus objective possit esse in speculo? Nam hae videntur
contradictionem quandam implicare, corporis dari qualitatem spiritalem,
& rem extra speculum existentem esse in speculo. sane quod video, ens
esse necesse est, & ibi, ubi video. Quare hae species habent suam quoque

\[109\]

entitatem, quandoquidem videntur existere in speculo. Ea entitas
distincta est a corpore, quia ab eo potest separari. Sunt quoque in
diversis subjectis corpus & ejus species. Quare idem esse non possunt.
Fiunt autem hae species a corporibus & quidem in momento: sed quomodo
fiant, id nos latet. An per effluxum e corpore egrediantur, an alio modo
producantur; ambiguum. Nulla sane ap paret corporum actio in has
species. Et tamen eas a corpore gigni probat experientia, & ab omnibus
omnino corporibus. Existunt quoque in corporibus; quamvis extra ea esse
posse non videtur implicare contradictionem. Corpora diaphana permeant
non opaca. Propterea corpora non sunt, quia corpus nequit penetrare
corpus. Sed sunt quasi imago quaedam corporis. Repraesentant enim
figuram ejus, colorem, numerum, motum, aut quietem, & distantiam. Ubi
illud mirandum, distantia posse repraesentare, ubi ipsa non distant. sed
non tantum a corporibus fieri, verum quoque a spiritibus effici
existimandum est. Neque enim putandum est alia ratione oculos hominum

\[110\]

fascinari a diabolo, quam si iis objiciantur species inanes, quarum
corpora non adsunt. Falli hoc modo & potest tactus: nam sicut per
visibiles species fit visus, ita per tactiles, tactus. Ut non immerito
existimari possit: sicut lumen est visibilis species lucis, ita calorem
esse ejusdem speciem tactilem. Et huic quidem similis omnino,
quamvis non eadem. Nam visibilis species tantum transit per corpora
diaphana, at calor per omnia corpora. Esse vero has species substantiis
suis viliores concluditur ex eo, quod ab iis producantur. Omnis enim
efficiens effecto suo praestantior. Quae ratio probat quoque calorem &
frigus substantiis ignobiliora; quippe quum hac a substantiis motu earum
effici queant: alias nobiliora censerentur, quoniam ab iis tam praeclara
actiones. Neque ab uno corpore una tantum numero procedit species, sed
innumera. Et totus aer harum specierum plenus est. Mille homines unam
rem simul intueri queunt, in mille speculis una res simul
repraesentatur. Sunt ergo diversa; quia, quae in diversis

\[111\]

subjectis existunt, numero differunt: quamvis sibi similia invicem esse
possunt. Per totum vero aera diffundi hinc apparet: interponatur inter
rem & speculum aliud adhuc speculum, statim in eo res apparebit, & quot
specula interponentur, tot species erunt in iis.

Est ergo aer undiquaque iis plenus. Possunt vero a corporibus longissime
dispergi. Nam a supremis stellis huc ad nos veniunt. Desinunt autem in
conum. Quae caussa est, quod res longissime distans, si non sit ingens,
non videntur, etiamsi nihil sit inter illam & visum interjectum, nisi
aer. An vero ex sese habeant, quod paulatim minuantur, an ab aere, per
quem transeunt, hoc fiat, incertum est: sic & illud, an una a corpore
tantum spatium decurrat an vero maneat, ubi sit, & producat aliam in
aere contiguo speciem, & illa rursus aliam? Potest quoque una, eademque
species & contrahi, & extendi, pro ratione corporis subjecti, quod illam
recipit. Ex hisce speciebus porro indaganda est natura luminis &
tenebrarum. Est enim lumen

\[112\]

species visibilis corporis lucidi: a quo undiquaque versum spargitur.
Illud tam notum videtur, ut vix indigeat probatione. Ubicunque fueris,
si e diametro corpus lucidum aspicias, radios videbis a corpore, quasi
prosilientes. Hi radii sunt species corporis lucidi in conum desinentes.
Quodsi aliorsum oculos vertas, non jam videbis hos radios, qui tamen in
aere sunt. Quemadmodum & coloris species existit quidem in aere sed non
videtur, si e diametro colorem non aspicias. Est ergo radius species
visibilis corporis lucidi: ut lumen est quasi radius dispersus, quare &
species illa, & speciei species. Ut ita illuminetur illud quoque, quod a
radiis non attingitur: nempe a radiorum speciebus. Ita enim producit una
species aliam, unum lumen aliud. Debilissimum lumen est, quod alius
luminis est quasi species. Potest autem lumen & intendi, & remitti. Sic
enim per vitrum concavum ita congregatur, ut fiat radius. Fit ergo
intensio per congregationem. Quare remissio per dispersionem. Quid vero
in

\[113\]

stellis sit lux, difficile est intellectu. Non videtur absurdum dictu,
esse idem in sole cum ejus substantia. Nullum enim apparet signum
distinctionis. Praecipue cum nos concipiamus solem, quasi per essentiam
ei competit lucere.

Tenebrae sunt species corporum opacorum. Tantum abest, ut luminis dici
possint privatio, ut eo priores fuerint, ac aeque realem habeant
essentiam, ac lumen. Manifeste hoc colligi potest ex umbra, quae si in
aliquod corpus incidat, repraesentabit figuram sui corporis in eo. At
tenebrae ab umbris haud differunt, nisi secundum magis & minus. Nisi
enim aer, qui in umbra est, a lumine proximo aliqua ex parte
illuminaretur, ex vi umbra totus foret tenebrosus. Sed tenebrae nequeunt
intendi sicut lux: sed obscurae magis aut minus fiunt per luminis
ablationem. Unde calor est similis lumini, frigus tenebris. Nam
calor intendi potest sicut lumen. Apparet illud ex vase concavo, quod
auget calorem quatenus congregat. Frigus per se ipsum intendi nequit,
sed aliquam requirit causam,

\[114\]

quae intensiorem producat gradum. Quamvis autem utriusque essentia non
sit visibilis species, tamen huic per omnia similem esse ad modum
probabile videtur. Ut ita sit quasi tactilis quaedam species. Nam
calorem in sole idem esse, quod caloris substantia, quis negat? Sed
frigus in hoc simile est tenebris, quod non detur ullum corpus, cujus
substantia per se sit frigida. Sunt ergo haec quatuor entia distincta
a suis subjectis, calor, frigus, lumen, tenebrae. Alia accidentia, quae
sunt realia entia, non agnoscimus. Calorem vero horum nobilissimum
statuimus, non lumen sicut Peripatetici. Neque enim a lumine fit calor,
sed a calore lumen. Id apparet, si stupa accendatur, si silex chalybe
percutiatur. Motu calor producitur, calore lumen, & quidem tam intensum,
ut instar lucis.

\[115\]

## Sectio 3. De caussis caloris & frigoris.

Alis est horum quatuor accidentium essentia, investigemus & corum
caussas. Luminis & tenebrarum per se notae sunt. Quum enim corpus sit
caussa speciei: lumen autem sit species corporis lucidi, & tenebrae
obscuri; sequitur lucem esse caussam luminis, & corpus obscurum
tenebrarum. At calor & frigus, quia non sunt visibiles species altiorem
postulant contemplationem. De calore tamen quod dici possit, est in
promtu, provenire cum a sole. Hic enim perpetuus caloris fons, sicut &
luminis: sed pro ejus ascensione vel descensione, calor est intensior,
vel remissior. An vero praeter solem alia adhuc est caloris caussa? Est.
Motu enim corporum crassorum producitur, & attritu nonnunquam. Quo
modo illud fiat me latet, & miror illud, sicut plura alia. Sed & calor
calorem producit: sicut unum frigus

\[116\]

aliud. Ubi aliqua emergit nobis subtilitas. Qualitates secundas non
fieri a qualitatibus primis agentis, sed patientis. Ut ita calor ignis
haud liquefaciat ceram, sed tantum calefaciat. Calor autem ab igni in
cera productus faciat illam liquescere sed redeamus ad rem. Aliqua datur
diversitas inter calefactionem, & frigefactionem. Calor enim remissioris
gradus potest producere calorem intensioris gradus. Ita enim exiguus
ignis, si ejus stupam augeas, capit non tantum lucis, sed & caloris
incrementum. At frigus nequaquam. Nulla enim experientia hoc est notum.
Quod vero ad modum intensionis attinet, vix ille sciri potest sicut
omnes actionem modi. Quodsi tamen scientia umbra frui libeat, proferamus
conjecturas nostras. Calor intenditur sicut lumen. Hoc enim si per
vitrum cavum congregetur, instar radii cujusdam apparet. Eodem modo &
calorem congregari est necesse. Nempe si alla stupa addatur priori,
calor prioris stupae, ejusdem gradus calorem producit in stupa addita.

\[117\]

Qui duo conjuncti duplo intensior sunt calor, sicut & lumen. Est ergo in
his eadem ratio. At frigus nulla ratione intenditur per se ipsum, sicut
& tenebrae. Causae vero frigoris tam absconditae sunt ab oculis nostris,
quam frigus tactui cognitum. Nam qui caloris privationem esse dixere,
videntur difficultate superati aliquid dicere voluisse. At hoc non
sufficit veritatis studioso. Quaeram enim, qui sentiri possit, si nuda
sit privatio?

Sentiri aiunt sicut tenebras. At comparatio hac non est satis proba.
Tenebras enim non esse privationem, sed reale aliquid, antea dicebamus.
Quodsi forent privatio, eas sentire foret nihil sentire; vel subtilius,
earum sensio foret sensionis privatio. At ego si glaciem tangam aut
nivem, aliquid me sentire puto. Quaeram porro; qui agere possit? Nihil
agere dicunt, sed calore ablato res natura sua redire ad statum
naturalem. Non hoc usque aliquando absurdum videbatur mihi, esse tamen
postea compertus sum. Calor enim

\[118\]

sic rebus competeret contra naturam. Quare totis viribus hunc pellere
conarentur: conatus nunquam cessaret, quippe quem ex natura haberent.
Ita naturam rerum instituere non decuit sapientissimum agens Deum.
Quaeram denique, qui fieri possit? Fieri negant, sed calore ablato res
ex natura sua ita se habere, sicut se in frigore habent. Bene se res
habet. Sed a quo quaeso calor ille aufertur? Ablato corpore calefaciente
perit. Falsum hoc, quoniam nihil se ipsum in nihilum potest redigere.
Quare res tamdiu calida manent, quamdiu calor a frigore nondum vincitur.
Facilius autem vincitur ablato corpore calefaciente caloris fonte; quia
tum calor tantum agit per illud, quod in se habet, nec adjuvatur ab
aliquo extrinsecus adveniente calore. Ex quibus apparet nec illos
ferendos esse, qui aiunt: aera esse frigidum per naturam suam,
quandoquidem haec corpora sublunaria indifferenter sese habent ad frigus
& calorem. Quare aer semel calefactus retinet suum calorem, donec a
frigore expellatur. Sed

\[119\]

hoc frigus unde? Reperiuntur Philosophi adeo frigidi, adeo frivoli, ut
hic antiperistasin, nescio quam, comminiscantur. Aiunt ex media aeris
regione frigus provenire. Audio. Sed qui haec frigida esse possit, non
percipio.

Illi rem illustrant similitudine. Sicut aqua putealis hyeme est
calidior, quam aestate ob frigiditatem terrae: ita mediae aeris regionis
frigus augetur a calore suprema ac infima. Caeterum falsum est mediam
aeris regionem esse extreme frigidam; quod alibi discutiendum. Deinde &
illatio hujus argumenti non est proba, & similitudo, quam instituunt,
est nulla.

Quaeram enim, qui fieri possit antiperistasis? Quomodo calor suprema &
infima regionis possit frigus efficere in media? Nam calor forte
calefaciet, at frigefacere non potest. Praecipue quum his viris aer
natura sua sit calidus, quomodo hac aeris pars ab aliis partibus calidis
frigida reddetur? Quod vero de aqua puteali aiunt, esse eam astate
frigidiorem, quam hyeme, refutat experientia. Si ex hypocausto

\[120\]

summe calido eas in tepidum, putabis te frigus sentire. Frigidum tamen
haud esse, sed calidum sentire potes, si ex loco frigido intres
hypocaustum tepidum: simili modo se res habet in aqua puteali. Aestate
assueti sumus calori, hyeme frigori. Quapropter aqua putealis aestate
frigidior est, quam reliqua aqua soli exposita, & ab eo calefacta; quia
infra terram latuit: hyeme non tam frigida, non quia non sit frigida,
sed quia non tam aeri, quam reliqua aqua, exposita. Est itaque aqua
putealis hyeme idem suum retinuit frigus, quod habebat astate; quia
infimae terrae partes, quas pertingit, semper aeque frigidae sunt. Neque
enim hyeme continguntur ab intensiore frigore, nec astate a calore
intensiore. Ob haec & alia multi a vaporibus & variis exhalationibus
aerem frigefieri existimant; quorum opinio non minus falsa, quam quae
modo refutata est. Nam hos vapores vi caloris educi, vi frigoris
condensari experientia docet, & ratio desumta a natura caloris &
frigoris, modoque rarefactionis &

\[121\]

condensationis probat. Rarefactionem enim calori, condensationem frigori
ascribendam esse mox dicemus. Propterea quamdiu vapores sunt, & in aere
feruntur, non sunt condensati nec frigidi. Si forent frigidi, forent
quoque condensati. Nam ab hoc condensantur. Si condensati, deorsum
caderent. Quare hi vapores aerem non frigefaciunt, sed ab eo frigefiunt.
Quodsi forent frigidi, at aqua tamen haud frigidiores; quippe ex qua
extracti. Aqua vero non est tam frigida, quam foret hac aeris regio:
quia ipsa per se non congelatur, sed, quando congelatur, ab aere necesse
est ut frigidior fiat. Abunde hoc ex eo constat, quod in superficie
tantum congelatur. Ergo a contactu aeris. Quare nec aer tam intensum
frigus accipit ab aqua, sed contra aqua ab aere.

Quodsi intensum illud brumale frigus non proveniat ab aqua, multo minus
a terra.

Nam hoc vulgo notum est; hyeme in locis

\[122\]

profundis non tantum sentiri frigus, quantum in locis altioribus. Quare
ab his tam intensum frigus haud oritur: quoniam frigus remissioris
gradus non producit in alio subjecto frigus intensioris gradus. Neque
verisimile est a stellis aera ita frigefieri. Forent enim sic ipsa
frigida. Cur ergo aestate de nocte non tantum frigus foret quantum
tempore brumali? Sunt enim nobis aeque praesentes. Et quum omnes fere
sole sint altiores, quo, quaeso, modo, per tantum spatium frigus ad nos
demitterent, ut non a radiis solaribus dissiparetur.

Quid ergo de hac quaestione dicendum? An in medio relinquenda?
Nequaquam, sed & aliquid hic dicendum. Sicut quum terra & aqua primum
forent conditae, erant tenebrae, ita quoque erat frigus. sunt ergo hac
corpora condita frigida. Quamvis interim demus calorem quendam quibusdam
terra cavernis inditum a Deo. Verum an non illud postea factum sit
dubitari potest. Erat enim terra aquis objecta, quae postea ab illa
segregata fuerunt. Fuit & aer frigidus creatus. Sol enim

\[123\]

caloris unicus fons, sicut & luminis. A sole calefit aer in astate,
calefiunt terra & aqua: sed non totae, sicut aer, verum tantum in
superficie. In terra quidem calor solis ne ultra tres pedes sentiri
potest; at in aqua ob non tantam crassitiem profundius descendit. Haec
corpora, quae de die calefacta sunt, de nocte, quando sol est infra nos,
frigefiunt.

Sed unde hoc frigus? Non est putandum terram & aquam se ipsas ad priorem
statum reducere. Sed frigefiunt partes calidae a partibus frigidis. Quum
enim quod contingitur a calore calefiat, quod a frigore frigefiat, &
quod est fortius agens vincat, necesse est has exteriores partes
frigefieri ab interioribus. Non enim calor tantum potest resistere
ablato sole, quantum frigus agit; quia non adjuvatur a novo extrinsecus
adveniente calore. Ab his terra & aqua partibus frigefactis frigefit
porro aer. Qui quum corpus sit fluidissimum & tenuissimum facillime has
qualitates transmittit. Ita apparet unde frigus: sed unde nonnunquam tam
intensum

\[124\]

oriatur frigus, ut omnia liquida congelentur, nondum apparet. Dicam & de
hoc aliquid, si non verum, saltem verisimile. Sicut corporum crassorum
motu producitur calor: ita tenuium motu frigus. Experimur hoc
quotidie. Si aliquis fiat aeris motus, continuo frigus sentitur, etiamsi
calidissima astate moveatur. Si in hypocaustis aerem calidissimum
flabello moveas, aut folle attrahas, & deinde expellas, frigus
percipies. In astate si fortiter exspires, aer frigidus erit, etiamsi
veniat ex calido corpore, & aer circumstans non sit frigidus. Modum, quo
hoc fieri possit, non ita plane novimus adumbrare. Fieri experimur.
Fieri posse absurdum non est. Nam & motu calor producitur. Quidni ergo &
frigus? Neque hic audiendi sunt, qui aiunt, motu aeris frigus non
produci, sed aerem, si moveatur, frigidum sentiri eo, quod illa pars,
qua contingebat manum, calore manus calefacta abeat, & succedat alia
pars aeris frigida, qua nondum a manu est calefacta. Quodsi enim manus
lente moveatur,

\[125\]

frigus illud non percipiet, quodsi aer moveretur, perciperet. Interim
aeque mutat aera. Deinde quum aer sit corpus tenuissimum & fluidissimum,
facillime has qualitates transmittit. Ut ita minus circumspecte dicantur
aeris partes, contingentes manum, calidas esse, reliquas vero frigidas.
Praeterea hisce experientiis hoc ipsum refutatur. Attrahatur folle aer
ille calefactus, qui ambit manum, explodatur rursum, sentietur frigidus,
qui tamen ante erat calidus. Exspiretur ore aer, qui in corpore magis
calefactus est, qum a manu calefieri posset, frigus efficiet. Ultimo in
hypocaustis aer est calidus, non frigidus, sic & astate. Quare a manu
non fiet calidus, sed magis forte calidus. Quare qui a manu est
calefactus, non sentietur frigidus, sed minus calidus. At flabello si
moveatur, frigidus sentietur. Quamvis interim non tam sit frigidus, quam
extra hypocaustum: sed hoc fit ob caloris resistentiam, quae extra
hypocaustum non contingit hyeme, quia ibi non est calor.

\[126\]

Caeterum hic quaeri potest, si motus aeris sit caussa frigoris, cur non
omnes venti aeque frigidi? Responsio in promtu. Motu aeris calidi non
tantum frigus produci, quantum motu frigidi.

Et quo frigidior est aer qui movetur, eo intensius frigus est, quod motu
producitur. Ratio utriusque datur, quia calor resistit frigori,
reagitque: Frigus autem unum adjuvat alterum. Hyeme ergo frigidiores
sunt venti, quam aestate, quia aer vel ab aqua, vel a terra, vel a motu
frigefactus retinuit suum frigus. Non enim a calore solis ita calefieri
potest, sicut in aestate. Quare si aeque manserit frigidus, & rursum
moveatur, adhuc evadet frigidior. Atque hanc ob caussam Eurus & Aquilo
frigidiores sunt, quam Auster & Lephyrus. Hi enim ex locis calidis
portant aera: illi ex frigidis. Est enim sub plaga septentrionali frigus
iisdem a caussis, a quibus apud nos hyeme. At in locis Australibus
calore solis calefit aer. Quodsi putes nimis longum regiones istas a
nobis distare, quam ut aer inde possit moveri ad nos; opponam

\[127\]

tibi vulgare dictum: quid vento celerius? Sed adhuc aliquid quaerendum
restat.

Cur ergo, quamdiu venti sunt, vapores in aere non condensantur? Ratio
datur haec: quum aer inter atomos interjectus sit, frigore autem hi
vapores congregare debeant, & aer expelli, non potest hoc a frigore
fieri, quando sunt venti. Movetur enim tum totus aer, etiam illae
partes, quae sunt inter atomos interjectae. Quare quum ipsae moveantur,
frigoris motui resistunt. Atque haec etiam caussa est, quod nubes
propemodum in pluviam resoluta, abeat adhuc, si ventus oriatur. Ex his
ita constitutis abunde constat, quare aqua in superficie congeletur, non
in medio. Non enim medium ab aere contingitur. Superficies aquae, quae
proxime tangit glaciem, porro indurescit, quia illud frigus ab aere
communicatum est glaciei. Glacies vero & aqua quod tangenti videantur
frigidiores, fit, quia sunt densiores. Ideoque qualitatem suam citius &
fortius imprimunt manui. Sed aer paulatim & longo tempore praestat, quod
ille cito.

\[128\]

## Sectio 4. De actionibus caloris & frigori.

Hae sunt efficientes caussae caloris & frigoris, videamus nunc porro,
quae eorum sint actiones. Sunt autem utriusque duae. Una caloris est,
calefacere, & frigus extinguere. Frigoris, frigefacere & calorem
extinguere. Altera non una, sed multiplex videtur: illius rarefacere,
dissolvere, emollire, liquefacere, arefacere, congregare homogenea &
segregare heterogenea: hujus condensare, constringere, indurare, &
congregare homogenea & heterogenea simul. Caeterum si res probe
consideretur, una tantum est actio: nempe motus localis. Quod calor
& frigus localiter moveant, evidenter potest demonstrari. Vapores quia
habent partes dissitas interjecto inter illas aere, ut resolvantur,
necesse est fiant propiores. Propiores fieri nequeunt, nisi per motum.
Necesse enim est ut ad se

\[129\]

invicem moveantur. Quare quum haec condensatio & resolutio fiat a
frigore, ille quoque motus localis ab eodem fit. At contrarius motus per
calorem fit. Nam ut corpus aliquod in vapores exhalet, necesse est
partes a se invicem segregentur, & intercedat aer. Illud nequit evenire
nisi per motum localem. Quare quum illud a calore fiat, & motus localis
fit ab eodem. Sed inter motum caloris & frigoris datur contrarietas.
Calor enim movet a centro ad circumferentiam. At frigus a circumferentia
ad centrum. Potest hoc posterius probari ab experientia. Aqua congelata
in minore est spatio, quam ante. Videmus enim si aqua in vase aliquo
congeletur, infra glaciem manere spatium inane, quod antea repletum erat
aqua. Neque hic partes se invicem penetrarunt, quia sunt corpora. Neque
glacies habet superficiem altiorem, quam ante; sed nonnunquam quoque
depressiorem. Potest autem aqua liquida ita condensari, quia multum
habet in se aeris sibi commixtum.

\[130\]

Est enim rara. Quod vero, si glacies in aquam resolvatur, non tantum
vasis repleatur aqua liquida, quantum glacie; caussa est, quod glacies,
quum sit corpus durum, non terminetur terminis alienis. Itaque ejus
frusta non ita vas possunt replere, sicut aqua liquida. Sic hoc
posterius probatur. Illud prius non minus est evidens. Experimur enim
aquam ferventem ita posse attolli, ut olla non capiatur, cujus
dimid\[i\]um ante vix replebat. Attollitur autem vi caloris. An vero hic
caloris motus sit extractio? Non. Ipse enim intus non foret. Nam
quicquid trahit, ad se trahit. Quum ergo intus sit, hic ejus motus est
pulsio, quae partes pellit a medio ad superficiem. His ita constitutis
subtilissime ratio datur, qua omnia illa paulo ante enumerata per motum
localem fieri ostendatur. Frigus enim quia perpetuo movet versus
centrum, facit ne partes diffluant: calor vero, quia movet versus
circumferentiam, est caussa hujus diffluxus & liquiditatis. Nam quando,
partes diffluunt, media non diffluunt primo, sed

\[131\]

quae sunt in superficie. Quod ergo movet versus medium, non facit
diffluxum: quia partes congregat in minore spatio. Vult enim, ut illa
fiant in eo spatio, in quo est centrum, quod est minus. At quod movet
versus circumferentiam vult ut sint in ampliore spatio: scilicet ultra
propriam superficiem in alia, qua sit majoris ambitus. Propterea hoc
extendit, illud contrahit. Hoc rarefacit; quoniam, eductis vaporibus,
aere replet illud, in quo antea erant vapores, illud condensat; quia
partes contrahendo aerem interjectum expellit. Hoc emollit, illud
indurat. Nam durum est, quod tangenti non cedit. At quando omnes a
circumferentia moventur ad centrum partes, tangenti cedere nequeunt,
quia una alteram penetrare non potest. Quando ergo una resistit alteri,
tum omnes resistunt, si amplius pertrahi nequeant. At quando omnes
undiquaque ad centrum moventur, centrum primo resistit. Quare necessario
& reliqua resistunt, quia nihil est, quod illis resistit. Possunt enim
exteriores superficies extendere, quia tum

\[132\]

nihil est, quod iis resistit. Quare hoc posteriore modo calor emollit:
illo priore frigus indurat. Per eundum motum calor quoque congregat
homogenea, & segregat heterogenea: frigus ambo simul congregat. Siccum
sicco est homogeneum, & humidum humido. Caeterum triplex humidum datur:
salsum, pingue, & aqueum. Salsum autem salso homogeneum est, pingue
pingui, aqueum aqueo: sed pingue & salso & aqueo heterogeneum.
Heterogenea hoc modo segregantur. Neque calor neque frigus in siccum
agere possunt, neque illud movere. Quare humidum liquefacit calor, dum
partes ad superficiem movet. Siccum ergo in medio remanet. Humidum supra
solum natat; quia sicco humidum est gravius. Idcirco caloris vi illud
fit supra siccum. At frigus, quia indurat, si humidum & siccum antea
fuerint per mixta, simul congregat. Trahit enim omnes humidi partes ad
centrum, qua in suo complexu retinent sicci quoque partes. Imo quum
siccum sit gravius humido, vi sua

\[133\]

gravitatis movetur ad centrum una cum humido, quod movetur vi frigoris.
Sicut autem humidum a calore movetur, siccum remanet, ita hoc humidum
prius movetur, quam illud. Primo enim extrahit aqueum, deinde comburit
oleosum, remanet salsum induratum. Quare autem hoc potius trahit, quam
illud; quare oleosum magis accendat, quam aqueum, rationem aliam nescio,
quam quia ita ejus fert natura. Ita ergo fit segregatio, quatenus unum
quiescendo fit solum, dum relinquitur solum, ubi erat antea; alterum
motu, dum, ut sit solum, movetur. Frigus vero, quia ad centrum cogit,
congregat. An vero calor per combustionem aliquid humidi oleosi ita
absumat, ut in nihilum redigat, disputari potest. Illud in medio
relinquimus, & ad rem nostram haec porro. Quaeri potest, si a frigore
partes ad centrum moveantur, quomodo in nive vapores prius congelentur,
quam in guttas resolutae sunt? Respondetur, intensissimum frigus ita
fortiter constringere, ut priusquam partes

\[134\]

omnes ad unum centrum mota fuerint, sicut in pluvia fit, & aliquo etiam
modo in grandine, tres, aut quatuor, aut plures partes ita constringi, &
sibi invicem prope cohaerere, ut ad unum commune centrum amplius a
frigore removeri nequeant ob gravitatem. Hoc contingit in nive. Haec
caussa est, quod ab exiguo frigore oriatur pluvia, a majore grando, a
maximo nix. Praeterea quaeri potest, an ergo in aqua liquida perpetuus
sit calor, qui contineat ipsam in liquiditate, ne indurescat. Si foret,
cur sentiri non posset? At ego non credo calorem in se habere, quod
sentitur esse frigidum. Quare dicamus aquam liquidam habere in se
frigus, quod agat tantum, quantum potest, tam diu, ac potest. Sed quia
non est in eo gradu, qui intensissimo frigori debetur, nec illud
praestat, quod est intensissimi frigoris, nempe congelare. Sed adhuc
aliquid restat difficultatis. Cur ergo aqua congelata liquefit hyeme,
quum aer non sit calidus, sed tantum in remissiore, quam ante, gradu
frigidus? Sane si omni competat frigori,

\[135\]

movere ad centrum etiam huic competit, etiamsi remissiori. Quare ut
concedatur non adjuvari ab eo intensius frigus; attamen non foret ei
impedimento, nec potius contrarium faceret. Valde vereor, ne me in
augulum conjecerim, unde pedem referre nequem. Patet tamen aliqua via
effugio. Quum aer non sit tam frigidus, ac ante fuerat, nee glacies
manere potest tam frigida, ac ante erat. Haec enim est reactio, quae
datur non solum inter diversas qualitates, sed etiam inter easdem
diversorum graduum. Intensius ergo glaciei frigus dum conatur aeque
frigefacere aerem minus frigidum a nimia aeris copia vincitur, & in
remissione aeris frigori fit simile. Ita glacies liquescit. Nam sicuti
antea dicebamus aqueum humidum non posse indurescere, nisi a nimio
frigore, quia partes ejus non sunt viscosa ac tenues, ideoque
difficillime cohaerent; ita nune dicimus frigus illud remissius non esse
sufficiens ad retinendum aquae partes ita constrictas. Propterea partes
fluunt, sicut ante. Ex quibus porro intelligi potest, quare

\[136\]

plumbum & cera indurescant, dum adhuc tepent. Quum enim humidi pinguis &
viscosi natura sit contraria aqueo, sicut hujus est difficile partes
cohaerere, ita illius facile propter tenacitatem & viscositatem
earundem. Quare sicut in aqueo humido nequeunt partes contineri ab
exiguo frigore, ita in viscoso ab exiguo calore nequit aut separatio
fieri, aut facta continuari. Quare ubi calor remittitur, ad debitam
redeunt duritiem. Hujus argumentum est, quod plumbum nequeat liquefieri,
nisi ab intenso calore. Atque tum extendi, & aliquid aeris in poris
recipere signum est, quod in majore sit spatio. Cera enim liquefacta non
capitur vasculo, quo eadem numero capiebatur dura. Sed humidum salsum a
calore induratur, a frigore liquefit. Haec peculiaris ejus est natura.
Accedit enim proxime ad siccum. Propterea partes habet crassas: quae a
mediocri calore a centro trahuntur quidem ad superficiem: sed quia calor
est exiguus, ultra superficiem moveri nequeunt. Resistunt ergo extrema
primo.

\[137\]

At si sal in ignem conjiciatur, majore calore partes expelluntur,
scilicet vapores ita, ut sonum & crepitum excitent. Frigore autem primo
liquefiunt; quia hoc partes a circumferentia movet ad centrum. Quodsi
porro moveat, rursus indurescent: sic enim & aqua salsa congelatur, &
quidem facillime. Quod vero de aqua diximus, illud verum esse hinc
constat. scire aveo, qui fiat, quum frigus a circumferentia ad centrum
movent partes, quod non relabantur, sed quo motae sunt, maneant? Num
habent forte in sese principium ejusmodi motus: ut ita quiescere hic
debeant, donec calor venerit, qui illas liberet ab hoc carcere? Non hoc
respondeo, qui scio aquae partes diffluere, si modo nactae sunt frigus
in remissiore gradu. Illud ergo, ubi naturale agens, ibi agit quantum &
quamdiu potest. Frigus ergo, quod facit glaciem, non cessat hac facta,
sed movet adhuc, sicut ante. Propterea glacies non tantum tempore fit
crassior, sed & durior: sic & nix. Movet ergo frigus tantum, quantum
ante: sed partes

\[138\]

non tantum moventur. Quando enim se invicem proxime contingunt, non
possunt diutius ad se invicem moveri, nisi corpus penetret corpus. Quare
subtilius dicitur: conservationem glaciei fieri, sicut a nonnullis
describitur conservatio mundi; creationis continuatio. Continuatur enim
motus ille, quo fit, ut, quando partes se invicem contingant, non
possunt relabi, sicut, quando moventur, non poterant resistere. Quando
ergo frigus est debilius, & motus fit debilior. An igitur humido
indurescere violentum est? Non magis quam frigefieri. Interim quin illud
maxime naturale censeatur, quod habet in gradu remisso, humido aqueo
naturalius est esse liquidum, pingui esse durum, sed in remisso gradu.

\[139\]

## Sectio 5. De duritie, mollitie, liquore, ariditate, lentore, friabilitate, fluore, stabilitate, raritate, densitate, asperitate, laevitate, lubricitate, & figura.

Quomodo hae qualitates (ita enim vocant) a calore & frigore efficiantur,
jam discussum est, inquiramus nunc, quid sint. Dari eas re vera, nequit
negari: quia sentiuntur. Neque idem sunt, quod corpus subjectum. Possunt
enim separari. Ita quod durum est, fieri potest molle; quod stabile,
fluidum; quod densum, rarum, & contra. An ergo distincta sunt entia, &
inter accidentia qualitatum numerum complere possunt? Ita vulgo
statuunt. Quas ob rationes non declarant. Nos vero non esse entia, sed
entium modos profitemur. Id quod paucis explicandum & demonstrandum.
Sufficeret quidem illa saepius usitata ratio: entia non esse

\[140\]

multiplicanda absque necessitate: sed habemus speciosiora argumenta,
quae proferre decet. Quod est reale accidens, per se unum necesse est ut
sit quoque in subjecto per se uno. In eo non sunt hae qualitates. Non
enim sunt in atomis, sed sunt in corpore aggregato ex atomis, eique
competunt per illam aggregationem. Illud vero esse ens per aggregationem
demonstrabimus[,] ubi in corpore nihil reale praeter atomos esse
disputabimus. Quod adhuc evidentius confirmari potest. Situm non esse
ens, sed entis modum, supra disputatum est. Qualitates hae sunt ipsa
atomorum situs, vel saltem ab hoc oriuntur. Nam de duritie & mollitie
abunde hoc demonstratum est in hisce superioribus. Est enim durum, quod
resistit tactui: molle quod cedit. Resistit autem, vel cedit ob partium
cohaesionem & ad se invicem situm. Idcirco a tactu primo & per se non
sentiuntur, sicut calor & frigus, sed motu deprehenduntur.

Neque enim mollitiem sentis, sed rei mollis cessionem; neque duritiem
sed rei durae resistentiam. Atque hinc reliquae

\[141\]

qualitates facile diiudicari possunt. Nam stabile idem est, quod durum;
fluidum, quod molle. Est enim stabile, quod facile terminis propriis
terminatur, fluidum, quod difficile. At propriis terminis posse
terminari hoc corpori competit per duritiem, sicut per mollitiem non
posse. Idcirco non tantum non distinguuntur realiter durum & stabile,
molle & fluidum, sed idem quoque modus est durities cum stabilitate,
mollities cum fluore. Sic quoque ariditas idem est cum duritie,
liquiditas cum mollitie. Quamvis non omne molle sit liquidum. Nam pulvis
est mollis, non tamen liquidus, neque aridus proprie, sed siccus. Aridum
enim dicitur proprie, quod ex sicco & humido induratum est, uti ferrum &
cera. &c. Liquidum vero est molle humidum, non autem molle siccum. In
iis ergo subjectis, in quibus sunt ariditas aut liquiditas, idem quoque
sunt cum duritie & mollitie. Flexile, fragile, & friabile non sunt
peculiares qualitates, sed duri species, & sunt quasi

\[142\]

gradus quidam duri. Nam quod nondum adhuc omnino induratum est, dicitur
flexile, sicut virentis salicis ramus. Quod vero magis induratum est,
frangi potest. Neque enim se jam duci patitur, sed in partes frangitur.
Quod maxime induratum, est friabile. Potest enim in minimas partes
redigi. Idcirco flexile multum humidi in se habet, fragile minus,
friabile minimum. Dantur quoque mollitiei species, sed illae non
distinguuntur per gradus, sed per subjecta, in quibus sunt. Nam humidi
pinguis mollities dicitur lentor: humidi salsi & aquei liquor. sicci
vero mollities proprio caret nomine. Has ergo qualitates ad situm esse
referendas, per se notum videtur. At multo adhuc notius est, reliquas
enumeratarum eo pertinere. Rarum enim definitur, quod habet partes
dissitas: densum, quod compactas. Quare idem sunt, quod partium
propinquitas, vel distantia. Neque hinc audiendi sunt, qui nobis adhuc
aliam obtrudunt raritatem, scilicet aeris. Non enim ille est rarus, sed
tenuis; qua qualitates minime sunt

\[143\]

confundendae, sicut nec densitas & crassities. Laeve dicitur, quod habet
superficiem planam. Asperum, cujus partes inaequaliter prominent.
Utrumque ergo ob partium situm. Lubricum dicitur, quod facile tactui
effugit. Est ergo lubricitas idem cum laevitate; sed in eo subjecto in
quo est lubricitas, non in omni; nempe in humido viscoso. Hoc enim ob
lentorem facile elabitur. At quod est asperum non ita potest effugere.
Figuram quoque inter qualitates recensere solent, sed eam ad entium
modos pertinere supra disputatum est. Est enim quasi modus quidam
quantitatis, & ad situm referri debet.

## Sectio 6. De humore, siccitate, tenuitate, crassitie, opacitate, diaphaneitate.

Illae qualitates ergo non sunt vera entia, sed entium modi. At alio modo
se res habet cum humore, siccitate, tenuitate, &

\[144\]

crassitie. Non enim haec oriuntur ex atomorum congregatione, sed in
ipsis atomis existunt. Nisi enim singula atomi forent sicca, nec totum
siccum foret, nisi humida, nec totum humidum, nisi tenues, nec totum
tenue. Quare haec in ipsa corporis essentia insunt: imo & per essentiam
competere videntur. Unde nos satis probabiliter concludi putamus, esse
eas idem cum essentia. Non enim a ratione finguntur, sed re vera in
rebus dantur. Neque separari posse a rebus putandum est. Nulla enim
separatio observata est, nec ratio pro ea afferri potest. Fatemur quidem
arida fieri posse, qua sunt liquida, & vice versa: sed humida fieri
posse, quae sicca sunt, non putamus. Illo namque modo caro nostra arida
est, & tamen ex humido constat, sal aridum est, sic lapides & metalla,
quae tamen ex humidis facta sunt. Verum datur inter siccum & aridum
quaedam differentia. Siccitas competit cuilibet atomo in sese. At
ariditas est, quae oritur ob partium cohaesionem, & totius duritiem.

\[145\]

Ideoque haec est affectio totius aggregati, non entis per se. Atque hoc
modo ex omnibus aridis adhuc arte chymica potest humidum aliquod
extrahi, ex sicco non potest. Atque idem statuendum est de crasso &
tenui. Nam si crassities sumatur pro quadrati corporis dimensione, est
modus quidam quantitatis, neque hujus loci: At si crassum sit, quod non
facile penetrat, ejusque species sit opacum, quod non transmittit lumen;
tenue vero, quod partes habet exiles, & facile penetrat, ejusque species
· sit diaphanum, hujus sunt loci, neque a suis subjectis distinguuntur.

Quid ergo ad haec dicendum: siccum aliquod in aquas injectum non diutius
apparet siccum, humidum ubi contingit siccum, cum eo ita miscetur, ut
illud humectet? Nempe hoc siccum in aquam conjectum non diutius apparet,
non quia non sit, sed quia minimae partes a se invicem vi humidi
segregentur, quae separatim ob exilitatem in sensum non incurrunt. Sic &
aqua, si

\[146\]

siccum contingat, per poros repit; seque inter minimas partes insinuat;
ut ita sicca partes adhuc quidem sint, sed ob aquae copiam appareant
humidae: humidum tamen quod ibi conspicitur, est ipsa aqua humida
substantia. Quodsi his nondum moveantur, ut pedibus eant in nostram
sententiam, proferamus nostrum dogmatum Achilleum propugnatorem: entia
non esse multiplicanda absque necessitate. Quare necesse est, ut aut
illi firmas pro distinctione harum qualitatum a substantiis proferant
rationes, vel, si proferre nequeant, idem eas esse cum subjectis
concedant.

## Sectio 7. De gravitate & levitate.

Restant inter tactiles qualitates gravitas & levitas. Eae non sunt modi
orti ex partium situ, sed ipsis atomis inesse putandum. Est neque enim
corpus est grave, nisi quia singulae atomi graves sunt.

\[147\]

An vero gravitas idem sit cum suo subjecto, an ab eo distinguatur ut
modus, de eo dubito. Dubitationis caussae haud leves. Pro distinctione
militat: gravitatem esse vim corporibus a Deo impressam; qualis a nobis
iis potest imprimi. At qua a nobis imprimitur. distincta est, quia
separari potest. Quaedam ergo gravitas, nempe violenta, est modus entis.
Quare idem quoque videtur statuendum de gravitate naturali. Quae enim
ratio diversitatis? Deinde non videtur implicare contradictionem,
separari a rebus gravitatem.

Ille enim idem Deus, qui fecit corpora deorsum ferri, an non posset hunc
motum iis demere, & facere ut naturaliter sursum tenderent? sed pro
identitate afferri potest, nunquam separatam fuisse, nec separabilitatis
indicium ullum datum esse. Fit quidem corpus per condensationem &
rarefactionem jam gravius, jam levius, sed ipsae atomi suam sibi
retinent gravitatem. Totum vero corpus aggregatum est gravius aut levius
ob plures aut pauciores partes, item ob aerem in poris

\[148\]

Existentem; item porosa corpora submergi nequeunt, quia pori aere sunt
repleti, qui ab aqua detineri non patitur. Quapropter illud in medio
relinquamus, & gravitatis naturam porro contemplemur. Gravitas est vis
quaedam a Deo rebus, quum creabantur, impressa, qua deorsum moventur.
Illud ut intelligatur, res paulo altius ordienda est. Gravitas ipsa haud
sentitur. Neque enim plumbo jacenti si manum imponas, senties illud esse
grave. At per motum deprehenditur. Nempe si attolas, aut manui illud
imponas, gravitatem comprehendes. Quare ex motu, quo corpora deorsum
feruntur, cognoscimus gravitatem, quia vel trahunt, vel premunt ad
centrum. Quo autem magis premunt aut trahunt, eo graviora, quo minus, eo
leviora censentur vulgo.

Quare gravitatem ipsam tactu haud percipimus, sed motum ad centrum
universi, nempe pressionem aut tractionem, ex qua judicamus de
gravitate. Quodsi lapidem manu mea fortiter

\[149\]

projiciam deorsum, majus habebit pondo, quam si pedetentim cadat. Magis
enim premit. Quomodo magis premeret, fi non haberet majus pondo? Quare
majorem habet gravitatem, qua ipsi addita est a manu mea. At haec
gravitas a propria lapidis gravitate non differt specie, sed tantum
secundum majus & minus. Quare sicut hac est vis impressa a manu mea, ita
putandum est, illam esse quoque vim impressam ab eo, qui condidit
universum. Quodsi quaedam vis corporibus a nobis imprimatur, qua ad
alium terminum moveantur, scilicet sursum, vel antrorsum, vel
dextrorsum, &c. non illa erit gravitas. Ea quoque non est perpetua, quia
tandem vincitur ab hac perpetua vi resistente, qua deorsum feruntur.
Quare haec vis impressa est perpetua, & continuatur verbo Dei. sic enim
illud ad Hebraos intelligendum est: Deum omnia portare verbo suo. Nempe
quia verbo suo continuat hanc vim impressam in creatione.

\[150\]

Quum enim extra hunc mundum sit infinitum spatium, & mundus in medio
quiescat sine fulcro, haec est sustentatio illa, de qua ibi loquitur
Apostolus; non vero creationis quaedam continuatio.

Nam in universo hoc, duo sunt admodum mira summae sapientiae divinae
summa argumenta; quorum tamen ratio hic potest dari. Unum est, quum
mundus hic sit finitus, & extra eum undiquaque sit infinitum spatium,
quod nullo corpore repletum est, quomodo Deus hunc ita fecerit, ut hic
in eo spatio, in quo est, quiescat sine ullo fulcro; neque aut huc aut
illuc cadat? Alterum est; quum hic mundus sit rotundus globus, quomodo
ita factus sit, ut superficies undiquaque sursum vergat? Nempe quum
infra nos sint antipodes, quomodo illi gerant caput erectum ad superna,
sicut nos? Liceat mihi tantum digredi a proposito, ut horum rationem
obiter demonstrem. Omne leve ferri sursum vulgo circumfertur. Est tamen
falsum. Et contra, hoc verum: nullum corpus sursum tendit. Si enim

\[151\]

sursum moverentur, ab uno communi centro ad circumferentiam moverentur.
Et quum extra circulum nihil sit, quod ipsis possit resistere, sed
tantum inane spatium, si sursum moverentur, a se invicem diffluerent.
Moverentur enim ultra circulum per illud inane spatium: quia nihil huic
natura\[li\] motui foret impedimento. At ita non decuit sapientissimam
caussam instituere universum. sed omnia debuere esse contigua. Propterea
omnes partes a circumferentia moveri debuere ad centrum. Hac enim
ratione tantum potuerunt fieri contigua. Quare omnia corpora ita creata
sunt, ut ad centrum moverentur. sunt quidem per essentiam suam
indifferentia tam ad hunc, quam ad illum motum: nam Deus potuisset vim
impressisse qua sursum moverentur, sed per hanc vim impressam
determinantur ad hoc centrum. Quare & partes conservantur ne diffluant,
quia aliorsum a sese moveri nequeant; & totus mundus manet in hoc
spatio, in quo est, quia omnes partes feruntu\[r\] necessario ad medium
hujus spatii. Quare non aliter a

\[152\]

Deo mundus portatur, nisi quia hac vis impressa est, sed aquae major,
quam aeri, terrae maxima. Ita fieri decuit. Nam quia corpori crassiori
major vis imprimi potest, quam tenuiori, idcirco terra maxima vis
impressa est, quia crassissima. Idcirco quoque est in ipso centro; &
aere cingitur. Corpus enim tenue cedit crassiori, non crassum tenui: sed
tamen vis quaedam rebus in mediocritate impressa est, ut possit illa
vinci a majore vi, qua foret animalium. Propterea ejusmodi quaestiones
(an, si corpus per vacuum moveretur, in instanti moveretur? An motus
ille foret continuus & divisibilis?) ortae sunt ex mera rerum Physicarum
ignorantia. Nunc porro ad alterum admirandum. Corpora habent vim
impressam, qua ad centrum moventur· & quidem in recta linea moveri
debuere. Alias enim aut in circulari, aut curva moveri debuissent. si in
circulari, nunquam ad centrum pervenirent. Si in curva, plures fuissent
motus. Est enim manus motus simplex aut compositus. Simplex,

\[153\]

rectus, aut circularis. Compositus, qui ex pluribus simplicibus
componitur. Quare si motus ejus fuisset in curva linea, fuisset
compositus, neque unus, sed plures. Quare quoque plures fuissent motus
termini. At est unus tantum, scilicet centrum. Deinde nec motus
naturalis plures diversos terminos habere potest. Alias motum foret
indifferens, tam ad hunc; quam ad illum motum. At ubi necessitas, ibi
nulla indifferentia. Ubi autem motus est naturalis, ibi est necessarius.
Propterea ubicumque corpus est, necessario inde fertur per rectam lineam
ad centrum. Ita ergo mundus hic undiquaque sursum vergit quia corpora
undiquaque vi gravitatis deorsum vergunt. sunt enim sursum & deorsum
ejusdem linea diversi termini. Et ubi unus, ibi e diametro habet sibi
alterum oppositum. Sapienti sat dictum. Redeamus nos ad rem. Levitas
nihil reale est, sed gravitatis privatio. Neque sentitur leve; sed quia
corporis tractionem aut pressionem ad ima non sentimus, illud leve
dicimus. Leve ergo quando

\[154\]

percipimus, sensilis privationem percipimus. Stellae ergo leves sunt.
Non enim habent vim illam impressam, qua deorsum tendunt, sed in suo
circulo circummoventur. Reliqua omnia, quaecumque dantur, gravia sunt.
Ratio manifesta, quia ex eorum collectione potest tandem pondo effici.
At etiamsi omnia levia congregares, nunquam ex iis conficeres grave
magis, quam ex multis frigidis unum calidum. Sed non omnia aeque gravia
sunt. Terra gravissima, minus gravis aqua, minime aer. Corpora mixta
graviora sunt, prout plus terrae & aquae participant: Leviora, prout
porosiora, & plus aeris in poris habent. Quare ipse aer quoque gravis
est. Tendit enim ad centrum. Imo nonnunquam magna vi, ne vacuum detur:
quamvis hic motus ex parte violentus censeri debeat. Cur ergo non
sentitur gravis? Ratio in promtu. Gravitas ejus omnium minima, quia
tenuitas omnium maxima, locus omnium extimus. Propterea in nobis vis
major resistendi, quam in ipso premendi. Nam hanc ob caussam nec aqua

\[155\]

gravis est nobis in aqua natantibus. Qui enim merguntur, sunt infra
magnam aqua partem neque tamen ullam sentiunt gravitatem. Multum quoque
ad hoc facit, quod assueti simus aeri. Quemadmodum nec vestes, quibus
induti sumus, si iis assueti sumus, graves nobis sunt: quamvis in se
graves sint. Cur ergo uter inflatus nihilo gravior, quam ante? Quia si
imponatur librae, idem aer antea erat libra impositus, sed non inclusus
uteri, sicut nunc. Haec quidem plana sunt ex nostra explicatione, sed
ardua tamen adhuc restat difficultas. Uni corpori non potest competere
duplex motus naturalis. Naturale namque agens non potest non agere, si
non impediatur. Idcirco terra non potest non deorsum cadere, si nihil
impedimento sit. Quodsi ergo duo motus contrarii ei forent naturales, a
duobus contrariis motibus simul posset moveri. Quaecumque enim rei
competunt per naturam & essentiam, eorum unum non tollit alterum. At
illud contradictionem implicat. Idcirco quaeri potest, qua vi aqua,
sursum feratur

\[156\]

ne detur vacuum. Non enim hac fuga vacui, qua sursum fertur, ei potest
esse natulis, quoniam naturale illi est deorsum tendere. Est ergo motus
violentus. Quare ab externo movetur motore. Quodnam illud est? Inane
spatium esse non potest. Nam quod est non ens, ejus non datur realis
actio. Nec terra magis in caussa esse potest, quam ipsa aqua. A quo
igitur cogitur? Paucis hoc explicabo. Corpus non potest penetrare
corpus. Quum ergo hoc vacuum, quod jam vacuum, antea corpore aliquo erat
repletum, & hoc corpus cum ex eo migravit, alicubi manere debet: Reliqua
ergo corpora ei cedere coguntur. Quare necessario aqua cogitur sese
attolere ad vacuum illud replendum, ut detur spatium in quo esse possit
corpus, quod migravit ex illo vacuo. Facilis ergo responsio ad
quaestionem propositam. Cujus vi fit spatium illud vacuum, ejus vi
contingit talis quidam motus, quo ipsa aqua attollitur, & ab aliis
corporibus premitur, quoniam corpus nequit penetrari a corpore. Ex

\[157\]

quibus intelligi potest, quanti apud nos fiant illa axiomata:
unumquodque quiescit in loco suo, & movetur naturaliter ad suum locum.
Non enim quicquam per se quiescit, nisi in centro, neque movetur, nisi
ad centrum. Id tamen totius mundi non est locus.

## Sectio 8. De sapore & odore.

His tam arduis ac tam ambiguis discussis quaestionibus, conemur
reliquarum porro qualitatum naturam planam facere. Primo de saporibus &
odoribus quamvis non multa rationes occurrant refutandae, nec argumenta
supersint multa ad nostram sententiam confirmandam. sapor & odor ita
sunt conjuncti, ut ubi unus, ibi alter. Neque sunt nisi in corporibus
mixtis, sed non in omnibus corporibus mixtis. Etiamsi enim terram
misceas cum aqua, nunquam inde fiet odor & sapor.

\[158\]

Sed siccum misceri debet cum humido salso & oleoso, ac a calore
percolari. Propterea res durae saporem nullum linguae praebent, sed
dentibus atteri debent, ut gustentur, manibus fricari ut odorem
spargant. Tum quoque; si frigidae sint, nec sapor gustabitur, sed calore
lingua calefieri debent, &, si sint sicca, ab humore lingua humectari,
nec odor percipietur, sed ab aliquo calefieri debent, ut odor sentiatur.
Defertur enim odor ad nares in vapore. Nam & cerebrum juvat, & amota re
odorifera adhuc manet. Id fieri non posse, nisi in. vapore deferretur.
sic enim ventis aversis una aufertur odor, & quo spirat ventus, eo
fertur. Res quoque odorifera, si aliquandiu sparserint odorem,
marcescunt. Quae omnia non evenirent, si odor in vapore non existeret.
sunt vero odor & sapor in corporibus beneficio temperamenti. Hoc enim
mutato & illi mutantur. Quare aut idem sunt, quod temperamentum, aut ob
hoc producuntur. Sed quomodo corporis temperamentum posset efficere ens
a se specie

\[159\]

distinctum? Aut quae foret hujus distincti entis essentia? Atque hic
iterum locum habet usitatissimum illud argumentum: entia non esse
multiplicanda sine necessitate. Quare neque hic distinctionem inter
odorem & saporem, vel hos & temperamentum confingere decet veritatis
studiosum. Nulla enim ratio, nullum distinctionis indicium. Taceo quod
ex saporibus firmissimum indicium desumatur de temperamento. Id quod
fieri non posset, nisi aut idem forent cum temperamento, aut necessarium
ejus effectum: de quo, quid foret, aut quomodo fieret, plurima moveri
possunt difficultates: quibus heri fortassis satisfieret. At eas non
recensebo, sed hoc addo: si nonnunquam corpus alium habeat odorem alium
saporem, illud fieri vel quia nares & lingua diversi sint temperamenti,
ut, quod huic gratum, illis sit ingratum: quemadmo\[dum\] hic & ille
homo diversum in linguis habent temperamentum, quandoquidem qui sapor
huic placet, illi displicet: vel quia diversae sint in corpore partes
tenuiores &

\[160\]

crassiores, & hae aliud habeant temperamentum, quam illae: est enim odor
in partibus tenuioribus, sapor in crassioribus. Ad quem modum videmus
alimenta nostra habere partes diversi temperamenti; quarum convenientes
substantia nostra adduntur, inconvenientes expelluntur. Quare illud
idem, quod tactui est corporis temperamentum, lingua est sapor, naribus
odor. Quia enim organa sunt diversa, etiam haec diversa esse putamus,
quae in se sunt eadem. Neque hoc absurdum: eandem rem diversimode
sentiri pro organorum diversitate. Contingit namque idem illud in
titillatione venerea. Tantam enim hac parit voluptatem, non quia
qualitates, quae ibi sentiuntur, diversa sunt (sunt enim illae eadem)
sed quia organum diversum est ab aliis tactus organis. Quodsi hic idem
diversimode sentiatur, & diversam in sentiendo pariat voluptatem ob
organorum diversitatem, qua quaeso ratio vetat, idem de saporibus &
odoribus affirmare?

\[161\]

## Sectio 9. De colore.

Ita de odoribus & saporibus, pergamus ad colores. De iis ita sentimus.
Colores oriuntur oriente lumine, & occidente pereunt. Quare res non
illuminata nullum habent colorem. Et corpora opaca in superficie tantum
habent colorem, non in medio. Ut ita secto pomo oriatur color in partium
superficie, qui antea non inerat. Unde verum illud Poetae. "Rebus nox
abstulit atra colorem." Caeterum ut haec carius introspiciantur, colorum
ortus paulo altius repetendus est. Corpus lucidum per se primo est
visibile: opacum vero non nisi illuminatum. Illuminatur a lumine: quod
est species visibilis ipsius lucis. Et quoniam omnis species in aliquo
subjecto est, hoc lumen in aliquo corpore recipitur, non lucido, sed
diaphano vel opaco. Corpus diaphanum permeat, quousque potest:

\[162\]

ab opaco reflectitur. Quare in opaci superficie tantum consistit: sed
per diaphanum corpus totum est diffusum. Neque tamen corpus diaphanum
facit esse diaphanum, neque ejus dici potest actus: sed corpus illud per
suam essentiam est translucidum, non per lumen. Ita enim per aera
tenebrosum aeque bene videri potest, ac per aera illuminatum. Imo melius.
Nam lumen aera colorat: qui color impedimento est visui, quo minus tam
accurate alios intueatur colores. Videri ergo potest quicquid
illuminatum est, quousque illuminatum est. Eousque enim habet colorem.
sic namque aer illuminatus non tantum in superficie, sed & in medio
habet colorem: Aestate caeruleum, at hyeme paulo magis albicantem. Quae
diversitas diversae illuminationi tribui debet. Color hic videtur, ubi
nulla alia corpora opaca sunt objecta oculis. Neque enim visus in
infinitum usque protenditur, sed tandem sistitur. sic & aqua videtur &
in superficie, & in medio: praecipue fluvialis. Species autem visibilis

\[163\]

repraesentat illud medium, dum repraesentat distantiam partium. Lumen
autem recipi quoque in superficie corporum opacorum, & ab ea refecti
facile potest evinci ex experientia. Si enim soli ex diverso opponatur
corpus aliquod laeve, in superficie illius lumen receptum apparet. Sol
si per vitrum micet, lumen consistere videtur in pariete. Atque sic
statuimus lumen receptum in corpore opaco aut diaphano esse ipsum
colorem: illud vero, & a quo lumen in illo corpore producitur, sive sit
corpus lucidum, sive aliud lumen, esse coloris caussam: quod ipsum ex
aliquot experientiis evincemus. Variato lumine variatur color. Sic enim
alius rerum apparet color si a sole illuminetur, alius, si ab igni,
alius, si a luna, alius, si a candela. Et quo magis illuminantur, eo
rutilantior videtur earum color. In umbra vero videntur nigricare, quia
admodum debili illustrantur lumine. Quodsi nunc vi luminis varius
oriatur color, utique ejus vi oritur color: quoniam varius color est
color. Neque putand\[u\]m est noctu, si alius appareat, ita

\[164\]

videri, non esse. Quo enim modo videremus illud, quod non foret? Quare
si ille color diurnus manserit in re de nocte, duos necesse est eidem
rei inesse colores, nempe diurnum, qui noctu non videtur, & nocturnum,
qui videtur. Et quum hic posterior de die non insit, noctu autem insit,
necesse est, ut vi luminis ortus sit. Quodsi hic nocturnus lumine
nocturno fiat, quid ni pari modo diurnus lumine diurno? Aut quomodo
diurnus non videretur, si noctu adhuc esset, & illuminatus quoque esset?
Ex hisce angustiis se nunquam poterunt expedire. sed addam adhuc majora.
Quam varii nubium nonnunquam appareant colores? Ut ne ullus quidem
extiterit pictor, cui tantae varietatis facta fuit copia. Et tamen hae
nubes vapores sunt, & hi omnes eundem habent colorem. Qualem habeant,
per se notum est. Et in tenebris nigricant: e camino autem egressi
albicant. Quin & de nocte occidente sole amittunt diversos hosce
colores, & ad pristinum redeunt unum omnium.

\[165\]

Quare a lumine solari tot tamque diversi in nubibus oriuntur colores.
Ipsae enim nubes non habent in sese tam diversum temperamentum, a quo
oriantur, neque aliquid aliud, cui hoc ipsum a\[d\]scribi potest. Imo
quod in sese habent, hoc ipsum & de nocte manet: colores tamen hi non
manent. sed nubes tantum differunt secundum raritatem & densitatem,
quantitatem, altitudinem, & si quae ejusmodi alia. Sol autem per lumen
author est omnium eorum colorum. Neque sat est, si dicamus esse tantum
apparentes; quod vulgo solet garriri hac super re. Quo enim modo possunt
apparere, si non sunt? Oculi eos vident: species nubium eos
repraesentant. Quaeso, quomodo possunt esse in his nubium speciebus, si
in ipsis nubibus haud sint? Aut a quo in nubium speciebus producti sunt?
An non, qui eos produxit in speciebus, potuit eosdem producere in
nubibus? Potest, quia ejusdem utrumque laboris. Imo, quia plane idem hic
color est in speciebus. Produxit quoque, quandoquidem nihil est in rei
specie, quin etiam in ipsa re existat.

\[166\]

Atque idem disputari potest de coloribus maris, qui unius aqua apparent
varii. Sed urgeamus rem paulo acrius. Noctu fi tenebra sint, res nullum
omnino habent colorem, nisi nigrum: modo hic color appellandus sit.
Quamvis vix tenebras. Inveniamus, quae non aliquid luminis habent
commixtum. Si haberent colorem, cur illae non viderentur? Quia sunt
tenebrae, respondent. At nos, non videntur res, quia colorem non habent.
Nam lumen non requiritur aut ex parte oculorum, aut ex parte diaphani.
Illi enim sine ullo lumine per aerem non illuminatum conspicere possunt
rem illuminatam procul distantem. Laternae longum distanti si directe
opponas speculum, in eo non illuminato videbis speciem illius laternae
delatam per aera obscurum. Quare lumen requiritur, ut res videatur, quae
nequit videri, nisi sit illuminata. Aut ergo res non illuminata nullam
spargit sui speciem, aut eam spargit, quae non repraesentat rei colorem.
si nullam spargit non illuminata, necesse est ut vi luminis haec species
producatur. Quid

\[167\]

ergo novimus in re colorem esse, si a lumine haec species producatur?
Aut quare non potius asserimus lumen efficere colorem in re, q\[u\]am
rei speciem, quum in re non alius debeat esse color, quam sit in rei
specie? Caeterum lumen speciem rei non efficit. Non enim in tenebris
lumen: & illae tamen corporum non lucidorum sunt species: quae
repraesentant illa, prout nondum lumine illustrata sunt. Adhaec niger
color nullum recipit lumen, & tamen ejus datur species. Spargunt igitur
res non illuminatae quidem species, sed in iis non est color. Hic ergo
vi luminis fit. Quare in rebus non est. Nam quae foret caussa, quod in
rei specie non foret id, quod in re esset ? Aut si in specie rei vi
luminis oriatur color, quidni in ipsa re? An non ejusdem est utrumque
laboris? An non idem color est in re, qui in rei specie a lumine
statuitur productus. Sed ut omnia persequamur, quae ab aliis colorum
caussa constituitur? A multis calor, & temperamentum corporis. At si
calor potest efficere colorem, quidni quoque lumen?

\[168\]

Praecipue quum iis viris lumen nobilior sit qualitas calore. Et qua
caussa, quod color non sit index temperamenti, si ab eo semper oriatur.
Fateor quidem aliquod ex iis indicium nonnunquam sumi posse: sed illud
fit, quatenus tales qualitates secundae ad tales requiruntur colores,
qua fieri non potuere, nisi a talibus primis qualitatibus. Alii saniores
aiunt, ex commixtione luminosi & opaci colores generari. Ab hisce non
longum absum: sed aliis verbis hoc ipsum latius declaro. Nam quaeso,
quomodo lumen cum opaco misceri potest in medio rei opacae. Neque enim
lumen se patitur intus contineri. Aut quo tandem modo de nocte erit
color: si nocte lumen nullum sit ibi, & color non sit, nisi ubi lumen
cum opaco mixtum? Nos ergo, postquam demonstravimus vi luminis oriri
colores, eorum essentiam clare declarabimus. Lumen unum producitur ab
altero: omnium primum a luce. Et lumen productum, est in corpore sive
diaphano, sive opaco. In diaphano toto est: in opaci superficie: & ab ea
reflectitur. Corpus illud, in quo est, sui

\[169\]

spargit speciem: lumen in corpore existens eodem modo. Ex duabus istis
speciebus fit una mixta species, quae est coloris. Quemadmodum species
alicujus rei existens in speculo spargit de se speciem: spargit &
speculum, sui speciem. Ex utreque fit una, quae repraesentat speciem rei
existentem in speculo. Ita ergo lumen in superficie rei existens mixtum
est in tenebris in eadem superficie per sese existentibus. Ab istis
commixtis una species spargitur, & ista duo in re sunt unus color. Lumen
autem in corpore existens, productum est a lumine extra corpus
existente. Quare eo remoto & hoc lumen amovetur, & mixtio cessat, eo
accedente rursum fit mixtio. Neque enim haec aliter fit, quam
recipiendo: sicut per simile de speculo hoc declaratum est. Quare color
est ipsum lumen. Neque enim distinctum ens statuendus est, quandoquidem
entia absque necessitate multiplicanda non sunt, & omnino explicari
nequit, qui lumen hoc distinctum a se ens producat. Nigrum vero omnino
nihil

\[170\]

recipit in sua superficie luminis: sed ejus de die superficies eadem
est, quae de nocte. Noctu omnia nigra sunt. Apparet autem corpus nigrum
diu ab aliis distinctum, quia alia in superficie aut medio illuminata ab
hoc distincta apparent. Noctu nulla corporum apparet differentia inter
se, aut figura, quia in superficie omnia nigra sunt. At die oritur
differentia: quia in hoc corpore aliter lumen miscetur, quam in illo:
oritur & figura; qua ubi hoc desinit, & aliud incipit, hujus coloris
sunt termini. Satis haec probabilia forent, nisi una adhuc restaret
difficultas e medio tollenda, si fieri potest. Cur ergo tot diversi
apparent colores, ubi unum lunem, quo illustrantur? Rationem in specie
dare haud novimus, in genere hanc damus. A diverso lumine oriuntur
diversi colores. Ita enim alius color est in rebus a sole illuminatus,
alius in iis, quae a luna illuminantur. Deinde ob diversa subjecta
recipientia lumen, oritur diversus color. Lumen enim fieri diversum, si
in diversis sit subjectis, testatur hoc exemplum: eadem candela si
accendas

\[171\]

adipem, si stramen, hujus flamma multo flavior erit, quam illius. Quae
flammae diversitas oritur ex diversitate materiae. Porro vapores in
media aeris regione non differunt, nisi secundum raritatem & densitatem,
ut & secundum quantitatem. Et tamen nuspiam plures diversi colores, quam
hic: quum tamen ab eodem lumine illuminetur. An non ergo idem in aliis
contingit corporibus? Sic enim videmus quo corpora densiora, eo propius
quod accedant ad nigrorem. Sed & hic apud nos \[div\]ersa sunt corpora,
diversae essentiae, diversimode hae quoque miscentur. Quare diversimode
quoque lumen in superficie receptum ab his tingitur? Nam species
corporis, etiamsi illud nondum sit illuminatum, repraesentat, quicquid
est in corpore. Ergo diversa est, ubi diversum corpus. Propterea &
diversus color. Nam lumen cum hac specie commiscetur, & cum varia varie.
Haec caussa varietatis colorum: quam si minus probes, opponam tibi omnes
nubes caeli, ut prius caussam varietatis in iis colorum declares, quam
me ob haec reprehendas.

\[172\]

## Sectio 10. De sono.

Soni ortus ita vulgo solet describi: duo corpora colliduntur, collisa
intermedium aera cogunt, percutiunt, & percutiendo frangunt:
repercussione hac fit sonus: Sic & vox oritur: nempe spiritus e pulmone
vehementer expulsus ferit aerem in larynge, id est, capite tracheae
arteriae cartilaginibus & musculis constructo contentum, eumque
constringit ab laryngis cartilagines, ut per linguam exeat: a qua
deinde, ut & a palato, labiis, dentibusque varie dearticulatur. Auditur
autem sonus, quatenus aer diffunditur expulsione quadam in gyrum facta,
atque ita sono afficitur aer vicinus: ita tandem afficitur sono aer in
auribus existens, qui movet tenuissimam & robustissimam pelliculam in
auribus existentem, quam tympanum vocant, a qua movetur nervus
auditorius spirituum plenus e cerebro ad hoc tympanum delatus: quo
commoto anima sonum

\[173\]

percipit. Est autem tympanum illud tenuissimum, ut facillime sonum
deferat, & robustissimum, ut aeri externo deneget ingressum ad cerebrum.
Ita vulgo sonus describitur: ut a nobis aliter. Aer repercutitur, &
varie repercussione figuratur: repercussus in gyrum diffunditur: sicut
in aqua circuli exoriri solent: diffusus simili motu afficit aera;
tandem aera contingit, qui in aurium anfractibus situs: ille ita
commotus movet tympanum, quod contingit: hoc porro nervum auditorium:
quo commoto moventur omnes spiritus in ipso existentes, & ab iis porro
reliqui in ventriculis cerebri contenti: quorum motum sentiens anima
videtur sibi sonos exaudire. Repercutitur autem aer, quia ita fert ejus
natura, ut aliter motus non pariat sonum, neque aures nostras instar
cheliidis factas possit intrare, nisi in gyrum agitatur. Echo vero
contingit, quando idem aer secundum eandem figuram & motum repellitur a
corpore concavo, quod contingit: quo iterato motu iteratur quoque sonus.
Ex quibus apparet vulgarem sententiam &

\[174\]

nostram in hoc convenire, quod idem passim tradant de motu & figuratione
aeris: in hoc vero dissentire, quod vulgo putent, ab hoc aeris motu
sonum effici, qui ab anima audiatur: nos putemus animam ipsam spirituum
motum ab illo aere factum sentire, & illum pro sono habere. Ingens
utramque sententiam premit difficultas: quomodo oriantur tot diversi
soni? Perinde enim est ad hanc, sive sonus sit ipse aeris motus, sive
oriatur ab aeris motu. si enim motu aeris contingat, non erit diversus,
nisi ob diversum aeris motum. Caeterum in specie reddere rationem
sonorum non est nostrum: in genere tamen haec datur ratio: quia
diversimode repercutitur. Alio enim modo repercutitur a corpore duro,
alio a molli: alio a crasso, quam a tenui, alio a raro & poroso, quam a
denso: alio a corpore aequali, quam ab aspero: alio a vase pleno, quam a
vacuo: alio a corpore concavo, quam a plano. Illud si percutiatur, fiet
tinnitus: quia totus aer simul concutitur, qui intus continet ur, simul
autem exire nequit, sed pars

\[175\]

post partem exit pedetentim. Ideoque tam diu durat ille sonus, quam diu
durat motus. sed & aer movetur certo modo & figura, aut in longum aut in
latum, aut alio modo. A qua varia figuratione varia oriuntur
consonantes. Ita enim aliter figuratur aer, quando pronuntio B. quam
quando C. Videtur quidem captu difficile: fieri posse tantam
diversitatem sonorum ac motuum aeris, sed tamen ita se rem habere
argumento evidentissimo sunt musicorum instrumentorum nervi. Quum enim
sonus sit vel gravis vel acutus, vel ex his mixtus, quam varii unius
ejusdemque nervi apparent, si vel intendatur magis vel remittatur. Quo
enim intensior nervus, eo est acutior sonus: quo remissior, eo gravior.
Acutus etiam est, quando aer movetur velocius, & crebrius: gravis,
quando tardius. Quodsi quaerant, qui fiat, quod aer repercussus sonum
pariat; at non si alio modo moveatur, scilicet motu recto, haud aliam
afferre possim rationem, quam; ita ferre aeris naturam & essentiam.
Ita haec ex plicata sunt: sed

\[176\]

nondum nostra sententia satis confirmata. Quare proferamus quoque
aliquot rationes in medium. A sonis varie commovemur; varii quoque ab
iis in nobis excitantur affectus, ira, maeror, laetitia, audacia;
trepidatio, fletus, risus. At hi cordis sunt affectus. Et affectus sunt
motus cordis Cor autem moveri nequit nisi a spiritibus. At sonus in
spiritus nequit agere alio modo, quam movendo illos. Non enim spiritus
hunc sonum aut recipiunt, aut diiudicant, quum vim sensitivam non
habeant. Haec vero qualitas nequit movere spiritus: sed aer esse debet,
qui moveat nervum auditorium, & per illum spiritus. si qualitas spiritus
moveret, illa tactilis foret. At sonus non est talis. Quare sic. A quo
spiritus moventur, illud est aer motus. A sono moventur. Ergo & ille est
aer motus, vel potius aeris motus. Ita quoque si suber scindatur, aut
simile quid, sentimus totum commoveri corpus. Praeterea susurrum quendam
in capite nonnunquam audire videmur. At ibi non est aer. Qu\[a\]re nec
qualitas haec soni: quae oritur motu aeris. Sed sonus ibi contingit,
quia

\[177\]

spiritus moventur. Adhaec si manum auribus imponas, audietur continuus
quasi susurrus quidam, quum tamen manus non moveatur ideoque hanc
qualitatem non possit efficere. Sed susurrus hic fit, quia aer continuo
a manu premitur, ideoque continuo tympanum leniter pulsat, unde
continuus susurrus. Quodsi hisce nondum sis contentus, explices mihi,
quo tandem modo a sono vehementiori homines queant interfici, aut in
capite laedi, si sonus non sit aeris motus? Sed firmiora adhuc promam.
Auditus fieri nequit, nisi tympanum pulsetur. Et ita fit auditus,
quatenus anima hunc percipit motum. Tympanum illud pulsari, aut moveri
nequit a qualitate tali, qualis illis est sonus.

Nam si accidens non migret de subjecto in subjectum, nec qualitas haec
movere potest tympanum, nisi una moveatur subjectus aer, in quo sit.
Quare sic habemus, quod volumus, aera necessario moveri. Quodsi sonus
tympanum moveat, habemus itidem, quod volumus: nempe animam senti\[r\]e
sonum, quatenus percipit motum

\[178\]

ipsius tympani. Atque hinc demonstratur non esse hujusmodi qualitatem.
Deferretur enim in aere & cum aere propter hunc finem, ut tympanum
moveret, cujus motum anima perciperet. At hoc sequuntur duo absurda.
Unum est, entia multiplicari absque necessitate. Nam ab aere satis
moveri tympanum diximus. Alterum est: sonum hunc scilicet peculiarem
qualitatem esse frustra. Nam aer movet tympanum, cujus motum anima putat
esse sonum. Hoc enim posterius & adversarii debent concedere. Quum enim
sonus non sit nisi in aere: tympanum autem illud tenuissimum non habeat
in sese aera, quia non habet poros, nec est capax soni. Quod enim per
vitrum & ejusmodi corpora audiamus, caussa est, quod sint porosa, & in
se habeant aera. Quare haec qualitas, scilicet sonus ab anima non
sentitur, sed tympani motus, quandoquidem sonus tenuissimam illam ac
robustissimam pelliculam nequit transire. At illa pellicula movetur ab
aere. Quare nullum ob finem hac distincta ponitur qualitas. Et quaeram
porro:

\[179\]

si sonus sit ejusmodi qualitas, qui fiat, quod vento adverso non aeque
res audiatur, ac secundo, & secundo, melius adhuc, quam aere pacato? Res
enim visibilis aeque videtur. Nec satis si dicas: esse materialem
qualitatem, quaero enim, quomodo hac esse possit, & hoc materiale, quid
tandem sit? Quodsi nos quoque interroges: si sonus sit aeris motus,
quomodo fiat, ut adverso vento adhuc audiatur: res declarabitur per
simile in aquae circulis, sicut enim hi quoque tendunt per fluctus
adversos: quamvis multum ab iis tardentur: ita aeris circuli tendunt per
ventum adversum. Sicut enim aquae, si in eam aliquid conjicias, multi
fiunt circuli, quia est fluida: ita quum aer adhuc multo magis fluidus
sit, putandum est adhuc citius in eo oriri hujusmodi circulos, &
velocius moveri. Atque ex hoc quoque intelligitur, quomodo duo soni
simul audiri possunt, si sonus fit aeris motus. Postremo quaeram, quid
sit haec distincta qualitas, & quomodo fieri. Neque enim ulla alia
apparet actio, quam motus localis aeris. At per

\[180\]

motum localem non potest produci hujus modi qualitas: quia ejus terminus
non est ens, sed ubi. Fateor posse regeri de calore & frigore, quae
producuntur a corporibus, quando moventur: posse igitur aerem producere
motu suo sonum, sicut eo producit frigus. Caeterum ita adhuc alia restat
difficultas. Si sonus sit ens reale ab aere distinctum, & non semper
duret, sed statim intereat, necesse est ut ab aliquo extinguatur. Nihil
enim se ipsum in nihilum potest redigere. Sicut nihil quoque se ipsum
potest facere. Hoc ergo quodnam erit? Atque hic iterum haeret aqua. Si
aerem, si aquam, si terram, si calorem, si frigus statuas, tot exsurgent
difficultates, ut nunquam te possis expedire: quas hic recensere non est
operae pretium, quandoquidem nullum tamen amplexurum sententiam pro
certo habeo. Haec sunt, quae de qualitatibus meditati sumus, tam ardua,
ac abstrusa pleraque, ut magis pro opinionibus, quam demonstrationibus
habenda sint.

\[181\]

# EXERCITATIO. OCTAVA. DE RELATIS.

## \[Sectio 1\]

Antis superatis difficultatibus, leviora quaedam tractanda sunt de
relatis. Haec enim quamvis inter entia vulgo numerari soleant, tamen,
quod illud perperam fiat, evidentissime potest demonstrari. Neque ego
alicujus facio vulgarem entis in decem praedicamenta distributionem,
quam nobis opponent: sed quo jure ens ita distributum sit, hic passim
inquiro.

Nego relata esse & entia, & realia accidentia, & modos entium: sed aio
esse denominationes reales, quae supra explicatae sunt. Id ipsum
aliquot argumentis comprobabo. Ordiamur ita, in Deo nihil reale est,
quod ipsi non sit essentiale. A quo enim ens hoc fuisset factum, quem ob
finem? Quomodo? Et quod in ipso foret? Relatio tamen vere est in Deo.
Dicitur enim creator; & quidem vere hoc de ipso dicitur. Creator autem &
creatura relata sunt:

\[182\]

nec tantum, uti aiunt, secundum dici, sed & secundum esse. Nam quare
pater & filius magis forent relata secundum esse, quam creator &
creatura? An haec illis dependent magis ab intellectu nostro? Non puto.
Esse vero creatorem non est Deo essentiale. Non enim sibi essentialia
sunt, quorum unum ab altero potest separari. At Deus erat Deus, quum
nondum foret creator, ante conditas creaturas. Quum igitur haec relata
nihil sint reale, nec reliqua reale quid sunt; quandoquidem de hisce
omnibus eadem est ratio.

Praeterea nullae relationes transcendentales sunt entia realia. Sunt
enim entis in genere affectiones, ac cuilibet enti possunt attribui.
Neque idem sunt cum ente, cujus sunt affectiones, quia ab eo possunt
separari. Id satis in Deo apparet, qui ante conditum mundum erat ens:
non tamen caussa vel effectum. Quodsi ergo hae relationes sint entia,
necesse est, ut sint entis species. Esse nequeunt. Non enim sic entis
forent affectiones, nec de quolibet ente dici possent, sicut jam
dicuntur.

\[183\]

Neque enim species dici potest de toto genere. Quodsi ergo neque hae
transcendentales relationes sint entia, nec reliqua pro entibus habenda
sunt. Adhaec, duo termini sunt necessarii, in quibus tanquam subjectis
sit relatio. Haec non est una in utroque subjecto: quia cum illa
subjecta non sint unum ens, nec accidens in iis esse potest per se unum.
Neque etiam duae sunt relationes; una in hoc, altera in illo. Sic enim
realiter distinguerentur. Quare separari quoque possent. At nequeunt.
Ablato enim Iulo filio, non potest remanere in Aenea paternitas, neque
ablato Aenea in Iulo filiatio. His adde quartum. Quum relata non sint
entia a se, si sint entia, ab aliquo fieri debent, quando fiunt, &
extingui, quando intereunt. Illud quoque aliud esse debet quia nihil a
se ipso fieri potest, aut corrumpi. Posito ergo Hectore Priamus factus
est pater. A quo quaeso? Posita in hae charta unica tantum littera,
nulli adhuc est similis aut dissimilis. Quia nulla alia adhuc est, cui
foret similis vel dissimilis.

\[184\]

At si postea addam iliam litteram, statim erit huic similis aut
dissimilis, & consurget relatio in utraque. Ut taceam de hac posteriore
littera: a quonam illud reale in priore productum est, quod antea non
inerat? Aut a manu mea, aut ab hac posteriore littera? Non ab hac: Nulla
enim ejus data fuit actio. Quo ergo modo ens reale produceret in
subjecto alio, & quidem eo, quod ab ipso distaret? Non a manu mea. Nam
haec, quum produceret litteram posteriorem, nullam exercuit actionem in
priorem. At omne ens per actionem fieri debet, quod fit. Atque idem de
corruptione dici potest. Sic mortuo Hectore Priamus desinebat esse ejus
pater. A quo quaeso illud accidens reale extinctum est in ipso? Ab
Hectore, aut ab Achille? Uterque nullam actionem exercuit in Priamum.
Multi hic respondebunt relata haec per resultantiam fieri. Sed nihil
hoc ad rem facit. Etiamsi enim fiant per resultantiam, tamen ab aliquo
fieri debent, eoque alio. Neque a suo subjecto fieri possunt. Quo enim
modo littera

\[185\]

illa prior postea in se ipsa hanc effecisset similitudinem, aut
dissimilitudinem. Neque a se ipsis resultare possunt. Ita enim a
nonnullis sophistis accipitur resultare: quam quidem resultantiam ego
hucusque in Physicis nusquam observavi. sed illorum hominum vanitates
tantae sunt, ut me pigeat refutationis, recensionis pudeat. si hisce
rationibus nostris haud acquiescant, adigam illos ad suorum dogmotum
probationem, quam forte ad calendas Graecas praestabunt. Entia non sunt
multiplicanda absque necessitate. Quare si nulla dari possit ratio,
nullum extet indicium, ex quo ea esse entia arguatur: nec hoc est
asserendum. Si quae sit ratio, detur illa, & sine magno negotio ex iis,
qua partim dicta sunt, partim dicenda, poterit refutari. Nam quamvis a
ratione non sint conficta, non inde tamen sequitur, quod sint entia;
quum nec reales denominationes ab intellectu sint conficta.

\[186\]

# EXERCITATIO NONA. DE MOTU

## Sectio 1. De actione & passione in genere.

Sicuti quantitatis, qualitatisque, & relatorum scrutati sumus essentiam
& naturam: ita in reliquorum accidentium contemplatione nos quoque
exerceamus. Actio & passio vulgo pro entibus haberi solent: sed
quo jure, nondum video. Fateor quidem agere & pati rebus vere convenire
absque mentis fictione, denominari quoque res ab iis agentes &
patientes: diversas quoque agentes & patientes a diversis actionibus &
passionibus. Sed hinc ad summum infertur actionem passionemque esse
entium modos. Id quod nos & hic utraque damus manu, & in superioribus
manifestum fecimus. Quod autem pro entibus realibus haberi nequeant,

\[187\]

solide potest demonstrati. Inter demonstrationes afferri potest usitata
illa: entium numerum augeri non debere, nisi certa ratio ad auctionem
cogat.

Nam quae rationes ab iis afferri solent, hoc ad summum evincunt: esse
reales modos. Caeterum hac non sumus contenti demonstratione: sed
evidentiores in medium proferemus. Actio & passio sunt ipsum rerum
fieri & perire: modo excipiatur motus localis. Illud fieri non est,
quia non fit, neque factum est. Si fieri factum esset, praesens foret
praeteritum. Si fieret, nondum esset. Imo in infinitum daretur
progressus. Nam de fieri hoc rursus quaererem. Sed ut res sit, fieri
requiritur, quod non est aliquod esse, sed tantum modus, quo illud
esse incipit. Quodsi actio & passio entia forent, essentiam haberent
contingentem, eamque ab alio. Neque enim sunt entia necessaria, quia
aliquando non fuerunt, & possunt aliquando non esse. Habuerunt ergo suum
produci & producere quia cujuscunque contingentis entis datur esse ejus
aliquando datum fuit fieri,

\[188\]

& hoc fieri est passio, & ejus facere actio. De illo ergo produci &
producere iterum quaerendum est, an sint entia? Atque ita aut in
infinitum usque progredieris, aut hoc tibi confitendum est, quod
nonnulli putant, rem fieri per actionem, actionem vero non per aliam,
sed per se ipsam. Caeterum ita interrogaberis: Si actio possit fieri
per seipsam non intercedente alio ente, cur non & res producta potuerit
ita fieri? Et sane omnino absurdum est: solem non posse calefacere aera,
nisi prius producat aliquod ens intus in se, nempe actionem, per quod
deinde producat calorem extra se. Atque idem de interitu quoque dici
potest. Si enim reale quid forent, & non semper durarent (non autem
durant posito termino) ab aliquo extinguerentur, & quidem alio. Nihil
enim corrumpitur a nihilo, nihil quoque a se ipso. Ut taceam de reliquis
actionibus, a quo in nihilum redigebatur creatio? Non enim adhuc illa
durat: quia Deus alias adhuc actu esset creans. Non a creatura potest

\[189\]

extingui actio divina. Si a Deo in nihilum sit redacta, quaero an per
aliquam actionem, an non? Si per actionem, de hac eadem redibit quastio,
& finis non dabitur. Si absque actione in nihilum redacta est creationis
entitas, quidni & absque actione tali annihilari possunt aliae res?
Quidni & creari potuerunt absque tali ente? Interim haud puto Deum hunc
mundum creasse absque actione, & absque ea illum annihilaturum, sed hoc
ajo: actionem illam non esse aliquod ens reale. Ideoque Deum posse
mundum hunc creare, annihilare, ut nullum intercedat medium ens, per
quod hoc faciat.

Quum enim omne esse habeat suum fieri & perire, actionem, passionemque
haud statuimus aliquid esse, sed ipsum cujusque fieri & perire: quod
quia in continuo fluxu est, nunquam est. Addamus his argumentis adhuc
alia. Actio & passio si sint ens creatum erunt, aut increatum. Increatum
esse nequeunt, quia ab aliquo sunt, & initium habuerunt

\[190\]

Creatum si sint, & creatio erit ens creatum. Creationem autem, seu τό
creare esse creatum, est praesens esse praeteritum. Taceo, quod realia
accidentia in Deo darentur. Actio enim foret in agente. Et creatio non
posset esse creans Dei essentia: quoniam haec ab aeterno fuit, illa in
tempore caepit. Adhec res in instanti fit: vel saltem a Deo facta est,
aut fieri potest. Ante illud instans nec actio erat, nec passio. Non
enim erat res, quae in illo instanti primum esse cepit. Quare si fuisset
passio, in nullo fuisset subjectos quandoquidem in agente esse non
potest. Nec post illud instans existit aut actio aut passio; quia posito
termino cessant. At ille in uno instanti ponitur. Si per plura durarent
instantia, res non fieret in uno instanti; quoniam, quamdiu actio &
passio durant, tamdiu res fit. Est autem τό fieri ejus passio, & τό
facere actio.

Quum ergo ante illud instans non fuerint, in eo sint, post illud non
sint, necesse est ut in uno indivisibili instanti & fiant & intereant.
Hoc autem implicat contradictionem.

\[191\]

Quae enim fiunt in uno indivisibili instanti, ea simul fiunt. Simul ergo
illae & fiunt, & existunt, & intereunt. Simul quoque duo contraria eidem
tribui possent. Denique si sint entia, quando esse desinunt necesse est
ut ab aliquo extinguantur. Illud, quamdiu agit, non extinguit actionem &
passionem, sed potius efficit. Quare quando extinguit, necessario ab
omni actione quiescit. At hoc implicat contradictionem: agens nihil
agendo efficere, ut aliquid desinat esse ens. Nihil enim agit, quando ab
omni actione quiescit. Possem plura argumenta coacervare, sed iis haud
opus esse puto. Satis enim ex his intelligi potest, productionem rei &
extinctionem nihil reale esse. Tantum abest, ut motus localis ens dici
possit, si hae ens non sint. Quum enim motus localis termini non sint
aliquid novum esse, sed novum ubi, non putamus aliquod ens produci,
quando hic fit, aut corrumpi, quando cessat, quod itidem ex superioribus
rationibus evinci potest. Sed ad alia.

\[192\]

## Sectio 2 De motu & ejus causis in specie

Ita demonstratum est; motum non esse entis speciem. Videamus nunc porro,
quid sit. Illud admodum difficile, quoniam non ita bene sensibus notus
est. Productionem enim rei & corruptionem, quis unquam inspexit? Vel
quomodo fieret, observavit? Solus motus localis est, quem videmus.
Et ex hoc venimus in cognitionem aliorum, nempe generationis &
corruptionis. Unde has quoque ut motus quosdam locales concipimus, &
duos terminos, a quo, & ad quem, iis tribuimus, quoniam ii in motu
locali revera dantur. Quandoquidem ergo haec est humani intellectus
imbecillitas, ut, quod intelligat, per similitudinem cum iis, quae
sentiuntur, apprehendat, prius declarandus est motus localis,
deinde reliquus. Omnis motus localis fit ab impressa quadam vi. Vis
haec est pondus quoddam & gravitas rei indita a movente, premens rem &
movens eo, quo premit.

\[193\]

Aliis verbis describi commodius haud potest. Est autem haec vis modus
entis, quemadmodum in superioribus disputatum est. Qualis autem sit ille
modus, & quid, latere me fateor ingenue. Nec puto explicari posse.
Interim dari hanc vim certo certius. Sentiri enim potest. Lapillus, si
deorsum cadat, vi ferit illum, quem tangit. Sed haec vis ei est
naturalis. Quodsi eunde lapillum violente dejicias, multo majore vi
percutiet illum, quem tanget. Haec major vis ipsi non est naturalis. Non
enim antea aderat. Quum ergo eam nunc habeat, ab aliquo necesse est ut
habeat, & quidem distinctam, quum eam antea non habuerit. Movetur quoque
multo celerius, quando vi projicitur; quam si proprio motu cadat. A vi
ergo impressa celerius movetur. Quare ab eadem quoque movetur. Imo si
sursum projiciatur, totus movetur a vi impressa, quae vis habet rationem
ponderis; & gravitatis cujusdam prementis. Reliquas actiones simili modo
fieri remur. Nempe esse vim quandam similem, quae procedat, quasi ab
agente, & per quam producatur res:

\[194\]

& hoc ipsum produci esse ipsam rei passionem. Latius haec a me intelligi
& explicari nequeunt.

Spiritus ergo moventur a se ipsis, quocumque placet. Quia enim habent
essentiam actuosam, & ipsi sibi imprimere queunt hujusmodi vim, & alii,
scilicet corpori alicui. Quia libera agentia sunt, vim indunt
prementem eo, quo ipsis placet. Ita anima se ipsam movet a corpore
separata. Ita movet corpus in quo est; sed animae vis tam exigua
est, ut a resistentia corporis, qua corpus fertur ad centrum, tandem
vincatur. Angelorum vis major est. Sed corporibus non puto
concessum esse hoc privilegium, ut sibi ipsis possint vim hanc
imprimere. Non enim scirent, quando opus foret hac vi, quia intellectu
carent. Idcirco puto haec corpora a Deo ita esse condita, ut ad motum
forent indifferentia. Ipse ergo Deus vim hanc iis impressit, qua ad
centrum moventur: eamque adhuc in iis conservat. Vis haec a corporibus
tolli nequit, nisi ab eo, qui illam imposuit. At impediri potest interim
a vi majore,

\[195\]

quae corpori alicui imprimi potest. Caeterum haec vis adventitia non est
perpetua, quia haec vis ad centrum resistit illi, & tandem vincit illam.
Stellis vero vis impressa est, qua hoc circulari moventur motu, quo
jam moventur. Neque hoc absurdum est vim imprimi ad circularem motum.
Id enim & a nobis fieri potest. Pila filo affixa, si bis terve
circulariter moveatur, etiam postea, quando a manu movetura, hunc motum
servat, quamvis tandem cesset ob resistentiam pilae naturalem. Atque
haec caussa est, quod unico motu res moveatur naturaliter. Non enim ad
duos diversos terminos simul moveri potest. Quare nec vis ei imprimi,
qua ad eos moventur. Vis enim naturaliter indita semper agit, nisi
impediatur. Una ergo vis impediret aliam, si plures rei indita
forent.

Quare illa quoque, quae motu violento moventur ab hujusmodi vi impressa
moventur. Ita enim si manus projiciat lapidem, anima imprimit manui
ejusmodi vim, qua paululum movetur, manus deinde

\[196\]

eam indit lapidi, qua lapis movetur, quando non contingit manum. Nam
qui hoc aeri ascribunt minus circumspecte agunt. Non enim potest ascribi
aeri lapidem insequenti: nec quoque antecedenti. Etenim nonnulli in ea
sunt opinione: aera tanta vi sequi ad replendum vacuum, ut lapidem
propellat. Alii in hac: aerem antecedentem findi motu lapidis, ut eo
necessario moveatur lapis, ne vacuum detur. Quibus duabus sententiis
an quicquam fingi possit ineptius, dubito. Utramque enim refutat
hoc; \[1\] quodsi ab aere moveretur, nunquam finis hujus motus esset
futurus. \[2\] Deinde aer non fortius sequitur, quam lapis procedit.
Non enim datur vacuum, quod repleri debeat: quoniam ex quo spatio abit
lapis, illud non tantum repletur aere sequente, sed etiam antecedente,
qui suum spatium concedit lapidi. \[3\] Propterea tantum abest, ut
moveatur ab aere sequente, ut etiam aer antecedens ei resistat. \[4\] Et
etiamsi moveretur ab aere sequente, tamen plus ei praecedens resisteret.
\[5\] Neque putandum est aerem antecedentem

\[197\]

findi, sicut lignum finditur, ut, quum lapis moveatur, statim ingens
fiat hiatus ab omni corpore vacuus, quo lapis necessario feratur. Sane
aer nimis fluidus est, quam ut spatium tale relinquat vacuum. Possem
multas rationes coacervare, ad illud impugnandum; sed ineptiarum me
taedet. Satis enim absurdum per se esse puto; lapidem vi aeris sursum
moveri ad metam illam, ad quam dirigebatur. Imo non solum lapidem, sed &
tormenta bellica, si explodantur, aeraeneos istos globos per tantum
spatium tanta violentia deferet in recta linea ad certam metam intentam
Nugae. Neque hae nugae sufficiunt, sed iis addunt adhuc alias. Gravia,
qua deorsum cadunt, in fine velocius moventur, quam in principio, aut in
medio. Hujus rei caussam afferunt aera, quod ille in fine minus
resistat. Sed hoc inde natum est, quod aera findi putarunt, sicut
lignum. Id quod ridiculum est. Sane si aer an fine minus resistat, id
inde veniet, quod lapis fortius moveatur. Nam, aer in se

\[198\]

idem manet, neque hic apud nos facilius transitum praebet
corporibus, quam supra nos. Propterea tribuimus hoc ipsum lapidi.
Quia enim in fine velocius movetur, quam in initio, necesse est a
majore vi moveri. Quod ipsum quoque ex sensibus notum est. Nam multo
magis sentietur lapidis pondus, si cadat ex loco alto, quam si ex
humili. Unde vero haec major vis? Motu priore paulatim imprimitur aliqua
vis praeter istam, quam antea habebat. Sicut enim, quando lapidem
projicio, manum moveo, & illo motu vim ei imprimo, qua movetur: ita
quando naturaliter movetur, per suum ipsius motum auget suam vim, quia
in ipso nulla est resistentia huic motui. Potest enim per motum vis
ejusmodi imprimi.

Quum itaque certum sit terram, aquam, aera ferri deorsum, & corporis
naturalis unus tantum sit motus, a quo quaeso, vapores moventur
sursum? Non esse hoc igni ascribendum suo disputabitiur loco. Nec etiam,
vaporibus motus ille est naturalis. Quum enim sint idem, quod aqua, &
illa,

\[199\]

naturaliter deorsum tendat, non possunt hi naturaliter sursum ferri;
quoniam uni corpori est tantum unns motus naturalis. Nec alicujus
momenti est, quod nos putabamus, antequam hanc sententiam amplectebamur:
sicuti corpori condensato naturale est tendere deorsum; ita rarefacto
tendere ad mediam aeris regionem iis corporibus destinatam. Ratio est,
quia non aliud est corpus rarefactum, quam erat condensatum, & motus ei
competit per essentiam, non per aggregationem atomorum. Essentia vero
in corpore condensato & rarefacto est eadem. Quodsi per naturam
ferrentur sursum, quare hic motus non semper duraret, quamdiu vapores
durant? Quare ad mediam aeris regionem moverentur, & non altius
ascenderent? Quare hi magis in altum ascenderent, quam illi? Haec
varietas esse nequit, ubi datur principium motus internum. Est enim
natura ad unum tantum determinata. Idcirco statuimus vaporibus vim
quandam imprimi a calore, quae, quamdiu durat, vapores sursum ferat:

\[200\]

paulatim vero remittatur ob vaporum resistentiam, donec tandem
evanescat. Atque hinc fit, quod alii aliis sint altiores. Quod autem non
statim decidant pereunte hac vi, caussa est, quod admodum sint porosi, &
aeris pleni, ideoque ventis circumagantur, qui naturalem motum
impediunt. A calore motum hunc fieri evidenter demonstrari
potest. Calor movet eos a centro ad superficiem, & extra eam, sicuti
in superioribus discussum est. Si ergo moveat eo usque quid non & porto.
Nam sicut manus motu suo imprimit lapidi vim, qua movetur, quando non
contingitur a manu: ita & vaporibus hoc motu imprimitur vis a calore,
qua moventur absente calore. Cur ergo vapores versus altum, potius
moventur, quam in latum? Quia calor movet a centro non tantum subjecti
sui, sed a centro universi. Necesse ergo est, ut in recta linea sursum
eos moveat, quum frigus recta deorsum moveat. Atque hisce vaporibus
adhuc duo alii motus tribuendi sunt, terrae & aeris. Et enim terrae
motus oritur a pluribus vaporibus in terre cavernis

\[201\]

contentis, qui exitum quaerunt, nec inveniunt: ideoque vi eum faciunt, &
terram concutiunt: quae concussio est terrae motus. Aeris vero motus
dicitur ventus; oriturque a vaporibus repercussis, & transversum motis,
qui una pellunt aera. Ut ita errent, qui ventum ipsos vapores esse
statuant; quum non sint id, quod illi, sed ab illis oriatur.

Ita ergo illi motus fiunt ab iis caussis. Aestus vero marini caussa tam
obscurae sunt, ut, quid de iis statuendum sit, vix appareat. Caeterum
quum videamus mare ductum Lune sequi, & hoc ipsum a sapientissimo
conditore ita esse ordinatum, quid vetat, quo minus ab eo moveri mare
statuamus. Neque enim putandum est frustra stellas in celo conditas
esse, sed earum quoque dari actiones in haec inferiora. Neque hoc tam
absurdum, quandoquidem & a magnete trahitur ferrum. Neque natura aquae
marinae est caussa huius motus. Sic enim duo contrarii motus eidem
corpori forent naturales: quod saepius refutatum. Neque aqua marina, si
vase aliquo eam ex mari haurias, in vase illo affluet, aut refluet.

\[202\]

ergo toti aquae collectae hoc per essentiam competit, quia non competit
partibus. At quamvis non omnia maria aestum patiantur, &, quae
patiuntur, non omnia aequalem, neque simili modo, tamen hinc non
infertur a Luna hoc ipsum non provenire, sed a Luna tantum non
provenire, quum Luna sit caussa universalis. Requiritur ergo ad motum
salsedo debita, debita profunditas, & certa fundi ac littorum
dispositio. Alias enim non erit mare idoneum ad aestum, neque Luna illud
trahet, quoniam haec requirit tanquam requisita necessaria ad motum
maris, & suam tractionem.

Sed relinquamus mare, & fluviorum ortum inquiramus. Nam & quae sit
caussa, quod aqua moveatur ad tantam altitudinem, quanta est montium, ex
quibus oriundus fluvius, hic disputandum est. Sunt qui aerem in terrae
cavernas existentem vi frigoris in aquam mutari autumant. Qua opinione
nihil ineptius fingi potest. Non enim aer potest mutari in aquam,
praecipue vi frigoris. Deinde nec frigus illud in

\[203\]

cavernis reperitur sed potius calor; quod norunt metallarii. Sunt alii,
qui aiunt cavernas terrae a pluviis humore repleri, & inde oriri
fluvios. Sed nec hoc verisimile. Nive & pluviis multum quidem augeri
fluvios, ultro damus; at non generari. Aestate enim toti exsiccarentur.
At non omnes exsiccantur, sed minuuntur tantum, quoniam destituuntur
aqua pluviali. Optime illi, qui ex mari ortum trahere opinantur: quod in
Bibliis quoque reperitur: Eccles. 1. Sed hic quaeritur, qua vi aqua illa
ad altissimos montes ascendat, quum sua natura deorsum feratur. Aiunt,
aquam in terrae anfractibus existentem ab extrinsece incumbentis maris
pondere premi, & sursum pelli, ut ita, qua vi possit, exitum quaerat. Si
quaeras, qui possit aqua motu subvehi altius, quam fit eius superficies,
unde derivatur, respondent verum id esse, ubi tantum resistitur ab ea
portione, quae sursum pellit, quam prematur ab illius vi & pondere, quae
urget. At ubi instantis vis pondusque maius est, etiam pellitur aqua ad
superficiem, quae altior

\[204\]

est, quam ea, a qua descendit Ponunt, quoque simile: lapis in vas aqua
plenum, habens a latere tubulos, iniectus, si aequalis fuerit, premet
aquam, ut per tubulos multo altius ascendat. Speciosa haec videntur
intuitu primo at non secundo; multo minus tertio. Si enim rem accuratius
consideres, intelliges aquae prementis pondus non magis premere, quam
resistat pressa. Est enim tota illa aqua corpus uniforme, cujus omnes
partes homogeneae. Ideoque una non est gravior altera. Quare nec una ita
premit alteram, ut illa ascendat altius, quam sit prementis superficies.
Nos ergo, si hac in re coniectura nostra alicujus sit valoris, uti in
chymicis distillationibus fieri solet, ita hic quoque fluvialem aquam ex
marina extrahi putamus. In terra multi sunt anfractus, meatusque, ut
pro comperto habent fossores. Hos aqua ex mari ingreditur, ac permeat,
quousque potest, non ascendendo altius, ac sit prementis superficies,
unde venit. In istis anfractibus est calor, praecipue ubi sunt montes,

\[205\]

& illa eiusmodi loca. Id quod metallariorum experientia notum est. Ab eo
aqua haec calefit, & in vapores resolvitur. Sunt enim & calor & aqua
ibidem, & in eadem caverna, & esse possunt, quia calor accidens, aqua
autem substantia.

Ubi autem calor, ibi calefacit, & id, quod calefit, si eius natura
ferat, in vapores resolvit. Quare aquam, quam ibi contingit, facit
exhalare, quum & ipse ibi sit satis intensus, & aquae, natura illud
ferre possit. Sed esse in huiusmodi locis plurimos vapores testari
possunt, qui montes ingressi fuere, & indicant, satis terrae motus iis
in locis, ubi fluvii oriuntur crebri: Quum hi oriantur a vaporibus
terram commoventibus iuxta communem physicorum opinionem. Et quia omnes
vapores sursum tendunt, etiam hi ascendunt, quousque possunt, quousque
iter patitur, donec contingant loci summitatem, unde oriundus fluvius.
Quare ita aqua deponit salsedinem, quoniam sal remanet in

\[206\]

fundo. Caeterum quod illi vapores altius non tendant, neque per terram
erumpant, & in aera ascendant, caussa est, quod ad terrae summitates;
quas ibi tangunt; sentiatur frigus. Ac licet sol aliquando calefaciat
terram, tamen id paucis admodum horis fit, neque calor ille ultra multos
pedes in profunditate sentiri potest, neque sic prohibere, quo minus sit
ibi terra frigida. Ab hoc frigore vapores illi condensantur, & rursus in
guttas resolvuntur. Sic resoluti descendunt, quia graves: sed non eadem
via, qua ascenderunt, quoniam & via anfractuosa, & vaporum sequentium
vis urget. Ut sic aqua ex iis facta vi faciat viam per declives aliquos,
quos invenit, meatus initio angustos, quos tempore facit latiores. Eluit
autem summa vi deorsum, quia natura deorsum tendit. Gravitas enim
decurrere facit aquam, quae extra suum locum est. Ita fluvis generantur.
A pluviis vero & nive multum adiuvantur. Id quod cuivis notum est.

\[209\]

# EXERCITATIO DECIMA. DE LOCO.

## Sectio 1. De axiomatibus quibusdam, qua de loco circumferri solent.

Ut veram loci naturam investigemus, certa quadam ponenda sunt
fundamenta, quibus superstruantur reliqua dogmata. Initio certum
videtur, quamdiu res manet ibidem, tamdiu manere in eodem loco, & quando
acquirit alium locum, esse alibi. Hinc primo infertur: locum esse
immobilem. Id quod non per aequivalentiam interpretandum est, aut ad
elementa vel respectu poli limitandum; sicut more solito quidam nugati
sunt, sed proprie & universaliter accipiendum. Locus si mobilis foret,
aut una cum corpore locato, aut quiescente illo moveretur. Si illo
quiescente, duo contraria

\[210\]

forent simul vera. Corpus enim maneret ibidem, & non maneret in eodem
loco. Maneret ibidem, quia non moveretur; ideoque nec motus localis
terminos mutaret. Non maneret in eodem loco, quia prior amoveretur, &
alius accederet, qui ante non aderat. Si moto corpore locato moveretur,
idem contingeret. Maneret enim corpus in eodem loco, & tamen non ibidem.
In eodem loco; quia hic una cum locato moveretur. Non maneret ibidem,
quia motu mutaret terminos, relinquendo το hic, & acquirendo το illic.

Deinde locus aequalis debet esse locato, & ab eo repleri. Si enim foret
major, non hujus solius corporis foret, sed quoque alterius. Si enim
minor, non omnes locati partes caperet, ideoque nec totum. Propterea
necesse est ut habeat dimensiones suas, longitudinem, latitudinem, &
profunditatem, commensuratas locati dimensionibus. Si enim totum locatum
sit in loco, & omnes quoque partes in eo erunt. Sed intimae quo inesse
possunt modo, si nuda tantum sit locus superficies, nec habeat

\[211\]

profunditatem? Quum enim illae sint aeque partes, ac aliae, aeque quoque
sunt alicubi, ac aliae, aeque per se in loco.

Aiunt porro: locum continere locatum, & circumscribere. Sed illud
continere non est eo accipiendum modo, quo vas continet vinum, sed alio,
pro in se habere & complecti. Quemadmodum enim totum dicitur continere
partes, quibus tamen neutiquam majus est; ita locus dicitur continere
locatum, cui aequalis est. Circumscribere non est hic quoque proprie
usurpandum; quasi locus locato terminos poneret, & figuram certam daret;
sed quod locus habere debeat eandem figuram, quam locatum.

Quod autem locus vulgo dicatur trahere ad se locatum, conservare illud,
& fovere, satis, me judice, perperam dicitur. Primum illud manifeste
falsum est. Moveretur namque quodvis corpus violente, quia non a se,
sed ab alio. Est enim locus a locato alius. Verum loci nulla datur
actio, quod vulgo itidem dici solet. Conservare vero & fovere non sunt

\[212\]

actiones loci, sed corporum proxime ambientium, quas exercent in locatum
quod contingunt. Quare nec hae affectiones loco ascribenda sunt, nec ex
iis indicium de natura loci sumendum, nisi ex falsis principiis falsam
velimus deducere sententiam.

Non potest quoque unum corpus esse in duobus locis; quia manifestam
implicat contradictionem. Idem corpus, si posset esse & Roma & Colonia,
posset Roma manere ibidem, & Colonia migrare Lovanium. Idem ergo maneret
ibidem & non maneret ibidem. Maneret ibidem, quia maneret Romae; non
maneret ibidem, quia Colonia proficisceretur Lovanium. Idem quoque
moveretur simul & non moveretur. Moveretur Colonia Lovanium. Non
moveretur Romae, sed ibi quiesceret. Atque hinc quoque infertur: duo
corpora esse non posse in uno loco. Sicut enim se habet locatum ad
locum, ita locus quoque se ad locatum. Daretur quoque penetratio
corporum. Dari hanc non posse tam notum est sensibus, ut

\[213\]

aliis rationibus probare sit oleum & operam perdere.

## Sectio 2. De loci essentia.

Ex hisce affectionibus natura loci & essentia facile potest investigari.
Primo nego locum esse superficiem corporis proxime locatum ambientis.
Haec enim potest moveri haud moto corpore locato. Ita turri stante
immota superficies aeris vento alia redditur atque alia. Tum nec
superficies locato est aqualis. Solet huic vulgo responderi: superficiem
Mathematicam esse indivisibilem: ideoque neque majorem neque minorem
illa, quam contingit. Verum aliud est, superficiem unam alteri aqualem
esse, aliud locum locato. Quomodo enim huic ille aqualis esse potest, si
eandem non habeat quantitatem? Aut quomodo eandem habere potest, si
locus non habeat profunditatem, quam locatum? Adhaec nec omnes locati

\[214\]

partes sunt in superficie, non illa, qua in medio. Nam quod dicant, cor
non esse per se in loco, sed per accidens, quia homo est in loco, id
more Peripatetico dicitur. Sicut enim cor non est, quia homo est, sed
per se, ita nec in loco est, quia in homine est, sed per se suum
proprium habet locum.

Deinde nego quoque locum esse corpus subjacens. Potest enim & hoc moveri
quiescente locato. Navi fixa fluvii aqua continuo fluit, quaque pars
aderat, abit, quaque non aderat, succedit. Tum nec easdem habet
dimensiones cum locato. nec hujus omnes partes sunt in illo. Et quod
praecipuum est unum corpus potest esse in duobus corporibus
subjacentibus; duo quoque corpora in uno. Non addam plura, ne dum in
refutandis ineptiis multum ponam opera, ipse videar ineptus.

Dicam quod res est, Locus non est aliquid reale, sed purum putum nihil.
Neque enim est substantia, neque accidens. Substantia si foret,
spiritus, aut corpus foret. Non est spiritus, res intelligens, omni
corpore praestantior. Et quae ratio cogeret

\[215\]

asserere hoc corpus esse in spiritu? Nec est corpus; foret enim locus in
loco, nec daretur finis quoniam omne corpus est in loco. Sane non potest
esse corpus locatum, quia ab eo potest separari. Manet enim illo amoto.
Nec est corpus aliquod ambiens. Nam & omnibus his amotis manet
nihilominus. Manet enim res in eodem loco, quamdiu ibidem manet. Neque
locus est accidens. Cujus foret subjecti? Non corporum ambientium quia
sic amotis iis aut una moveretur, aut de subjecto migraret in subjectum.
Non corporis locati. Movetur enim hoc & aliud succedit in ejus locum.
Quare qui prius erat ejus locus, manet, & postea fit alius. Accidens
ergo migraret de subjecto in subjectum; quod nemo Peripateticorum
admisit unquam. Verum ante conditum mundum erat putum nihil. Non enim
aliud ens, quam unus solus Deus. Et hoc inane spatium est infinitium [sic!],
locatum, longum & profundum, sine terminis. In eo positus est mundus.
Illud ergo, quod antea erat totum omni corpore vacuum, jam ex parte est
repletum. Et locus nihil

\[216\]

aliud est, quam hujusmodi spatium. Quod miror Peripateticos non
animadvertisse, qui vacuum definiunt, spatium haud repletum corpore.
Quum enim contrariorum contraria sint definitiones, locus definiendus
est, spatium repletum corpore. Datur hoc spatium actu vacuum extra
hunc mundum, in eo an detur, nescio: spatium tamen datur. Cedente enim
corpore corpori vacuum fit, ut impleatur. Quodsi aliorum corporum
ingressus prohiberetur, fieret actu vacuum. Itaque totum hoc, quod
datur, spatium est infinitum: sed totum locati locus non est,
quamtumcunque est, sed tantum secundum eam partem; quae commensuratur
dimensionibus locati.

# EXERCITATIO UNDECIMA. DE TEMPORE.

## \[Sectio 1\]

Sicut datur infinitum spatium longum, latum & profundum: ita datur
infinitum spatium praesens, praeteritum, &

\[217\]

futurum. Quare tempus non est ipsa rerum duratio, sed durationis
spatium. Si foret duratio, foret modus entis. Periret ergo cum ente,
cujus foret. At tempus manet, etiamsi omnia creata intereant. Et
quemadmodum corpora sunt in spatio, quod est infinitum, illud tamen non
fit totum locus corporis, sed tantum secundum eam partem, quae
commensuratur dimensionibus locati: ita infinitum illud spatium tempus,
est tantum tempus hujus & illius rei, secundum eam partem, qua
commensuratur dimensionibus durationis rei. Praeterea hic & illic in
loco nihil sunt reale, neque id, quod est hic, magis sit το hic, quam το
illic: sed a ratione nostra haec concipiuntur respectu rerum locatarum,
ita praesens, praeteritum, & futurum in tempore nihil sunt reale, neque
illud, quod est praeteritum, magis est το praeteritum, quam το praesens:
sed haec omnia ita a nobis concipiuntur, per respectum ad res, quae
fuerunt, & non sunt, vel sunt; & non fuerunt. &c. Quare neutiquam
probandum est; quod nonnulli aiunt; tempus esse

\[218\]

numerum motus secundum prius & posterius. Tam enim hoc insulsum est, ut
indignum sit, quod refutetur. Sicut & stolida illa distinctio, inter
tempus internum & externum. Nugas relinquamus suis nugatoribus, sequamur
nos veritatem. Tempus non est aliquid reale, sed purum putum nihil.
Probatur hoc ex eo argumento, quod locus sit nihil. Est enim tempus
quoque tale spatium. Quare non magis necessarium est tempus esse ens,
quam locum. Entia autem sine necessitate non sunt nova in natura censum
invehenda. Deinde, quodnam ens foret, creatum, aut increatum? Solus Deus
est ens increatum. Quicquid praeter illum, ab illo. Sed nec tempus
creatum esse potest. Sunt enim partes ejus, praesens, praeteritum, &
futurum. Ut concedatur tibi praeteritum esse creatum at praesens creatum
esse nequit. Alias praesens foret praeteritum. Multo minus futurum
potest esse creatum. Non enim est, sed erit. Quodsi praesens,
praeteritum sit creatum, per quam quaeso productionem. Creatio enim ejus
fuit

\[219\]

necessario productio. Praeteritum vero nequit produci. Omnis enim
productionis terminus est existentia rei, quae producitur. Praeteritum
ergo nequit esse terminus aut creationis, aut alicujus productionis,
quia non est, sed fuit. Tum quod jam est praesens, postea fit
praeteritum, sed non per aliquam productionem. Verum quia praesens
desinit esse, quod est. Atque hinc porro argumentor. Totum tempus non
potest esse ens, quia non omnes partes sunt entia. Non enim praeteritum
est ens, qui non est, non existit, sed fuit. Nec futurum est, quia non
est, sed erit. Solum ergo praesens foret ens. Sed nec hoc ens dici
potest. Si enim foret ens, & non increatum, sed productum, simul
crearetur, & nihilaretur. Nihil enim aliud est praesens, quam unum
indivisibile momentum. Quicquid autem in momento contingit, simul
contingit. Momentum ergo illud simul fieret, esset, & periret. Tum a quo
hoc momentum produceretur? A quo annihilaretur. Ad solum Deum hic
confugiendum est, eique hic asininus

\[220\]

labor ascribendus. Tum, nunquid Deus posset actionem suam suspendere, &
illud momentum, quod alias hora duodecima futurum esset, non producere?
Posset, quia hic nulla contradictio. Sonante ergo campana, quaero an
illud idem sit momentum, an non? Non est, quia non est productum: &
tamen res omnes praesentes sunt. Neque putandum res praesentes non fore.
Si enim tempus sit ens productum, & non illud, quod sunt alia res,
potest quoque ab iis separari: non enim implicat contradictionem.
Similiter neque putandum est, praeteritum esse creatum, ita ut non
fuerit praeteritum, sed adhuc sit. praeteritum. Hac enim responsio
alicui videri posset subtilis. Sane si praeteritum esset, & ens creatum
forer, Deus illud annihilare posset. Quare praeteritum non esset, At
Deus nequit facere, ut, quod semel sit praeteritum, aliquando non sit
praeteritum. Possem ex haec tam stoli\[d\]a de tempore doctrina tot
absurditates deducere, ut omnis sana ex iis everteretur Philosophia, sed
parcam

\[221\]

labori, donec nacta fuerint haec refutationem.

# EXERCITATIO DUODECIMA. DE COMPOSITO.

## \[Sectio 1\]

Satis ardua, satis difficilia, fuere haec de ente in genere &
accidentibus, in quibus hucusque occupati fuimus. Et quae sufficerent ad
praecipua Peripateticorum dogmata evertenda, omniumque iram in nos
concitandam, ea prolata sunt. Ne tamen cessemus feriati; sed erigamus
ingenia nostra ad altiorum meditationem de substantiis. Substantia
dividitur in spiritualem & corpoream. De corporea prius, quandoquidem
multa de ea dicenda, quae dependent ab iis, quae de accidentibus dicta
sunt. Corporea substantia vulgo triplex est: materia, forma, &
compositum. Illae substantiae dicuntur incompleta: hoc completa. Illas
aiunt componi & unum fieri, alteramque perficere & complere, alteram
perfici & compleri. Ideoque unam

\[222\]

esse actum, alteram esse potentiam. Illud vero unum, quod ibi fit,
vocant compositum, quod est solum ens perfectum & completum; partes vero
ejus complent, neque per se sunt, sed quia hoc est compositum. Haec
compositio ab iis in omnibus ponitur corporibus· sed praeter eam adhuc
alias habent ex esse & essentia, genere & differentia, quas angelis
quoque tribuunt. Caeterum in hisce superioribus hae posteriores
compositiones abunde refutata sunt, & in sequentibus, quid de materia &
forma statuendum sit, palam fiet: nunc tantum inquirendum est, quid sit
hoc compositum, quod aiunt unum esse, & ex partibus componentibus
resultare. Nos dari composita lubentes concedimus; sed non agnoscimus
unum aliquod ens, quod sit compositum vocandum, verum multa entia, nempe
partes componentes vocamus composita; componuntur enim. Unamquamque
partem putamus suam & habere essentiam ante compositionem, & retinere
post eam, neque fieri unum ens numero, aut ex iis fieri

\[223\]

unum ens; sed eas uniti & misceri ut fiat unum continuum, quod sit unum
ens per aggregationem, non per essentiam. Ita in homine datur anima,
datur quoque corpus, qua duo unita sunt, ita ut corpus sit anima
domicilium, vehiculum & instrumentum, per quod anima suas exerceat
operationes, sed ista duo non sunt unum ens facta, quod homo vocatur,
sed unumquodque suam retinuit essentiam completam & perfectam, qua illud
est, quod est. Homo vero non est idem quod anima, neque idem quod
corpus, sed est idem, quod anima & corpus simul sumta & aggregata.
Interim si homo non ut ens per aggregationem, sed per se unum
considerandus sit, erit idem, quod anima existens in corpore. Quamvis
autem eadem sit anima & in corpore, & extra corpus, tamen anima extra
corpus non est homo, quia hic in suo essentiali conceptu includit
unionem anima cum corpore, qua est modus ipsi additus anima. Non enim
habet illum separata. Atque haec caussa est, quare anima non dicatur

\[224\]

persona, sed homo: nempe quia illa subsistit in corpore, homo vero, ut
includens corpus per se subsistat. Quae sententia, tantum abest, ut cum
sacris litteris pugnet, ut ex iis quoque confirmari possit. Corpus enim
passim vocatur domus lutea, tabernaculum mortis. Et praecipua illud pro
nobis facit: cupio dissolvi, & esse cum, Christo. Si enim compositum sit
unum ens, & homo sit compositum, per mortem necesse est interire
essentiam hominis, quia interit illud ens, quod est compositum. Quomodo
igitur cum Christo esse potest, qui non est? Aut quomodo mors dici
potest dissolutio, si sit substantialis corruptio? Non enim interire
dicitur, quod tantum dissolvitur. Hac quum plane non cohaereant,
valedicamus nugis hisce Peripateticis, & sanctam sequamur veritatem. Sed
& ex Philosophia rationes depromamus ad idem confirmandum. Si compositum
sit idem numero ens, quod ex diversis partibus componatur, necesse est
ut aliquod horum trium, modo ex partibus unum fiat; aut una pars ex
omnibus

\[225\]

partibus unum fiat; aut una pars ex omnibus partibus fit, aut ex omnibus
partibus fit res aliqua, quae idem cum omnibus. Primus modus dari
nequit: non enim foret compositio partium, sed transsubstantiatio; nec
compositum foret res illa, sed simplex: quia illa una pars simplex. Nec
secundus datur. Si enim ex omnibus partibus fieret res aliqua distincta
ab omnibus, aut manerent quod sunt, & fieret ex iis alia res, aut
desinerent esse quod sunt, & fierent aliud. Si manerent, quod sunt, &
fierent aliud, quam sunt, fierent aliud a se ipsis. Forent igitur aliud,
quam forent. Et una res duas quoque haberet essentias. Si esse
desinerent, non daretur earum partium compositio, sed substantialis
transmutatio. Neque anima diutius foret spiritus, quando esset pars
hominis, neque corpus hominis foret corpus, sed aliud quoddam ens, quod
est homo. Tum illud ens non foret compositum, sed simplex. Non enim
haberet partes, quae esse jam desierant. Ita duo hi modi expugnati sunt.
Expugnemus quoque tertium. Non

\[226\]

potest fieri, quod non potest esse: sed non potest unum numero ens esse
idem, quod omnes partes. Ergo nec omnes partes possunt fieri aliquid,
quod idem cum omnibus iis. Quum enim hae partes a se invicem sint
distincta, non potest aliquid idem esse cum hisce. Alias idem a se ipso
distingueretur; quia hae partes a se invicem distinguuntur, cum quibus
idem foret. Tum, quae sunt idem, ea per omnia sunt idem. Quum ergo hae
partes non sint unum ens, sed plura, quod est idem cum hisce partibus,
non est unum quoque, sed plura entia. Praeterea, si totum foret unum
ens, aut idem foret, quod omnes partes simul sumta & unita, aut ab iis
distinctum. Si totum non differt a partibus simul sumtis, nec differt
quoque a partibus singulatim sumtis. Non enim aliae partes sumuntur
simul, quam singulatim sumebantur. At singulatim sumtae non sunt ens,
sed entia. Quare nec totum compositum est unum ens. Si dicant in
partibus collectis & unitis esse unionem quae non est in iis singulatim
sumtis. Respondetur hanc unionem esse tantum

\[227\]

modum entis. Idcirco unio non potest esse in caussa, ut partes sint unum
ens. Imo ubi unio hujusmodi, ibi unitas non est, sed ubicumque unio, ibi
distinctio inter unita. Quum ergo nihil sit reale in composito praeter
partes omnes & unionem, unio autem sit entis modus, partes entia: nec
totum compositum est unum ens per se, sed per aggregationem, ejusque
forma est ipsa partum unio, qua posita ponitur, & sublata tollitur.
Quodsi totum idem foret cum omnibus partibus, & tamen unum ens,
necessario quoque haberet efficientem caussam. Illa quaenam foret verbi
gratia, hominis? Non Deus, hic tantum animam producit. Non parentes, hi
enim tantum dant corpus & unionem. Nec hi nec ille hominis caussa. Nam
quod non producit omnes partes non producit totum. Illud ergo compositum
caret caussa efficiente, & tamen est ens productum, quia in tempore
incipit. Nec satis est si dicas totum illud per unionem resultare,
quatenus partes unum fiunt. Nam haec sunt verba tantum, quae aures
replent, animum scientiarum cupidum, non explent. Etenim unio

\[228\]

est tantum modus entis. Imo non unius entis, sed entium. Neque per hanc
duo distincta entia possunt fieri unum ens, sed ad hoc substantialis
requireretur transmutatio. Quamdiu enim unaquaque pars manet id, quod
est, tamdiu etiam ab alia distincta manet. Sunt enim indivisio in se, &
divisibilitas ab alio, idem cum entitate, sicut dictum est. Et per eam
essentiam, per quam res est id, quod est, per illam ab aliis
distinguitur. Quare hae partes idem fieri nequeunt, nisi per
transmutationem essentialem; quae non est unio. Quodsi hisce & aliis
moti difficultatibus eligant secundum, nempe totum esse rem distinctam
ab omnibus partibus; non minores restabunt difficultates. Nam primo quae
ratio cogit entia multiplicari absque necessitate? Deinde, quale hoc ens
foret, & quomodo ex partibus componeretur, si ab omnibus aliis,
differret? Tertio, si distinctae res forent, mutuae possent separari,
quemadmodum supra dicebamus. Posset ergo haec distincta essentia
separari a suis partibus, & separatim existere. Compositum

\[229\]

ergo posset esse, & non habere tamen componentes partes, quod implicat
contradictionem. Deinde a quo hac distincta essentia corrumperetur,
quando perit? Quae ratio moveri potest adversus omnem totius compositi
entitatem. Moriente homine perit compositum. Non enim post mortem partes
sunt unita. Si compositum sit unum ens, a quo quaeso hoc ens
extinguitur? Ab eo sane, a quo est mors, quum haec sit hominis
exstinctio. Mors autem a morbis, a qualitatibus temperamentum
mutantibus. Quare ab accidentibus extinguitur haec substantia compositi.
At ego hactenus putavi, accidens neque posse substantiam efficere neque
corrumpere. Sed urgeamus paulo acrius beatam hanc compositi essentiam.
Si est ens, & non accidens, sed substantia, quaenam est spiritus, an
corpus? Non enim plures dari substantias est unanimis Philosophorum
consensus. Homo igitur aut corpus aut spiritus, si sit una substantia.
Si dicas esse spiritum, necessario statuendum tibi est, corpus esse
partem spiritus. Est enim

\[230\]

pars hominis secundum illos. At spiritus constitui nequit ex corpore,
sicut nec corpus constitui potest ex spiritu. Propterea nec homo corpus
dici potest. Foret enim anima, quae est spiritus, pars corporis: quia
est pars hominis. Non ergo homini essentialis foret, quia spiritus
corpori non est essentialis. Tum & homo aliud foret corpus, quam humanum
corpus, quia anima non est hujus pars. Daretur ergo corporum penetratio,
quia hoc corpus, quod est totus homo, foret ibidem, ubi corpus humanum,
quod totius est pars. Nobis facilis responsio ad haec & alia: qui
asserimus animam & corpus esse duo entia, qua unum sunt per
aggregationem. Adhaec compositum fit per compositionem, & perit per
dissolutionem. At hae actiones non habent pro terminis aut existentiam
rei alicujus, aut non existentiam: sed unionem rerum diversarum &
separationem. Potest id inductione probari, praecipue de mixtis
corporibus. Quare per compositionem non fit aliquod ens, nec per
dissolutionem perit. Quod adhuc evidentius

\[231\]

potest demonstrari. Gramen virens est unum compositum. Illud si manu in
partes frangam, perit compositum. Non enim partes diutius sunt unita. At
nihil reale ibi perit. Non enim per fractionem possum mutare aliquid de
ente in non ens; imo in nihil: quoniam quicquid perit, in nihilum perit.
Nam manibus meis nihil efficio, nisi localem motum, quemadmodum ex
superioribus deduci potest. Et fractio est tantum motus localis. Per
motum vero localem non acquiri novum esse, sed tantum novum ubi vel
tyronibus notum est. Sic ablata una tantum parte perit compositum,
restituta illa iterum fit. Nihil tamen reale aut aufertur, aut
confertur, quam illa una pars. Imo perinde est, qua partem aufertis.
Quod signum est, compositum non esse ens per se; quod ipsum clarissime
ex hisce jam liquet, & adhuc in specie potest probari. Forma non differt
a formato. Quare nihil potest componi ex materia & forma, quia materia a
forma differt. Est enim compositum formatum. Deinde nec materia potest
esse pars essentia. Nam in animatis perpetuo

\[232\]

fluit. A calore nativo magna pars quotidie absumitur, ex nutrimentis
magna pars restituitur. Non ergo eadem numero materia est in vivente
perpetuo. Tum, homo obaesus, si morbo reddatur macilentus, magnam
amittit materiae portionem: eandem tamen retinet essentiam. Est enim
homo per totam vitam idem & eandem habet essentiam: eandem materiam non
habet. Nec satis est, si dicas; etiamsi haec & illa materia non sit de
ejus essentia: materiam tamen in genere de ea esse, quae separari
nequit. Etenim si nullum datur universale (nullum autem dari
demonstratum est supra) nulla quoque universalis datur materia, sed
omnis est haec vel illa. Si ergo nec haec nec illa sunt de animati
essentia, nec materia quo que de ea esse potest. Quod ipsum ex alio
inducto adhuc potest roborari. Anthropophagi Indi, si vescantur carne
humana, nutriuntur quoque ex edem. Quare, quod antea erat pars illius
corporis, fit jam pars hujus corporis. Occidatur ille anthropophagus,
idem numero corpus in die judicii

\[233\]

resurrecturum est, si materia sit essentiae pars. Eadem enim essentia,
quae in peccatis perseveravit, morte punietur aeterna; quae vero in
Christo electa est, aeterna fruetur beatitudine. Idem quoque corpus
illius hominis, qui ab Indo devotatus est, resurget. At eadem materia
portio fuit in utroque corpore. Debet ergo & tum esse. Quare aut erit in
duobus locis, aut illa corpora in uno erunt loco, ut hanc materia
habeant partem. Utrumque absurdum est. Ac pari ratione quaeri potest,
homo crassus & pinguis, si in morbum incidat, si morbo maceretur,
maceratus tandem moriatur, an corpus sit resurrecturum pingue & crassum,
an macilentum? Si macilentum, sequitur illas materiae partes quae
abierant ipso adhuc superstite non fuisse corporis partes: alias idem
corpus numero resurgere non posset. At hoc absurdum. Si vero tam crassum
sit resurrecturum, cur non & illa partes, qua per totam vitam fluxerunt,
resurgent? Fuere enim aliquando corporis partes. Similiter, faetus in
utero materno moriens, quum non habeat debitam adhuc

\[234\]

quantitatem, an non illam nanciscetur in resurrectione? Nancisci non
potest, nisi materia portio addatur. Ex hisce confici puto, corpus
essentiae partem non esse. Essentia enim eadem numero resurrectura est,
corpus idem numero resurgere non potest. Interim non nego, Deum nobis
redditurum esse idem numero corpus, quia scio hoc non superare ipsius
omni potentiam; sed quid facturus sit, in medium relinquo. Verum illud
saltem conatus sum inferre, non esse hoc necessarium, & probabilius
videri non omnibus idem corpus restitutum iri; quamvis certum sit idem
corpus restitutum iri specie.

\[235\]

# EXERCITATIO DECIMATERTIA. DE ATOMIS.

## Sectio 1. Dari in corporibus atomos.

Is ita de composito demonstratis, de compositi divisione paucis est
agendum. Aiunt Peripatetici: continuum corpus in infinitum usque posse
dividi. Quare ad minimas corporis partes nunquam posse perveniri. At nos
plane contrariam partem sustinemus; eamque necessario concludimus ex
iis, quae de composito, exercitatione praecedente, disputata sunt. Si
enim compositum non sit ens, nec divisibile ens esse potest. Est enim
omne divisibile compositum ex iis partibus in quas dividi potest.
Propterea quodcumque est reale aliquid, id ipsum est indivisibile: non
tantum compositum est ens per aggregationem; quod non habet aliquid
reale ex compositione

\[236\]

sed illud omne ex partibus componentibus. Hae ergo tantum sunt entia.
Quum ergo entia dentur, & corpora habeant partes reales, necesse est
habere partes indivisibiles. Non enim corpora forent realia entia per
aggregationem, si non haberent realia entia per se, partes. Quum ergo
dentur partes indivisibiles, corpus quoque in eas potest dividi.
Quacumque enim realiter distinguuntur, ea possunt separari, quia non
implicat contradictionem. Etiamsi ergo detur, hominem non posse
divisione ad minimas partes pervenire: quia visui non ita sunt
conspicua, tamen Deus in illas corpus potest dividere. Quae enim hic
contradictio? Imo dividi videmus quotidie nonnulla corpora, quando aqua
in vapores exhalat. Quis enim non putaret tenuissimas illas vaporis
partes esse indivisibiles? Neque putandum est tamdiu posse corpus
dividi, ut in nihilum evanescat. Non enim divisionis terminus est rei
non existentia, sed tantum rerum a se invicem segregatio. Quare per
illam res aliqua non potest in nihilum redigi, sed

\[237\]

tantum loco separari ab illa re, cui ante erat unita. Ratio est, quia,
quae separantur, manent. Redactio enim alicujus in nihilum, non est
separatio. Alias creatio foret quoque compositio. At omnibus probe notum
est, non posse componi, quae non sunt. Quare prius esse debent, quam
componantur, si non tempore, saltem natura. Possunt a Deo Opt. Max.
simul hae actiones exerceri, & in mundi creatione simul exercitae sunt.
Creata enim sunt omnes partes, & continuae ac contiguae creatae sunt.
Quod autem indivisibiles partes sint re vera entia, evidenter ex eo
constare potest, quod genus & species de iis possint praedicari. Ita
enim minima guttula aquae dicitur aqua, & minima particula arenae
dicitur arena. At de quo genus & species vere praedicantur, ei quoque
necesse est essentiam generis & speciei integram in se habere. Ex his
ergo sequitur & indivisibiles partes in corporibus dari, & in eas corpus
posse dividi. Quod ipsum abunde quoque notum est. Etenim si corpus in
infinitum potest dividi, infinitas quoque

\[238\]

partes dari necessarium est. Inde ergo primo sequitur, dari infinitum
numerum. Id quod implicat contradictionem. Est enim omnis numerus par
vel impar. Uterque augeri potest per additam unitatem. Quare quicumque
dari potest numerus, necessario finitus est. Non enim infinitum majus
esse potest infinito. Quo autem modo verum sit, infinita numero momenta
data esse, id suo loco discutiendum restat. Atque ex hoc axiomate porro
deducitur, minimam terrae portionem habere infinitas partes, quia in
infinitum potest dividi. Et porro, quum infinitum majus non sit
infinito, tot partes esse debere in minima terrae particula, quot in
toto terra globo: id quod nulli hominum persuaderi posse arbitror. Sed
illi non solum asserunt indivisibiles haud dari posse in corpore, aut
saltem corpus in eas dividi non posse: sed idem quoque de tempore
statuunt: quod manifeste falsum est. Etenim praesens est indivisibile.
Si potest dividi, ea momenta, in qua divideretur, non forent simul. Est
enim tempus spatium successivum. Quare unum

\[239\]

momentum foret altero prius, alterum posterius. Praesens ergo si
divideretur, in praeteritum & futurum divideretur, quod prorsus fieri
non potest. Quare in tempore nihil datur, quam indivisibile momentum τό
νũν. Non enim datur nisi praesens, praeteritum non datur, sed datum est,
futurum non datur, sed dabitur. Neque hoc limitandum est ad tempus
discretum & interruptum, nescio quod; sed continuo tempore accipiendum,
quando unum instans immediate sequitur alterum. Neque tamen rationes,
quibus moti sunt adversarii, videntur usque adeo leves. Omnes partes
corporis, quaecumque dantur. Sunt quandoque & minima particula, etiamsi
indivisibiles forent, quanta tamen forent. Forent enim corpora. At omne
corpus quantum. Deinde quoque corpus ab iis quantitatem accipit, si
dantur, si ex iis componitur. Necesse est, ut, quod quatuor habeat
atomos, majus sit corpus, quam, quod tantum habet tres. Non est majus,
nisi ob additam atomum. Quare & hac habere debet suam quantitatem. Non
enim alias

\[240\]

augere posset quantitatem totius. Nam ex non quantis haud componi potest
quantum. Quomodo darent, quod non haberent? Quare si atomi darentur,
quantae forent, & quidem trinam haberent dimensionem, quia corpus habet
eam, quod ex iis componerent. At omne quantum est divisibile secundum
illos. Non ergo datur atomus ex illorum principiis, quia si daretur,
dividi posset, quod implicat contradict\[i\]onem. Haec ratio non est
exigui ponderis. Nam atomos esse quantas necessario ex iis deducitur. Et
etiamsi inde non sequeretur, tamen ex hisce probari posset. Atomi inter
se componenda sunt, ut inde fiat unum corpus. Componantur inter se tres,
ut una interjecta sit inter duas extremas; aut illae duae extremae se
tangent invicem, aut non tangent. Si tangant, aut illa media atomus
interjecta non est, aut duae extremae illam mediam penetrant. Utrumque
est absurdum. Quare non tangunt se invicem, idque fit ab atomum
interjectam; quatenus una atomus est ab hoc latere, altera ab illo.

\[241\]

Quare aliquam necesse est atomi esse crassitiem & quantitatem.

Ita quum probatum sit atomum esse quantam, negandum est omne quantum
esse divisibile, quod, quamvis hucusque receptum sit, tamen errorem
non excusat antiquitas. Nempe atomus habet quidem duo latera ratione
nostra distincta, sed qua tamen separari nequeunt, & in re sunt idem.
Neque idcirco tollimus naturam quantitatis, quandoquidem posse realiter
dividi non competit rei quantae per se, nec est de ratione quantitatis.
Si foret, & compositio de ratione ejus foret; quia omne divisibile per
compositionem suam est divisibile. Compositionem non esse de essentia
quantitatis apparet ex eo, quod quantitas per se haud competat
composito, cui per se competit compositio. Non enim compositum est
quantum, nisi quia partes sunt quantae, ex quibus componitur. Quare esse
quantum ei competit per partes: partibus vero per se, qua sunt partes.
Nam si & hae partes possunt dividi, & his quoque competit quantitas per
earum

\[242\]

partes. Sed partes, qua partes, sunt indivisibiles, compositum autem,
qua tale, est divisibile. Quare quantitas competit rei indivisibili, qua
est talis; divisibili non nisi quatenus ex indivisibilibus est
composita. Caeterum adversus atomorum quantitatem moveri potest
obiectio, quae paucis discutienda est. Globus perfecte rotundus, si
volvatur super tabulam perfecte planam, continget eam in puncto
indivisibili, quod nequit esse quantum. Quum enim, quae se invicem
contingunt, in eo sunt aequata, in quo se contingunt, non potest
contactus globi, & plani fieri in aliquo quanto. Daretur alias aut
rotunda figura in plano, aut plana in rotundo. Hoc fieri nequit ob
diversitatem figurarum. Deinde rotundum definitur, cujus omnes partes
aequaliter undique distant a centro. At si in rotunda figura daretur
aliqua planities, extremitates illius magis a centro distarent, quam
medium. Atque idem dici potest de rotundititate in plano. Huic potest
responderi, aut hoc accipi posse de globo reali, aut de imaginario. De

\[243\]

globo reali si accipiatur, negari potest, dari posse globum tam rotundum
perfecte, & tabulam tam perfecte planam ut contactus fiat in
indivisibili propter hanc atomorum quantitatem. Neque tamen hoc pugnat
cum definitione globi realis, quum ille sit, cujus reales partes, nempe
atomi, aequaliter a centro distant, quamvis atomorum latera non distent
aequaliter. Atque hic obiter quaeri potest de atomorum figura, quae
sit? Habent enim aliquam, quia habent trinam dimensionem. Forte est
rotunda. Si talis sit, facile capi potest, quomodo rotunda figura sit
perfecte rotunda, sed ita non erit perfecte plana figura.

Tum duae aut tres atomi, si se tangant, necesse est inter illas
interjectum esse vacuum. Duo enim globi rotundi, aut tres, si se invicem
tangant, quod inter illos interjacet spatium, a rotundo corpore nequit
repleri.

Quare nec quod interjacet inter atomos, compleri potest ab atomo. Nam
sicut se corpora majora habent ad se

\[244\]

invicem ita ejusdem figura corpora minora secundum proportionem ad se
invicem se habent. Forte non est absurdum dari inter atomos exile
aliquod vacuum, quod tam sit exile, ut atomum capere non possit. Si enim
aut aequale aut majus atomo foret, facile caperet atomum. Forte figura
atomi est quadrata. Hic enim nullum dabitur vacuum. Forte diversa
atomorum figura. Ut sit, figura atomi tam exigua est, ut sensu non
capiatur, vix intellectu. Quare illam quaestionem in medio relinquamus.
Si globus accipiatur, prout illum imaginatur Mathematicus, & partes
imaginaria aequaliter a centro distare debent. Quare concedo contactum
istum fore in puncto non quanto. Sed ille contactus realis non esset,
sed imaginarius. Propterea recte negant Mathematici, perveniri posse ad
minimum punctum imaginarium, quum semper adhuc minus possit concipi. Ita
si duo circuli concentrici ducantur: & a singulis majoris circuli
punctis ad centrum ducantur linea recta, necessario totidem punta
dabuntur in circulo minore. Alias plures

\[245\]

lineae per unum transirent indivisibile punctum. Id si contingeret, aut
linea illa non forent recta, aut aequaliter ducerentur ad idem majoris
circuli punctum. Sed quum reales atomi suam habeant extensionem, non est
absurdum a circulo majore duas diversas lineas duci posse, quae
transeant per eandem atomum circuli minoris: licet non per eandem atomi
imaginariam partem. Sed & illa linea foret imaginaria. Caeterum a majore
circulo diversimode duci possunt linea, quae transeant per duas atomos,
scilicet utriusque dimidium: quod fieri potest ob atomi quantitatem.
Atque hoc modo ad illud quoque respondetur: sint lineae trium atomorum,
moveantur super illas duo mobilia, quorum unum duplo velocius moveatur,
quam alterum, necesse est, aut instans dividi, aut punctum, nempe si
velocius in instanti tres atomos transeat, alterum unum cum dimidio
transibit, aut unum in instanti transeat tres atomos, quod est velocius,
transibit in dimidio instanti. Nos concedimus imaginariam
distinctionem laterum dari in atomo

\[246\]

ob haec & alia; sed realem divisionem negamus, quae ex hoc motu
super atomos non infertur, sed tantum extensio: Sic reliqua Mathematica
linea axiomata de imaginaria divisione accipienda sunt, non de reali, ut
unamquamque lineam posse dividi in duas partes aequales, duas
inaequales: ergo & eam quae ex tribus constat atomis. Item unamquamque
lineam secari posse proportionaliter, sicut aliam sectam. Ergo & quatuor
atomorum in tot partes, in quot quinque atomorum. Quare minimum punctum
Mathematicum concipi non potest. An ergo infinita simul in qualibet
linea concipiuntur? Nec hoc puto, qui scio humanam mentem nihil
infinitum posse comprehendere. Sed haec extra propositum.

\[247\]

## Sectio 2. De atomorum varia mixtione.

Ex his constat, nihil reale esse in corporibus praeter atomos, ex his
omnia corpora sunt composita. Caeterum non casu confluxerunt, sicut
putabat Epicurus, sed hinc manifesta fit Dei providentia, secundum
quam unamquamque atomum suo disposuit loco. Ita ex atomis homogeneis
facta sunt corpora homogenea, ex atomis heterogeneis heterogenea. Ita
corpora sunt vel contigua, vel continua, ob harum atomorum inter se
continuitatem, vel contiguitatem: quamvis nullum reperiatur continuum,
quod non sit quoque contiguum. Illas enim partes continuas dicimus sibi
invicem, inter quas junctas nullum observamus discrimen: sicut & hanc &
illam aquae guttam. Continuae ergo esse nequeunt, nisi se invicem quoque
contingant. Idcirco continua uno communi termino dicuntur contineri:
contigua vero propria dicuntur,

\[248\]

quae terminos diversos habent, quibus se invicem contingunt. Adhaec &
corporum mixtio fieri solet, quatenus elementorum atomi varie inter se
commiscentur. Ita enim definitur mixtio: motus corporum minimorum ad
mutuum contactum, ut fiat unio. Corpora minima sunt atomi, quae varie
commiscentur. Hae se mutuo debent contingere. Si namque se invicem haud
contingant: quomodo inde fiet corpus unum? Neque hic contactus tollitur
per continuitatem, sed manet. Quo enim modo corpus posset esse unum
continuum, nisi partes se invicem contingerent? Neque hae atomi ita
mixtae fiunt unum ens, neque tale quid ex iis fit: totum illud fit unum
continuum. Moventur autem, ut fiat unio atomorum, non unitas. Quando
autem res in sua principia rursus resolvitur, hae atomi ita mixtae a se
invicem segregantur, & atomi terrae congregantur, atomi aquae quoque in
unum colliguntur. Ex his atomis ratio quoque danda est rarefactionis &
condensationis. Hae enim quomodo fierent, nondum vidi

\[249\]

explicationem. Sane corpus non potest extendi, non potest quoque
contrahi, nisi corporum penetratio quoque admittatur. Nam quum atomi
sunt minima corpora, quae propter indivisibilitatem minora fieri
nequeunt, necesse est, ut, si totum corpus contrahatur, multae atomi se
invicem penetrent. At nos multo manifestiores caussas damus
rarefactionis & condensationis. Nempe corpora rarefiunt, quando hae
atomi a se invicem segregantur, & intermedius intercedit aer. Ita in
fumo, sunt minimae partes aquae a se invicem separatae, interjecto inter
illas aere. Quando vero condensantur, aer hic expellitur, & partes fiunt
propiores. Ut ita errent, qui aera rarum dicant. Sola terra & aqua, &
corpora ex iis mixta, rara aut densa dici possunt, sicut in superioribus
est disputatum.

\[250\]

# EXERCITATIO DECIMAQUARTA. DE MATERIA ET FORMA.

## \[Sectio 1\]

Post disputationem de natura & entitate compositi, disputandum restat de
partibus componentibus. Et quamvis illa satis nova, satis paradoxa,
tamen iis nondum contenti sumus, sed alia adhuc addenda; quae uti
inaudita ita quoque maxime faciunt ad evertendam Peripateticorum
Philosophiam, qua eversa in parte quiescamus. Aiunt Peripatetici omne
corpus esse compositum ex materia & forma. Neque adhuc inventus, qui
ausus fuerit contradicere. Proferamus nos aliquid novum, &, ut corruant
omnia, quae huic superstructa sunt, fundamentum hoc funditus
evertamus. Nullam putamus in rerum natura dari aut materiam aut
formam, quas Peripatetici partes corporum statuunt. Id quod solidis
rationibus demonstrandum est. Quo enim scitissima haec

\[251\]

sententia a vulgo est remotior, eo calumniae erit propior. Sed vulgus
hac in parte non est curandum, verum ipsa rei veritas defendenda. In
prima acie collocamus hoc usitatum argumentum; entium numerum augeri non
debere sine manifesta necessitate. Hunc augent, qui unam simplicem
essentiam in corporibus non agnoscunt, sed duo distincta entia, materiam
& formam somniant, quae in unoquoque sunt corpore. Quid illi sciunt, non
esse corpus unam simplicem substantiam variis accidentibus vestitam? Aut
unde cognitas habent hujusmodi materiam & formam? Neque enim haec
sentiuntur esse, neque S. litterae illud testantur, nec est principium
innatum dari eas. Non enim illud statueret homo Philosophicis documentis
nondum imbutus. Quare aliquid earum debet esse indicium; aut si nullum
sit, esse has statuunt, quas esse nesciunt. At non homo sapiens
asseverat, quod nescit. Consideremus omnia argumenta, quibus es dari
arguitur. Si nullum afferatur solidum, quidni aniles nugas esse, ac
otiosa

\[252\]

hominum commenta, quae de iis traduntur dogmata intrepide asseramus. S.
Scripturam nobis opponunt. Gen. 1. "In principio creavit Deus caelum &
terram. Terra autem erat res informis & inanis, tenebraeque erant in
superficie abyssi, & spiritus Dei incubabat superficiei aquarum." Hic
aiunt haberi, Deum, inanem & informem condidisse materiam in principio,
ex qua reliquis diebus distincte reliqua corpora efformaverit, ut de hac
quoque illud poetae intelligendum sit rudis indigestaque moles. Nos haec
in re ethnicos poetas haud moramur, & hunc contextum aliter explicamus.
Non dicitur Deum creasse materiam caeli & terra, sed ipsum caelum &
terram. Caelum hic intelligi Empyreum cum suo exercitu, alibi
disputandum est. Deinde subjicitur; terra autem erat inanis informisque;
non vero caelum & terra. Quo igitur modo statuunt per caelum & terram
intelligi hanc materiam, quum de sola terra dicatur, esse inanem &
informem? Quod ipsum manifeste evincit vox, *autem*. Quod si nunc per
terram significetur omnium

\[253\]

corporum communis materia, cur haec magis terrae vocatur nomine, quam
aeris quam aqua, quam alius corporis. Imo quum postea omnium corporum
reliquorum censeatur creatio, si haec non fit terra, sed ejus tantum
materia, ubi, quaeso, terrae narratur creatio? Nuspiam forte, si ita
explicanda sit scriptura. Nos ergo sic putamus; omnium corporum
creatorum in eo capite discribi creationem, etiam terrae, etiam aquae.
Neque hic disputandum, an mundus proprie ex nihilo productus sit, an
reliqua corpora proprie creata sunt, an creare significet proprie
aliquid ex nihilo facere, sed has quaestiones suis authoribus
relinquimus, qui iis delectantur. Quapropter in principio ipsa terra &
aqua sunt creatae; quia in reliquorum dierum historia fit earum mentio
ut creatarum, non ut creandarum. Imo ipso versu. 2. dicitur spiritus Dei
incubasse superficiei aquarum, Quomodo huic incubare potuit, si aquae
tunc nondum erant, sed tantum earum materia? Hic tamen duo quaeri
possunt non exigui momenti. Unum, si

\[255\]

omnium corporum hic narretur creatio, ubi aquae? Alterum, si terra non
fuerit materia illa prima, sed eam habuerit essentiam, quam jam habet,
quomodo potuerit appellari inanis & informis? Quid fuerit abyssus?
Respondendum est, per terram in principio conditam significari totum
globum terrenum, prout ex terra & aqua constituitur. Quum enim in
principio spiritus Dei incubaret aquis, necesse est eas conditas in
principio. Quod ex eo suadetur quoque, quod ex versu 9. deduci videatur,
aquas fuisse terrae commixtas. Dicitur enim: "confluant aquae istae,
quae sub hoc caelo sunt in locum unum, & conspicua fiat arida. Aridam
autem vocavit Deus terram." Hanc ergo obtegebant ante aquae. Quare
probabile est terram fuisse lutum & massam ex terra & aqua mixtam.
Inanis igitur terra dicebatur, quia nullis adhuc erat ornata plantis &
animalibus, in quorum gratiam erat condita. Informis; quia cum aquis
mixta, nondum haberet figuram sibi debitam. Abyssus, quia nondum erat
illuminata,

\[255\]

sed aquis adhuc obtecta. Proferunt quoque argumenta ex Philosophia
petita, quae ordine consideranda sunt. Si non datur forma nec materia,
corpora, quae fiunt, necesse est ex nihilo fieri, &, quae intereunt in
nihilum interire. Non enim est communis materia, ex qua fiant, & in quam
intereant.

Sed nullum corpus potest aliquid ex nihilo facere, aut in nihilum
redigere, quia haec est actio solius Dei. Plura tamen corpora quotidie
fiunt, & intereunt, ac in se invicem transmutantur. Sic ignis fit ex
aere, sic aer ex aqua.

Quid enim aliud sunt vapores ex aqua exhalantes, quam aer? Non enim sunt
aqua, quando ad vitreas fenestras condensantur, & in guttas mutantur.
Sic mixta fiunt, quae antea non erant, & esse quoque desinunt. Neque in
nihilum rediguntur, sed in sua principia resolvuntur. Hujus argumenti
vis tota duobus nititur fundamentis: unum est, nihil fieri ex nihilo:
alterum plura corpora quotidie fieri & interire.

\[256\]

Prius illud exercitatione sequente plane evertemus & invertemus.
Putamus enim, quicquid fit ex nihilo fieri, quicquid interit, in
nihilum interire. An vero res aliqua creata potis sit hanc actionem
exercere; ibidem disputabitur. Quare fundamentum posterius hoc loco
superest discutiendum. Nego plane ullum corpus factum esse, nisi per
solam creationem, quum Deus Opt. Max. mundum hunc crearet: nego ullum
interiisse, aut interire posse, nisi ab eodem in nihilum redigatur: nego
unum corpus in aliud transmutatum esse, & transmutari posse. De
accidentibus alia est ratio. Propterea qui ignem ex aere fieri
clamitant, iis responsum esto, nec ignem ex aere fieri, sed vapores
accendi, neque ignem esse corpus, sed corporis accidens: quod alius est
loci. Sic aerem fieri ex aqua, aquam rursus ex aere minus statuunt
Philosophice. Non enim est aer, quod ex aqua videmus exhalare, & ad
vitreas fenestras condensatum in guttas resolvi, sed vapor. Hic autem
totus constat ex subtilissimis aquae partibus, vi caloris a

\[257\]

se invicem segregatis, quae vi frigoris iterum possunt condensari.
Quodsi pertinaciter in proposito perseverent, quaeram qui vapor sursum
tendat, aer maneat ubi sit? Qui crassior, & alius appareat coloris, quam
aer? An frigus nunc pollet ea potestate, ut unum corpus mutare possit in
aliud? An & calor? Quum tamen supra omni accidenti ea denegata sit? Nec
caussam juvat, quod vapor sursum tendat. Non enim motum illum esse
vapori naturalem, sed violentum a calore inditum in superioribus
demonstratum. Sic etiamsi mixta fiant, etiamsi mixta pereant, nihil
tamen substantiale corporum aut fit, aut perit. Non enim mixta sunt
entia per se una, sed per aggregationem. Quum ergo mixtio sit motus ad
continuitatem, peribit mixtum, quatenus qualitates auferuntur, quibus in
unitate partes continebantur.

Neque hic confugiendum ad insulsam illam elementorum inimicitiam, qua in
se invicem agere dicuntur, neque pace frui, nisi adsit rector quidam
novus a quo in fide & officio contineantur, quem rectorem

\[258\]

formam mixti somniant. Sane non apparent actiones elementorum, nisi
qualitatum, quae tamdiu in se invicem agunt, donec una exsurgat qualitas
in mediocritate, quae non eget substantia conservatrice, sed ipsa talis
manet, donec ab extrinsecis accidentibus, qualitatibus, aut intendatur,
aut remittatur. Neque moriente homine quicquam reale perit, sed anima
tantum a corpore separatur, & deinde cadaver putrefit, ac in terram &
aquam resolvitur. Neque moriente cane quicquam perit nisi sola anima.
Ea vero, tantum abest, ut ex elementorum mixtione orta sit, ut a Deo ex
nihilo sit creata, & ab eodem in nihilum quoque redigatur. Quare omnino
pernegamus ullam corporis mutationem essentialem esse datam: quae prius
deberet demonstrari, quam ex eo materiam & formam probare deceret. Sed
forte ad calendas Graecas afferentur demonstrationes. Nostrae ex
superioribus haberi possunt. Exempla nonnulla alia afferunt, quam hic
recensuimus sed hujusmodi sunt, ut vel ignavissimo rustico moverent
risum.

\[259\]

Aiunt enim ex igni fieri aquam, ex bove apes ac crabrones. Quaeso quid
ab homine ineptius potest excogitari? Ego in focis saepius observavi
ignem extingui ab infusa aqua, sed ex ea fieri nunquam vidi. Illud tamen
subjectum, quod huic subest mutationi, vocant materiam. De qua tam
aniles proferunt fabulas, ac ineptissimorum sophistarum deliria, ut ea
indigna putemus nostra refutatione. Transeamus ad aliud argumentum. Nisi
daretur materia & forma in corporibus, res simplices forent, & non
composita: ita volumus, corpus habere simplicem unam essentiam
corpoream, per quam sit corpus, sicut angelus simplicem spiritualem
habet, per quam est spiritus.

Sed illi, simplices si forent, non haberent essentiae suae ac
perfectionis limitationem, quia nullas haberent partes componentes; quod
uni soli Deo proprium, creaturis incommunicabile. Ita solent
Philosophari. Sed ex hujusmodi argumentis tam universalibus, & in
angelis quoque

\[260\]

ponerent ex materia & forma compositionem; quod illorum nemo admittit.
Quaeso unde angelus essentiam habet finitam & perfectionem, qui ex
materia & forma non constat? Nempe ab eo, qui illum produxit; non a
partibus, ex quibus constat. Qui fecit Deus creaturas, eam cuique dedit
essentiam, eam perfectionem, quam sapientissima ipsius voluntati
placebat ad hunc vel illum finem ordinare. Sed illi totam creaturae
imperfectionem statuunt in compositione, perfectionem Dei in
simplicitate. Ego Deum esse simplicem lubens fateor, sed ob
simplicitatem esse perfectissimum non puto. Verum quia a nullo alio est,
existentiam habet ex sese necessariam, nec habuit quenquam, qui ipsi
terminos praescripsit aut essentia aut existentia, aut potentia. Has
erga perfectiones habet Deus, quia efficientem caussam non habet:
creatura non habet illas, quia efficientem habet.

Hic enim quum ad certum finem faciat, quod facit, eam necesse est
largiatur rei naturam & perfectionem, quae ad illum

\[261\]

finem medium esse possunt. Et, si creaturam ea de caussa dicant
imperfectam, quod non sit composita, quaeso, qua de caussa ipsa materia
& forma habet essentiam finitae perfectionis, quae tamen simplices sunt.
Non enim ex alia materia & forma componuntur, quia in infinitum non
datur progressus, qui hoc modo daretur hic. Res, aiunt, forent quoque
ingenerabiles & incorruptibiles, nec fieri possent nisi ex nihilo, nec
interire, nisi in nihilum. Nos hoc utraque damus manu. Si namque nulla
detur materia, nihil ex ea potest fieri, nihil in eam interire. Sed
illi contra, res ita fore immutabiles. Sed hoc sequi negamus. A quo
res producta sunt, ejus potentia adhuc ita subjecta sunt, ut, quando
illi placet, non sunt. Quare concedimus corpora varie mutari secundum
accidentia; sed secundum essentiam mutari posse haud puto, nisi ab eo,
qui omnium primo mutavit. Si corpora carerent materia, nullum haberent
principium corporeitatis. Internum non habere damus; externum vero
nequaquam. Sed nec corpus

\[262\]

magis indiget interno principio corporeitatis, quam angelus
spiritualitatis. Caeterum metuunt, ne corpora sint entia incompleta,
quae fieri putant per formam: ne sub certo substantia genere ac specie
constitui non possint, sub quibus constitui dicuntur per formam, ne a se
invicem sint distincta: quandoquidem nec ab accidentibus hac fieri
potest distinctio, nec ab aliquo utrique communi, sed a sola forma, per
quam res est id, quod est, & non illud, quod est aliud. Ab hoc metu eos
facile liberamus, qui asserimus res habere unam simplicem essentiam,
eamque completam & perfectam per se ipsam, per quam res sub genere ac
specie constituantur, & a se invicem distinguantur. Sic enim hanc
constitutionem & distinctionem fieri non posse per aliquam rem
distinctam, antea dictum est. Et latius idem in Logicis declarandum est,
ubi materiam & formam Logicam esse ipsam rei substantiam, & non nisi
sola ratione differre a re demonstrandum est. At hic de forma agimus &
materia, quae effictae sunt a

\[263\]

Peripateticis & ex quibus realiter distinctis realia corpora dicuntur
componi. Neque una est in omnibus corporibus essentia communis, alia
terrae, alia aquae, alia alius corporis. Partes terrae inter se
differunt numero; a partibus aquae distinguntur specie aut, uti quidam
loquuntur Logici, genere proximo. Ab eo metu sic liberati, liberandi
quoque sunt ab alio simili metu; scilicet ne plura tam diversa
accidentia uni inesse possint corpori, nisi insit una forma, a qua
dependeant. Hinc enim putant fieri, ablato uno accidente, quod simul
quoque auferatur alterum, etiamsi a se invicem non dependeant, nempe
quia ablata forma cuncta quoque auferantur. Verum de hisce accidentibus
facile judicium fieri potest ex iis, quae in superioribus declarata
sunt. Ibi enim qualitates secundas primis debere suam originem
declarabamus. Quare in oleo, oblato calore, necesse est quoque tolli
fluorem, quia hic ab illo dependet. Imo ita se habent essentiae
elementorum, & mixtorum, ut tam ad calorem, quam ad frigus, ac eorum
comites qualitates sint

\[264\]

indifferentes. Ut ita plane falsum sit, mutatis qualitatibus, aliquid
essentiae quoque mutari. Ex quibus apparet, quomodo plura accidentia
inesse possint uni subjecto. Ubi enim calor, ibi & caloris effecta, ubi
frigus, ibi frigoris. Calor vero & frigus, aut effecta caloris &
frigoris uni subjecto simul inesse, repugnat eorum natura. Neque in
temperamento est utraque qualitas & calor, & frigus, sed una tantum aut
calor aut frigus, qua ob reactionem aliquo modo remissa est, & ab
intensiore gradu ad mediocritatem reducta. Haec eorum argumenta ita
enervata sunt, videamus alia. Dantur, aiunt, actus accidentales, qui
accidentaliter substantiam perficiunt, ac informant, ut sunt calor,
frigus, & alia accidentia. Dantur quoque actus substantiales in rebus
animatis. Sic enim anima corpus informat ac perficit. Pari ergo jure
putandum est dari substantialem actum in corporibus inanimatis, qui illa
actuet, ac in unitate essentiae contineat, a quo omnes eorum proveniant
actiones. Sic in rebus animatis datur materia

\[265\]

quaedam, ex quibus constant, nempe corpus, datur & inanimatis mixtis
materia quadam, nempe elementa. Quare & hic hujus materiae actus quidam
esse debet, sicut est corporis animati: & in elementis similiter materia
quaedam, sicut est in hisce mixtis corporibus.

Hoc argumentum in hisce superioribus fere refutatum est. Ibi namque
dictum est, accidentia nec actuare, nec perficere substantiam. Similiter
nec animam corpus. Agit quidem anima per corpus, & ejus utitur organis,
sed ei nullam confert perfectionem; neque informat corpus. Non enim
corpus per animam est corpus, sed per suam essentiam corpoream. Neque
corpus hominis est materia magis, quam anima: neque anima magis est
forma, quam corpus. Non enim homo per animam est homo, sed per
humanitatem neque ex corpore factus est, aut ex eo suam habet essentiam.
Neque in hisce rebus ita compositus datur ullum ens per se unum, quod
indigeat aliqua substantia, a qua in unitate contineatur; sed entia sunt
per

\[266\]

aggregationem. Ita in rebus animatis datur corpus & anima, ex quibus
componuntur, in rebus mixtis elementa. Neque elementa sunt talis
mixtorum materia qualis fingitur a Peripateticis; sed qualis farina &
lac sunt materia pultis, aut calx & lapides materia aedium. In hoc tamen
posteriore exemplo videtur major diversitas, quia hae partes non sunt
facta continua, sed retinuerunt suam contiguitatem. Ideo aedes potius
dicuntur ens per aggregationem, quam puls, quamvis in se tam haec, quam
illa ita dici debeant. Interim non nego horum entium per aggregationem
materiam dici entia, ex quibus aggregata sunt, sed illa materia non est
Physica, quam commenti sunt Peripatetici, sed quae in logicis materia
dicitur consideratione nostra. Unde forma ejus non est aliquod ens, sed
tantum horum entium unio. Ita materia canis sunt anima & corpus, forma
eorum, unio. Sed in entibus simplicibus hujusmodi unio non reperitur.
Quare eorum forma est ipsa rei essentia, quae definitione

\[267\]

exprimitur. Sed de his latius in Logicis. Hoc ergo ad argumentum
propositum: neque substantiam accidentaliter informari ac perfici ab
accidentibus, sed haec in ea esse, & in illam agere. Neque corpus
informari ab anima essentialiter, sed hanc in illo esse, & per illud
agere. Corpus enim, in quo est anima, habet suam essentiam corpoream non
ab anima, sed per se ipsum; eamque retinet anima abeunte. Quare adhuc
aliam habere debet formam. Tum & negamus in corporibus inanimatis tales
apparere actiones, ob quas forma aliqua iis sit attribuenda. Nam & hinc
rationes desumuntur, que ponderandae sunt. Multae, aiunt, dantur
corporum actiones admirandae: ut quod magnes ferrum trahat, aut ferrum
moveatur ad magnetem. Actio haec non provenit a qualitate (quae enim
illa foret qualitas?) sed a substantia. Quum ergo talis sit substantia
in mixto, neque sit elementorum aliquod (non enim illa hac pollent vi)
necesse est, ut sit forma quaedam substantialis per mixtionem producta.

\[268\]

Sed hoc plane non est necesse. Si enim haec forma per mixtionem fieret,
aut ex aliquo, aut ex nihilo fieret. Si ex aliquo, ergo ex elementis,
quia ex iis fit mixtum. At hae actiones, quum nec actu, nec potentia
insint elementis, non potest ex iis fieri substantia, a qua hae actiones
proveniant. Quare necessario ex nihilo fit. A quo ergo? Non enim a
corpore ullo, quia corpus non habet potestatem efficiendi aliquid ex
nihilo, vel redigendi in nihilum. Interim forma mixti si quae foret, ex
elementis fieri deberet, & ab iisdem saltem in rebus inanimatis. Ita
enim vi caloris aut frigoris mixta producuntur; quae agere dicuntur in
virtute suorum elementorum. Idcirco hae actiones a forma mixti provenire
nequeunt, quae elementis haud est nobilior, quorum est effectum, sed a
nobiliore aliqua substantia. Quamobrem nos putamus plures dari
substantias quam terra, aqua, aer, stellae, quae lateant sub aqua ac
terra, a quibus proveniant variae illae actiones, quae in nonnullis
gemmis conspiciuntur. Quamvis multa quoque sint actiones,

\[269\]

quae a qualitatibus oriantur. Neque has substantias terrae & aquae
partes esse censemus, sed sub iis latere, earumque partibus esse
commixtas, & in principio a Deo Opt. Max. creatas. Aut, si quis omnes
operationes ad veras manifestas caussas possit revocare, ego non
multiplicabo entia absque necessitate. Sed ex motu corporum putant se
posse demonstrare materiam & formam. Moventur enim ad suum locum
naturaliter. Quumque idem nequeat esse movens & motum, sequitur duas
esse in iis corporibus substantias, quarum una moveat, altera moveatur,
una sit materia, altera forma. Huic puto satisfactum esse, ubi motum a
vi impressa demonstravimus. Et etiamsi illud non sufficeret, tamen
argumentum facile everti posset. Angelus enim, quando e caelo huc ad nos
venit, a quo movetur ? An non idem ibi est movens & motum? Quidni ergo &
in corpore idem esse posset? Neque alicujus ponderis est, quod aiunt
nonnulli. Angelum non moveri proprie. Sane quomodo absque motu & loci

\[270\]

mutatione e calo ad nos venire posset? Scio modum, quem illi statuant,
sed ab ejus refutatione me abstinebo neque eas quisquilias hic everram.
Sed ad experientias quoque confugiunt. Aqua calefacta, si frigefiat, ab
interno principio & forma frigus in ea resultat. Qui sic? Non enim
provenit ab externo aliquo. Quod enim hoc foret? Non nisi aer, quia
nihil contingit aquam, nisi hic. Aer hoc praestare nequit. Ratio, quia
aqua sit multo frigidior, quam aer. At qualitas remissioris gradus non
imprimit alteri subjecto qualitatem intensioris gradus. Verum aquam ab
aere frigefieri nobis videtur certum. Cur alias in superficie magis &
citius frigefieret, quam in medio, quam in fundo? Nec caussam juvat,
quod frigidior aere sentiatur. Stannum enim e regione soli oppositum,
multo calidius sentietur aere a quo calefactum est. Neque tamen hic
interna forma, a qua calor producatur. Neque immediate calor ille
productus est a sole.

\[271\]

Verum aer aeque calidus est, ac stannum, sed ob tenuitatem calor ejus
non aeque sentitur. Sic & aer aeque frigidus est, ac illa aqua, sed ob
tenuitatem non ita statim id frigus manui imprimit, sicut aqua, quae
densior. Quare aer paulatim & longo tempore praestat, quod aqua statim &
citius. Hae praecipuae illorum sunt rationes. Reliquae quas habent, ex
iis, quae partim diximus, partim dicemus, facile poterunt refutari.
Videamus nunc porro, an praeter hanc demonstrationem adhuc aliae pro
nostra sententia possunt afferri. Frustra sit per plura, quod aeque
fieri potest per pauciora. Natura vero nihil facit frustra. Est quidem
liberalis, ut suppeditet omnia necessaria, sed non prodiga, ut ea det,
quibus non sit opus. Quod autem illi corpori conferri aiunt per materiam
& formam, hoc ei competere potest per unam simplicem essentiam
corpoream. Si enim requireretur haec corporis compositio, aut
requireretur ob essentiam corpoream,

\[272\]

aut ob accidentia. Non ob essentiam corpoream. Non enim implicatur
contradictio ex parte creationis; quandoquidem angeli simplices sunt, &
tamen creati. Nec ex parte corporeitatis. Ipsa enim forma, si daretur,
simplex foret, non composita ex alia forma & materia. Corpus tamen
foret; quia nullam formam distingui a suo formato supra disputatum.
Quare si corporis forma simplex sit essentia, quae per se ipsam est id,
quod est, & ab aliis formis distinguatur, quidni & corpus habeat unam
simplicem essentiam haud ab ipso distinctam, per quam est id, quod est,
& non illud, quod est aliud? Si materia sit una simplex essentia, per
quam corpus sit corpus, ipsa autem per se ipsam sit corporea, cur non
potius corpus per se ipsum erit corpus, sicut angelus per se ipsum
spiritus? Nec requiruntur materia & forma ob accidentia. Haec enim in
sola existant materia, exceptis actionibus, quae a sola forma fiunt. Si
accidentia in sola existunt materia, quae est res simplex; quidni potius
existant in simplici essentia corporea? Si

\[273\]

actiones a sola proveniunt forma, quae est simplex: cur non potius ab
una essentia simplici corporea provenire statuuntur? Quod vero
accidentia existant in materia, ex illorum principiis facile probatur.
In uno composito una tantum forma. Quare in homine anima. At in illa non
existunt accidentia, sed in corpore. Tum eadem accidentia remanent in
genito, quae antea fuerant in corrupto. Nam qui remanere negant, ex
Peripateticis principiis nervose possunt refutari. Quare accidentia in
sola sunt materia, nec a forma dependent: quia haec non manet eadem in
genito, quae antea in corrupto. Atque hinc porro infertur formam plane
esse frustra. Quum enim nihil sentiatur, nisi accidens, nulla quoque rei
inanimatae sit actio, quae non oriatur ab accidentibus, sequitur
materiam esse solam satis, quando in ea sunt omnis illa accidentia, quae
in illa a Peripateticis ponuntur. Urgeamus adhuc paulo fortius. Corpus
non potest penetrare corpus. Materia & forma, si darentur, se invicem
penetrarent. Deberet enim forma in tota esse

\[274\]

materia, & omnibus partibus intime praesens, si perficeret materiam, si
eam actuaret. Et quia totum corpus in uno foret loco, & materia & forma
in uno esse deberent. Esse non possunt, nisi se invicem penetrent.

Utraque tamen est corpus. Materia enim potest sentiri; quia in ea sunt
accidentia. At quod sentiri potest est corpus. Sic &, quod habet
quantitatem ac trinam dimensionem: quam sitam esse in materia, videtur
extra controversiam. Et quia corpori per trinam dimensionem aiunt
competere, quod penetrari non possit: multo magis & materia idem
competit per eandem. Similiter & probari potest formam debere esse
corpus. Non enim forma a formato distingui suo dictum est loco. Tum
quomodo corpus per illam foret corpus, si ipsa non foret corpus? Quomodo
corporis pars dici posset, & quidem essentialis? An corpus componi
potest ex eo quod non est corpus. Neque hic locum habet instantia;
animam esse formam corporis, & tamen in eo totam. Nego enim omnino anima
formam corporis dici posse. Negationis rationes saepius datae sunt.

\[275\]

Huic argumento addimus aliud non minoris ponderis. Accidens non potest
substantiam generare aut corrumpere. Omnia tamen mixta a calore fiunt
aut frigore, & ab iisdem quoque corrumpuntur. Norunt hoc chymici, qui vi
caloris plurima mixta in sua resolvunt principia, ex quibus mixta sunt.
Quare non datur forma substantialis mixtorum. Nec satis est si dicas,
calore agere in vi substantiae suae, nempe ignis. Est enim hic accidens
& substantia etiamsi foret, mixti formam haud produceret. Foret enim
forma mixti nobilior forma elementi, quia informaret materiam ex quatuor
elementis petitam. At nihil producit aliquid se nobilius. Quodsi mixti
forma ab elementis produci putaret, plurimae restarent difficultates. An
accidens posset esse instrumentum in productione substantia? Quomodo
naturale agens posset plura effecta producere specie diversa? Quare
omnino asserendum, nulla mixta habere formam substantialem aut materiam;
Quid ergo scis eas habere elementa? Aut quae est ratio, quae cogat his
inesse si non insint illis; Aut quomodo formae illae

\[276\]

varie misceri possent inter se, & remanere? Retinerent enim elementa
suas formas. Si enim perirent, quaererem, a quo corrumperentur, & alia
rursus generarentur? Si dicas a se invicem, dabo instantiam. Nullum
elementum agit aliquid, nisi medio accidente. At accidens nec potest
esse caussa principalis substantia, nec instrumentalis, sicuti antea
declarabamus.

Tandem ex aliquo judicio videtur nostra sententia comprobari. Unaquaque
atomus habet in sese totam essentiam generis ac speciei. Ita enim de
qualibet minima terrae particula dicitur, quod sit terra, de aquae, quod
sit aqua. Habet ergo unaquaeque atomus & totam formam terrae, aut aquae
&c. & materiam, quamvis non totam.

Erunt ergo tot formae numero distincta in terra, quod indivisibiles
partes in ea. Tum unaquaeque indivisibilis pars poterit adhuc dividi in
materiam & formam; & minimis partibus integrantibus dabuntur adhuc
minores essentiales, nisi ob penetrationem mutuam aequales statuant.

\[277\]

Quodsi hisce nondum sint contenti, sed pertinaciam habeant pro scuto,
considerent ea, quae diximus de composito, de atomis, de accidentibus,
eaque aut refutent solide, aut sequantur meliora monstrantem ducem.

# EXERCITATIO DECIMA QVINTA. DE RERVM ORTU ET INTERITU.

## Sectio 1. Quacunque fiunt, ex nihilo fieri, quae intereunt, in nihilum interire.

Ex hisce de materia & forma ita dictis, necessario sequitur, omnia ex
nihilo facta esse, & in nihilum interitura, quae interibunt. Quare de
hoc paulo latius agamus. Consideremus primo rationes, quibus id videatur
comprobari, deinde quibus refutari. Status

\[278\]

controversiae hic est. An aliquid fieri possit ex aliquo. Ridiculus
videbor multis, qui illum ita propono, & non potius sic: an aliquid
fieri possit ex nihilo? sed quia omnia a nobis invertantur & haec fuere
invertenda. Vulgo dici solet, nihil fieri ex nihilo. At nos, nihil
fieri ex aliquo, sed quae fiunt, ex nihilo fieri; ut ita si ex hac re
debeat fieri illa res, prius hac res in nihilum redigenda sit, quam
illa res inde fieri possit. Si res non fiat ex nihilo, fit ex aliquo,
illud aliquid aut manet illud; quod est, & fit haec res, aut desinit
esse, quod est, & ex eo fit haec res. Neutrum dici potest. Si illud
aliquid manet, quod est, & fit alia res, retinet suam essentiam &
accipit aliam. Habebit igitur simul duas distinctas essentias. Adhaec,
nihil potest fieri, quod non potest esse: quia omne fieri terminatur ad
esse. Sed nihil potest esse aliquid a se distinctum, aliud, quam est.
Quare non potest fieri aliud, quam est, & manere id, quod est. Si vero
illud aliquid desinat esse id, quod est, & inde fiat alia res, desinet
quoque esse hanc essentiam, & fiet alia. Desinet ergo esse hoc ens, quia

\[279\]

non est hoc ens, nisi ob hanc essentiam. Quare simul quoque ens esse
desinit. Nullum enim datur universale, sed omnia sunt singularia; a
quibus universalia desumuntur. Quum ergo nullum sit ens, nisi hoc & omne
hoc ens sit quoque ens, sequitur si aliquid desinat esse hoc ens, quod
est, quod desinat quoque esse ens: & quando fit illud aliud ens, quod
fiat quoque ens. Quando enim ens esse desinit, fit non ens & nihil. Sunt
enim non ens & nihil idem. Quare quod interit, quia desinit esse ens, &
fit non ens, in nihilum interit. Rursus, quod fit, quia ex non ente fit
(est enim illud non hoc ens, non ens) ex nihilo fit. Huic tamen videtur
posse responderi aliquam partem pristina rei remanere, & fieri partem
nova rei, scilicet materiam. Sed hoc non est magni momenti: Si pars rei
manet, non tota res interit. Illud tamen, quod interit, ut sunt reliqua
partes in nihilum interit. Si non omnes rei partes de novo fiant, nec
tota res fiet. Illud tamen quod fit, ut sunt partes alia, ex nihilo fit.
Non enim ex haec fuit parte. Sed & hoc negatur

\[280\]

dari partes essentiae, & non potius eam consistere in indivisibili.
Caeterum ex inductione potest quoque comprobari nostra sententia. Quod
fit, aut ex substantia, aut accidente. Substantia spiritualis est vel
corporea. Spiritualem omnem ex nihilo factam esse, nemo est, quod sciam,
qui neget. Substantia corporea quoque e nihilo est facta. Nullam enim
habet materiam ex qua fieri possit. Animas nobis obtrudent rationalem,
sentientem, vegetantem & posteriores duas, quas formas appellant
materiales, ex aliqua materia fieri posse asseverabunt. Sed & omnes
animae fiunt ex nihilo. Si enim ex aliquo, illud aut foret substantia
aut accidens. Ex accidente non posse fieri substantiam omnes norunt. Si
sit substantia, aut alia erit anima, aut corpus. Sed una anima non fit
ex alia; quia utraque est indivisibilis. Ideoque aut manet, quod est,
aut tota perit. Nec anima fit ex corpore. Quo enim modo ex eo quod est
corpus, fieret non corpus? Tum, nihil est in re, quin prius fuerit in
rei principiis. Quum ergo tot nobiles ab animabus

\[281\]

proveniant actiones, quae non possunt provenire ab ullo corpore, non
potest quoque hoc esse principium illius, aut illa ex hoc fieri. Nec
quicquam ad rem facit, quod vulgo dicitur, animas hasce ex potentia
materia educi. Quid enim est haec potentia, nisi aptitudo recipiendi
animam? At hinc non magis fiet ex aliquo, quam si dicas ex aliquo fieri,
quia educitur ex agentis potentia, qua illud eam poterat efficere. Alii
putant formas materiales proprie non fieri ex nihilo, quia non fiunt,
sed confiunt. Totum enim compositum aiunt fieri ut quod, formam ut quo.
Verum si forma non fiat ut quod, sed ut quo, nec erit quoque ut quod,
sed ut quo. Quale enim rei fieri, tale quoque esse. Non erit ergo forma
ens, sed tantum entis modus: quod plane absurdum. Alii subtiliores ita
distinguunt. Causalitas materiae est duplex, una, qua componit
compositum, altera, qua est subjectum, a quo dependeat forma in esse &
fieri, & fieri ex nihilo proprie significare negationem utriusque
causalitatis. Quare quum anima vegetans & sentiens haud

\[282\]

negent posteriorem causalitatem, non possunt quoque ex nihilo fieri. Nos
concedimus, fieri ex nihilo denotare quidem negationem prioris
causalitatis, at non posterioris. Haec enim non concernit τὸ fieri ex,
sed fieri in aliquo subjecto. Ut ita, quod in eo fit nihilominus ex
nulla re fieri possit. Tum & hoc negamus, animas hasce a suis corporibus
ita dependere & in fieri & in esse. Dependent enim ut hae animae ab hac
materia. At non dependent. Fluit enim materia in animatis perpetuo,
forma manet. Quum itaque non dependeant ab individua materia, nec
dependent quoque ab aliqua universali. Quare & hae ex nihilo fiunt, &
quando esse desinunt, in nihilum rediguntur. Non enim potest in
principia resolvi, quod ex principiis non est compositum, sic neque
accidens ex aliquo fieri potest neque in aliquid resolvi. Foret namque
illud aliquid vel substantia vel accidens. At substantia non potest
mutari in accidens. Nec potest esse accidens. Foret enim simile aut
dissimile. Si simile, nulla opus foret transmutatione. Si dissimile non
potest

\[283\]

mutari in suum dissimile. Nam quomodo ex calore oriretur frigus? Habeo
plura, quibus idem evincam sed ex hisce hoc satis novum esse arbitror.
Nempe ex nihilo fiunt entia, quae fiunt, & in nihilum rediguntur quae
intereunt. Entia tamen per aggregationem, ut sunt corpora mixta, haud
putamus ex nihilo fieri, quia proprie neque fiunt, neque sunt (non enim
sunt entia) sed ea & misceri & componi ex entibus realibus.

## Sectio 2. Creaturam posse aliquid ex nihilo facere.

Contra hanc sententiam nequeunt proferri multa alicujus ponderis
argumenta. Unum loco omnium urgeri solet: productione rei ex nihilo esse
creationem, qua quum sit actio solius Dei, creaturis haud esse
communicabilem; res tamen multas a creaturis quotidie effici. Huic jam
parata est responsio: non dici proprie creaturam, nisi substantiam;
quare nec creare proprie aliquid, nisi substantiam. Substantiae ergo ex
nihilo productio, proprie dici solet creatio.

\[284\]

Hanc solius esse Dei fatemur nos, qui asserimus omne corpus a Deo
conditum esse in principio, omnes animas ab eo condi. Sed an haec
potentia tanta sit, ut non possit dari aliqua creatura, cui communicari
possit, id nescio. Scholastici de haec multum, multaque quaestione, sed
parum nervosa, parum solida. Rationes tamen eorum, quibus probant
potentiam creandi superare perfectionem ullius rei creata tam generales
sunt, ut plane negent ab ullo ente producto posse aliquid reale ex
nihilo fieri. Id quod nobis adversatur, qui statuimus, calorem ex
nihilo facere alium calorem, frigus unum aliud frigus. Idcirco nobis eas
ponderandas esse necessarium duximus. A multis fit haec magni. Aut
creatura corporea aliquid ex nihilo faceret, aut spiritualis. Corporea
aut per materiam, aut per formam, aut per accidentia.

Materia est pura passiva. Forma dependet in esse a materia. Ergo & in
operari. Multo magis a materia dependent in esse accidentia. Quare haec
multo adhuc minus \[a\]liquid poterunt efficere. At huic potest

\[285\]

responderi, corpus carere materia & forma: ideoque per suam simplicem
essentiam agere. Deinde non esse omnium accidentium hujusmodi
dependentiam a materias sed calorem, frigus, & ejusmodi alia per se
existere in subjecto, & posse sibi similia accidentia efficere in alio
subjecto ex nulla re praeexistente. Quamvis ergo concedam, effectionem
accidentis non dici proprie creationem; quia haec propria est rei
subsistentis; accidens autem per se non subsistit sed in alio.
Spiritualem creare non posse probant ex eo, quod agat non nisi per
accidentia, intellectum & voluntatem; accidens autem nullo pacto possit
esse caussa substantia. Sed hic multa absurda, nempe intellectum &
voluntatem esse accidentia: item spiritum non habere alias potentias,
per quas agat, quam has duas. Aliud alii argumentum proferunt: creatura
aut naturaliter aliquid ex nihilo produceret, aut libere. Si
naturaliter, actio ejus suspendi non posset. Crearet ergo infinita &
specie & numero, quia non daretur passum a quo limitaretur. Sed facilis
ejus solutio.

\[286\]

Naturale agens per essentiam suam ad unum tantum est determinatum; non
autem per passum determinatur. Atque ita non potest plura simul
producere, quam unum numero, quamvis successive plura numero effi cere
possit. Plures autem species neque simul, neque successive potest
facere. Est ergo infelix haec hujus membri probatio. Sed nec alterius
est felicior. Si libere crearet, posset velle infinita facere. Posset
ergo facere. quia posset facere quod posset velle. Sed nec hoc ad
libertatem requiritur: sufficeret enim ad eam posse creare, quando
placeret, non quod placeret. Et, qua quaeso foret absurditas, creaturam
nihilominus posse aliquid velle inefficaciter? Praecipue a nonnullis hoc
urgeri solet. Universalissimus effectus fieri nequit nisi ab
universalissima caussa. Ejus enim tantum est potentia & actio, cujus
potest esse effectus. At quod per creationem producitur, est
universalissimus effectus. Est enim ens qua ens. Idcirco potentia
creandi necessario se extendit ad omne creabile, & solius Dei est, qui
solus caussa

\[287\]

universalissima. Haec ratio tota hoc nititur fundamento, dari
universalia realia, & per creationem effici generalissimum genus,
scilicet ens, per generationem effici tantum illud particulare, scilicet
hoc ens. Verum supra dictum est, nulla dari universalia, sed omnia esse
singularia. Quare nullum dari ens, nisi hoc ens, & quod producit hoc
ens, illud quoque producere ens. Tam ergo per generationem fieret ens,
qua ens, ac per creationem. Eo ergo fundamento sublato, per se nota est
hujus argumenti imbecillitas. Tandem & hac magni fiet. Potentia creandi
est infinita: creatura finita. Etenim potentia non tantum consideratur &
aestimatur ex re facta, sed etiam ex modo faciendi, sed modus producendi
rem ex nihilo, judicat infinitam vim in agendo. Nam ad producendum
aliquid ex potentia remota requiritur magna vis, ex remotiori major, ex
remotissima maxima, ex nulla infinita vis. Sed tota haec ratio eo
nititur, quod inter ens & nihil infinita,

\[288\]

uti loquuntur, detur distantia. Id plane falsum est. Concedimus quidem
ens increatum infinitum distare a nihilo, quia ipsum infinitum est; at
non creatum. Est enim unum ens creatum magis ens, quam alterum, quia
magis perfectum, quam alterum. Sunt enim attributa entis idem, quod est
ens; neque perfectio potest excedere entitatem. Quare unum ens creatum
magis a nihilo differt, quam alterum: magis ergo distat quoque; quia
distantia oritur ob differentiam entis a nihilo. At ubi una distantia
est major altera ibi minor non est infinita. Nihil enim majus infinito.
Adhaec, per esse ens distat a nihilo. Ubi ergo non est infinitum esse,
non est quoque infinitum distare. Sed & potentiam creandi non esse
infinitam solide potest demonstrari. Major enim potentia est, qua
substantia producitur, quam qua accidens, qua angelus, quam qua lapis:
sicuti major foret potentia, qua alium Deum crearet (modo posset) quam
qua muscam. At infinitum infinito majus esse non potest. Multae ergo
potentiae creandi non sunt

\[289\]

infinitae. Imo nulla creatio proprie diei potest infinita, nisi cujus
terminus infinitus. Opponunt illi nobis adhuc alia argumenta, quam haec
enumerata, sed tam levia sunt, ut recensione non censeamus digna.

## Sectio 3. Solvuntur duae arduae obiectiones:

Haec jam sufficerent de proposita quaestione nisi a quibusdam quaedam
non exigui ponderis argumenta moverentur. Ex quibus videtur inferri,
nihil posse e nihilo fieri, nec ab ipso quidem Deo. Ea, quia impugnant
sententiam nostram, videamus an a nobis possint expugnari. Unum est hoc;
omnis potentia activa requirit passivam. Et hae natura simul sunt, quia
sunt relata. Potentiam activam esse debere in reali subjecto, per se
notum est. In eodem quoque esse debet passiva. Quum enim sit reale
accidens, debet quoque esse in reali subjecto. Est autem accidens, quia
est relatum. Subjectum illud

\[290\]

non potest esse res, quae fit; quia potentia haec quoque longum est ante
hanc rem. Ita enim longum ante mundum conditum, potuit ille idem condi.
Data ergo fuit potentia passiva ejus, scilicet creabilitas. Datum quoque
fuit reale ejus subjectum, ex quo postea mundus est conditus. Huic
argumento in superioribus ex parte responsum est. Nam relata esse realia
accidentia, & debere esse in subjecto reali negatum est. Nunc porro ei
respondemus; passivam hanc potentiam fuisse ab aeterno, sed non in
subjecto aliquo reali. Imo in eo esse non posse. Etenim haec passiva
potentia est producibilitas tantum. Haec vero denotat tantum negationem
contradictionis ad existendum, quae esse potest in ipso nihilo. Est enim
producibilitas ejus, quod produci potest. Id autem non est, sed esse
potest. Quare haec passiva potentia non est in subjecto reali, (illud
enim non posset alias produci, & ita non esset) sed in non ente; neque
designat aliquid reale in re, sed tantum negationem contradictionis ad
existendum aliquando; in

\[291\]

caussa autem ponit sufficientem virtutem ad producendum rem illam nondum
existentem. Ita hoc argumentum refutatum est. Videamus alterum, actio &
passio sunt relata, ideoque simul. Quumque sunt reales entium modi,
necessario utriusque dandum est reale subjectum. Ut nihil dicatur de
subjecto actionis, quodnam est;subjectum passionis. Non agens, quia hoc
non patitur. Non res, qua fit, quia posito termino cessant actio &
passio. Quare in termino esse non possunt, sed sunt ante hujus
existentiam. Ideoque confitendum est dari aliquod subjectum reale in quo
esse possint, priusquam res fiat, quod subjectum sit materia rei, quae
fit. Nos passionem in ipsa re, quae fit, esse debere profitemur. Illud
enim pati, quod datur, est τὸ fieri, quia illud agere est τὸ facere.
Fieri autem non est subjecti alicujus praeexistentis, sed ipsius rei,
quae esse incipit. Quo igitur modo potest huic inesse rei, si posita re
cessat? Paucis hoc explicandum. Res esse incipit in primo suo momento,
vel potius cum primo suo momento. Et haec receptio

\[292\]

est illa existendi novitas, quae supra clarius est explicata. Passio
ergo haec est modus rei, quae fit, & in eo consistit, quod res in eo
primum momento incipiat vi alicujus esse & ante illud non fuerit.
Cessare autem vere dicitur passio posita, seu facta re: quia passio
non est, nisi in primo illo momento, cum quo incipit, cum quo desinit.
Momentum autem illud est indivisibile, & praesens actu totum. Propterea
in eo momento res nondum est posita, aut facta, sed ponitur & fit, quod
poni ac fieri est ipsa rei passio. In reliquis autem sequentibus
momentis res posita est facta; quoniam hoc primum momentum est
praeteritum, & res fit in uno tantum indivisibili momento. Itaque
quamdiu illud primum durat momentum, res fit, & actio ac passio dantur,
& res quoque est, sed nondum habet esse durans. At quando res est
posita, non ponitur, quia illud momentum est praeteritum; & ita in eo
momento non dantur quoque actio & passio, quae datae sunt in primo. Ita
haec soluta sunt, pergamus ad alia.

\[293\]

# EXERCITATIO DECIMASEXTA. DE COELO.

## Sectio 1. Coelum esse aera.

Nihil turpius veritatis scrutatori, quam verbositas. Quare tribus verbis
dicamus quod res est. Coelum est aer, non ergo quinta essentia; non
ignis, non aqua, non aliud ex hisce mixtum. Illud prius ex SS. litteris
demonstrabimus, deinde ex rationibus naturalibus. In quo stellae sunt
positae, illud est coelum. Agimus enim hic tantum de coelo stellato. Eas
in aere esse positas docet Moses gen. 1. Etenim expansum secundo die
creatum est aer. Stellae autem positae sunt in hoc expanso coeli, quod
secundo die creatum erat. Et

\[294\]

propositionem & assumtionem ex contextu probamus. Quod distinguit aquas
inferiores a superioribus id est ex pansum secundo die creatum. Patet
hoc ex versu. 7. "Aer aquas illas ab his distinguit." Hic opus est
probatione. Aquae inferiores sunt hae nostrates. Dicitur enim 7. versu,
quod "expansum distinguat inter aquas has, quae sunt ab infera parte."
&c. Tum & versu. 9. dicitur, Deum mandasse aquis, quae sub hoc calo, ut
confluerent in locum unum, & conspicua fieret arida, hanc autem vocatam
esse terram; singula aquarum receptacula vero maria. Itaque aqua, quae
ab inferiore parte, est haec, quae apud nos; quae a superiore expansi
parte, ea sunt nubes. Quis enim alias fingeret, ubi nulla est
necessitas? Testatur ergo experientia aera distinguere inter aquas
inferiores & superiores, scilicet nubes. Ac etiamsi quis neget, nubes
esse aquas superiores, tamen nostra procedit nihilominus demonstratio.
Certum namque aquas inferiores esse has; inter quas & superiores
intercedit aer, ubicunque modo sint ille superiores. Nec

\[295\]

alicujus est momenti quod nonnulli aiunt; stellas infra nubes fore, si
in hoc expanso essent collocatae; quoniam & nubes sint supra expansum, &
hoc totum interjectum est inter aquas hasce. Etenim nubes esse supra
expansum in contextu non habetur, sed versus superiores expansi partes.
Quare neque supra expansum sunt, neque in suprema parte, sed versus
superiorem. Tum nec illud verum, expansum hoc non posse has aquas
distinguere, nisi totum distinguat, totum interjectum sit. Jure enim
toti quoque tribuitur, quod una tantum pars facit, ut toti mihi, si
manus saltem alicui impingat colaphum. Quo modo & nos quoque loquimur,
stellas positas esse in expanso: quamvis non in omnibus ejus partibus,
sed tantum in supremis. Ita probata est haec propositio. Accingamus nos
quoque ad assumtionis probationem. Dicitur versu 17. Deum collocasse
solem Lunam, & reliquas stellas in expanso coeli. Additur vox 'coeli',
ne putemus aliud hic intelligi expansum quam quod

\[296\]

secundo die creatum est ac ab ipso Deo coelum appellatum. Quod si hoc
expansum non foret idem cum eo, quod secundo die est creatum, duo
sequerentur absurda. Unum est, per unum nomen duo toto genere
differentia corpora significari, nulla interim facta hujus diversitatis
mentione. Alterum, non omnium corporum creationem illic recenseri, quia
alius expansio creatio nuspiam recensetur. Atque sic imperfecta erit
creationis historia & ambigua. Quorum utrumque a bono historico maxime
est alienum. Neque haec absurda potes effugere si dicas, coelum primo
die creatum esse stellatum: aut per ex pansum secundo die creatum, duo
significari corpora, aera & athera, quorum ille sit pars inferior, hic
superior. Hoc posterius dici non potest. Nam quo modo unum nomen
imponetur duobus corporibus, quae diversas habent essentias, vires,
officia, ut nihil tamen dicatur de haec diversitate? Multo minus adhuc
illud prius. Nam coelum primo die creatum nuspiam dicitur expansum.
Deinde illud

\[297\]

non est stellatum, sed empyreum. Potest hoc inde intelligi, quod Moses
ibi totius creationis narret historiam.

Ergo quum coelum empyreum & angeli quoque sint res creatae, eorum
creatio alicui debet recenseri. Nuspiam vero recensetur, si non hic.
Debuisse recenseri putamus, ut intelligeremus solum Deum ab aeterno
fuisse, reliqua ab ipso esse facta. Recenseri quoque videtur probabile
ex eo, quod coelum ponatur primo, & deinde in 2. versu dicatur. "Terra
autem erat &ci"

Ita enim persequitur creationem rerum corporearum: caelestium quasi
nobis cognitu minus necessariam, quia illae magis abs\[c\]onditae ab
oculis nostris, haud distincte enarrat. Ita pro nobis stat SS.
scriptura; veniamus nunc ad rationes Philosophicas. Opticorum dogma est,
diversa corpora diaphana specierum visibilium facere refractionem.
Stellarum autem visibiles species, & per coelum & per aera ad nos usque
deferuntur, quia in coelo sita sunt, & tamen a nobis videntur. Quare si
aliud Diaphanum foret aer, aliud

\[298\]

coelum, stellarum species refractionem paterentur. Stellae ergo non suo
loco cernerentur, nec earum quantitas vera cognosceretur, nec verae
distantiae mensura haberi posset. At contrarium docent Mathematicorum
observationes, quibus demonstratur nullam dari refractionem, nisi
aliquando in haec inferiore aeris regione ob vapores & halitus. Hi
namque crassius efficiunt Diaphanum. Coelum ergo & aer idem sunt
Diaphanum. Quare & easdem habent qualitates. Quis ergo dicet non habere
quoque eandem essentiam? Imo habere debent. Mota enim luna moventur &
coeli partes, quae ei cedunt, & ob hunc motum aer & coelum facile
miscentur, quia aeque fluida esse partim demonstratum est, partim
demonstrabitur. Quodsi distinctas haberent essentias, sequeretur
incommodum hoc, dari diversorum corporum mixtionem, quae nullum sibi
habeat propositum finem. Atque ex hisce adhuc idem magis potest urgeri.
Entia a nobis non sunt multiplicanda sine necessitate. Ridiculum enim
est statuere dari,

\[299\]

quod dari nescimus. Qui vero coelum distinctam quandam statuit habere
essentiam, multiplicat entia, quia plura dari asserit, quam alias
darentur. Nulla tamen est ratio, qua cogatur. Si aliquod diversitatis
judicium foret, ex sensibus haberi posset. Nihil autem sentitur nisi
qualitas. Qualitates, quae visu possunt apprehendi, esse easdem ex
ratione illa optica illatum est. Reliquas easdem esse quis negabit? Nam
calorem, frigus, humorem, siccitatem, gravitatem, levitatem, duritiem,
mollitiem, in coelo nemo tetigit, nemo saporem gustavit, odorem olfecit,
sonum audivit. Quodsi nesciat qualitates esse diversas, unde sciet
essentias coeli & aeris non esse easdem? Praeterea, quicquid Deus facit,
alicujus finis gratia facit. Quare si coelo dedit diversam ab aere
essentiam, id propter aliquem finem fecit. Finis hic non est ipsum
coelum; non enim hoc propter se ipsum, sed propter alia est conditum.
Nec est a parte stellarum; hae enim

\[300\]

aeque in aere possunt consistere & moveri, ac in coelo. Si negant posse,
quae ratio negationis? Nec est a parte inferiorum. Aut enim ut haec
distincta delectaret illa, aut illis usui foret. Delectare nequit, quia
non sentitur. Usui esse non potest, quia nullas in illa exercet
actiones. Quacunque enim dantur ea sunt stellarum. Minus quoque
conveniens foret quotidianis inferiorum mutationibus coelum agere.
Easdem enim semper exerceret actiones, quia idem nobis semper praesens
manet, nec movetur. Idcirco omnis in haec inferiora influxus optime
tributus est stellis, quae propter ortum & occasum, diversumque
aspectum, nonnunquam diversimode agunt, nonnunquam ab actione vel hic
vel illic cessant. Discutiamus nunc illa quoque, quae contra nos
afferuntur. Coelum est omnium corporum praestantissimum, agit enim in
reliqua corpora. At quod patitur a potiore patitur. Non ergo est aer;
quia idem se ipso non est praestantius. Huic antea satis responsum:
coelum in haec nostratia corpora

\[301\]

haud agere, sed stellas coeli. Quae autem stellarum prae reliquis
corporibus sit praestantia, id nos latet. Sed illi: coelum neque grave,
neque leve esse; quia neque sursum, neque deorsum tendit: aera esse
levem. Caeterum eo argumento probaretur quoque terram, quae infra pedes
est, nec gravem, nec levem esse. Non enim tendit sursum, aut deorsum.
Quid vero de levitate aut gravitate aeris sentiendum sit, in
superioribus declaratum est. Sed illi helleboro curandos putant, qui
coelum aera statuant. Est enim coelum corpus inalterabile,
incorruptibile, quod nostrates qualitates non habet. Aere autem quid
mutabilius? Ita quidem Peripatetici sentiunt, at nos aliter. Vapores cum
aere confundere, signum est magna rerum Physicarum ignorantia. Id passim
faciunt Peripatetici, qui vaporum mutationem ascribunt aeri. Aera non
transmutari essentialiter diximus alibi. Alterari apud nos damus. Ergo &
in suprema regione? Non sequitur, deberent enim illic esse contraria
qualitates, a quibus alteraretur.

\[302\]

Et quid absurdi foret, si coelum alterabile diceremus? Qualitates
nostrates in eo poneremus? Et quid ni? Mirum corpus foret, quod non
haberet ullas nostratium qualitatum. Imo nos in sole calorem ponimus,
qui nostras est qualitas. Solem calefacere, per se notum est. Unde vero
sciunt Peripatetici, quod ipse calidus non sit? An per lumen? An per
motum? Eligas utrum velis, & plurima tibi restabunt difficultates, quas
hic recenserem, si hoc eorum dogma dignum esset refutatione. Nec majoris
ponderis sunt reliqua eorum argumenta. Stellas aiunt esse densiores
coeli partes. Aeris partes non sunt. At nos in coelo eas, tanquam in
loco collocatas esse damus, at non esse partes ejus. Si forent densiores
partes, an reliqua forent tara? Hoc enim sequeretur. At rarum est, quod
habet partes dissitas, & alienum corpus inter eas interjectum. Quaeso,
quodnam hoc corpus foret? Non enim potest esse aer, quia ille locus, in
quo caelum, non est aeris, sed supra ipsum. Illi porro instant, si aer
totum hoc quoque

\[303\]

repleret spatium, quod est coeli, non foret ejus ad reliqua elementa
proportio. Sed nos negamus: aera esse elementum. Tum, quid sibi vellet
haec proportio? Aut qua & qualis esse deberet? Aer, quia propter certum
finem est conditus, eam debet habere quantitatem, quae satis foret ad
exequenda demandata sibi officia. Id quod praestare non posset, si
spatium illud non repleret, in quo feruntur stellae. Denique & hoc
objicitur. Unaquaque res creata proprium habet locum, animalia terram,
pisces aquam, aves aera, stella ergo aliud habere debent domicilium: sed
nullius est momenti. Nunquid enim & homines & quadrupedes & planta, &
lapides sunt in terra? Nunquid praeter aves & nubes sunt in aere. Quid
ergo prohiberet, quo minus & stella quoque forent in suprema aeris
regione? Sed maximum adversariorum argumentum hoc est. Unumquodque
corpus simplex habet unum tantum motum naturalem. Quare, quod habet
alium motum, est aliud corpus. Coelum autem habet alium motum, quam aer,
quia movetur circulariter.

\[304\]

Respondetur paucis: coelum non moveri, sed stellas caeli: Has esse aliud
corpus, quam est aer, lubentes damus. Sunt alii, qui caelum igneum
faciunt, quia est lucidum & fons caloris. Sed hi perperam attribuunt
caelo, quod est stellarum. Alii caelum aqueum faciunt, quia Hebraea vox
'Schamaiim' ab aquis est desumta. Sed nec ex vocibus judicium sumi
potest de rebus; nec doctissimi Hebraei hanc notationem probant. Illi
proferunt quoque locum ex epistola Petri; caelos jam olim exstitisse per
Dei sermonem, & terram ex aqua, & in aqua exsistentem. Sed hoc loco
dicitur tantum terram constitisse in aqua: & ex aqua: non autem caelum.
Et quaeso, quis finis foret caelestium illarum aquarum? Forte ut Angeli
& beati homines in iis natarent. Alium invenire nunquam potui.

\[305\]

## Sectio 2. De orbibus & stellarum in caelo motu.

Caeterum adhuc paulo latius de eo disputandum est, stellae an per se
moveantur caelo immoto, an vero orbibus infixae sunt? Hoc enim posterius
si fuerit probabatum, actum erit de nostra sententia. Initio hoc quaero;
an non Deus potuerit tales creare essentias lucidas, inanimatas, quae
possint in tenuissimo corpore collocari, & in eo ex natura sua
circulariter moveri, & viginti quatuor horis tantum spatium percurrere,
quantum est coeli ambitus? Si negent, dent contradictionis
implicationem? Sin affirment, dent rationem, quare eas aliter fecerit.
Ita enim factas esse visui probabilius est. Stellae aiunt motu suo sonum
excitarent. Et quid inde absurdi? Quamvis ego sonum illum non audiverim.
Coelum aiunt motu stellarum finderetur, & sic vacuum spatium daretur.
Concederem hoc, si coelum durae foret

\[306\]

essentiae. Nunc quum Coelum sit tenue, fluidum, stellae advenienti locum
dare potest, & succedere in locum; ex quo movetur. Stellae fixae, aiunt
non possent aequalem inter se distantiam servare, nisi stellae minores
aeque celeriter moverentur, ac majores. Sed neque hoc absurdum. Et sane,
quod non miramur in avibus per aera volantibus, quo modo miraremur in
stellis? Qui illas initio condidit Deus, etiam suum cuique dedit motum,
etiam terminos praescripsit, quos ultra citraque progredi haud liceret.
Stellae, aiunt, deorsum caderent, si libere in aere moverentur. Sunt
enim graviores aere, quia densiores; sistunt namque visum. Sed hic metus
plane est inanis. Nunquid globus terrenus undique aere cingitur, & tamen
in loco suo manet? Quidni ergo ille idem Deus, qui hoc fecit, potuit
quoque facere stellas, ut non haberent in sese vim aliquam, qua aut
sursum aut deorsum moverentur, sed tantum circulariter? Imo fecit quoque
tales, quia motus circularis iis est naturalis, & plures uno motus rei
alicui naturales esse nequeunt. Illi

\[307\]

quoque ocularem allegant experientiam. Via lactea est pars coeli, quam
moveri cernimus. Quodsi pars coeli movetur, necesse est & totum moveri.
C\[a\]eterum viam lacteam non esse partem coeli, sed minutissimarum
stellarum splendorem, quae ob exiguitatem non ita radios spargunt, & ob
propinquitatem splendorem quendam unum faciunt, beneficio perspecilli
noviter inventi observatum est. Sed illi admodum urgent hoc argumentum,
omne corpus globosum movetur aut circumvolutione, aut circumgyratione.
Stellas non ita moveri, aut salutem non omnes, cognosci potest ex lunae
facie, quae semper eadem est. Verum disjunctum illud axioma negatur.
Sicut enim spherae ferrae displosis tormentis citissime simplici gressu
transvolant: ita quoque sydera moventur symplici progressu. Globosam
vero habent figuram, quia haec aptissima ad celerrimum motum. Potest
enim corpus, per quod movetur haec, minus resistere, quia figura hujus
nulli anguli, & facilius findi, quia non tantum simul finditur. Sed ex
dupl\[i\]ci motu caelesti uti vocant, firmissimum

\[308\]

argumentum contra nos depromi jactant. Nam praeterquam quod sol a primo
mobili moveatur ab ortu in occasum etiam proprio motu movetur ab occasu
in ortum. Ille motus conficitur viginti quatuor horis. At hic posterior
uno anno, estque motus, quo sol transit Zodiacum, & vel ad
aequinoctialem propius accedit, vel ab eadem versus polum Arcticum vel
Antarcticum recedit, unde oritur dierum variatio & noctium. Quodsi nunc
stellae libere in coelo moverentur, hoc contingere non posset; quoniam
sol est corpus simplex, ideoque uno tantum motu potest moveri. Ad haec
ita respondetur, primum mobile secundum illos viginti quatuor horarum
spatio ad idem punctum pertingit, a quo moveri caeperat; & absolutis
viginti quatuor horis, in eodem loco & puncto consistit. Sol, si adhuc
celerius moveretur, ita ut viginti quatuor horis absolveret
trecentesimam sexagesimam partem circuli, ultra totum circulum, motus
ejus unus quidem foret, sed duplex appareret. Nam quia singulis diebus

\[309\]

trecentesimam sexagesimam partem absolveret supra totum circuitum, annuo
spati totum compleret circuitum. Pari ratione nunc, quum sol singulis
viginti quatuor horis tardius moveatur, & ut trecentesima sexagesima
circuli pars singulis vicibus desit, quam non permeaverit, non est
duplex sed unus tantum motus. Annuo enim spatio complet totum circuitum,
omittendo singulis diebus trecentesimam sexagesimam partem. Variatio
autem dierum & noctium ita oritur: sol viginti quatuor horis non tantum
non redit ad idem punctum, sed ne ad eundem numero circulum. Ita enim ab
hoc circulo, quem hodie descripsit, recedit: ut cras vel propius ad
aequinoctialem accedat, vel remotus ab ea recedat versus polos Arcticum
vel Antarcticum. Atque idem de reliquis motibus sentiendum est. Sic ergo
solutae sunt rationes, quibus illi nituntur; pergamus nos porro in
nostris probationibus. Tenuissimum corpus non potest ex natura sua
moveri circulariter, quia plane ineptum est ad hunc motum, ut ex aere
cognosci

\[310\]

potest. Tum nec secum potest rapere corpora solidiora, est enim tale, ut
illis cedat. Neque illa ei infixa esse possunt, & ad ejus motum moveri.
Coelum autem esse tenuissimum & fluidissimum demonstravimus sectione
priori. Praeterea cometas apparuisse in ipso coelo certissima docent
Mathematicorum observationes. Vapores ergo eo ascenderunt. Ascendere non
potuissent, si essentia coeli fuisset dura & impervia. Cometa hi in
coelo quoque motu proprio moti sunt. Si enim motu orbis alicujus planeta
fuissent rapti, cur ductorem suum non perpetuo essent comitati, sed eum
nonnunquam longo intervallo post se reliquissent, nonnunquam ab eo
relicti fuissent? Ex quibus ap paret coelum comestis locum dedisse,
neque illos potuisse secum apere, quomodo ergo potest secum rapere
planetas. Aut quomodo hi ad motum ejus moveri possent, si cometa libere
in coelo spatiantur? Neque contra nos quicquam faciunt tropicae. S.
Scripturae locutiones, quando coelum dicitur claudi, aperiri, indi,
expandi, extendi. Hae enim quum

\[311\]

de media aeris regione, in qua nubes, ut plurimum dicantur, uti patet ex
contextu, non possunt quoque proprie accipi. Quod autem Paulus dicatur
raptus in tertium coelum, id de diversis coeli regionibus intelligendum
est, non de diversis coelorum essentiis. Ita primum coelum est aer hic
usque ad lunam alterum coelum stellatum, tertium. Empyreum, quod qualem
& quam habeat essentiam, nos latet.

## Sectio 3. De intelligentiis motricibus.

Haec de stellarum motu, quas ab intelligentiis moveri censent plerique
Philosophi. At satis, me judice, inepte. Ego quaero ab iis, an non Deus
facere potuerit talia corpora, quae ex natura sua circulariter
moveantur, nec recto motu possint moveri; sicut fecit, quae motu recto
moveri possunt, & circulari nequeunt. Posse quis Christianus non

\[312\]

concederet? Unde ergo hi acuti Philosophi narunt quod stellas non
fecerit tales, sed motrices intelligentias iis addiderit? Quicquid
movetur, aiunt, ab aliquo movetur. Ergo & stellae ab intelligentiis. Non
enim a forma naturali; quia ex quo loco abeunt, ad eum motu circulari
quoque redeunt. At forma, quae est caussa, ut aliquid exeat ex suo loco,
non potest esse caussa, ut ad eundem redeat. Caeterum an quicquid
movetur, ab alio moveatur, supra disputatum est. De altero vero, an
natura possit esse caussa, ut res redeat ad idem, unde ab eadem natura
movebatur: haec distinctio consideranda est, fieri posse in motu
circulari, fieri non posse in motu recto. Id quod non videtur prolixiore
explicatione indigere. Praeterea intelligentiae illae dicuntur condita
ad movendum stellas. Sunt ergo propter stellas. Stella autem propter
hominem. Quare homo est finis & stellarum & motus, & angelorum
moventium. At omnis finis finito est praestantior & nobilior. Homo
igitur hisce angelis foret ens perfectius, & preastantius,

\[313\]

si hi forent stellarum motores, id quod pugnat cum natura hominis &
angelum.

Non addam plura. Puto enim discussa esse, quae de celo moventur alicujus
momenti. Nam Peripateticorum de coelo quaestiones tam frivola sunt, ut
earum discussio nauseam moveat. Eas ergo illis relinquamus, & ad alia
nos accingamus.

# EXERCITATIO DECIMASEPTIMA.

## Sectio 1. De elementis.

Haec de caelo, superest, ut quae nostra de elementis sit sententia,
exponamus. Id autem ea brevitate, quam res postulat, ea perspicuitate,
qua tam arduam decet disputationem. Elementa dicuntur, ex quibus corpora
mixta constant, & in qua tandem resolvantur, Ea numerari solent quatuor,
Terra, aqua,

\[314\]

ignis aer. Quamvis reperiantur quoque qui nulla omnino agnoscunt. Sed &
hi & illi ab ipsa experientia manifeste refutantur. Mixta enim, quae
intereunt, in terram & aquam resolvi experimur. Ita pomum si putrefiat,
ita caro, ita qualibet herbae per corruptionem in illas desinunt. Quare
ex iis constabant. Quia alias transmutatione in illa corpora mutarentur,
quae in iis non erant. Sed nos mutationes hujusmodi substantiales
corporum in se invicem haud agnoscimus. Atque hinc evidenter erroris
convincuntur, qui quatuor ponunt. Nullum enim est mixtum, quod in ignem
aut aerem resolvitur; sed quicquid interit, in terram & aquam tantum
corrumpitur. Illa ergo alia duo, si in mixto inerant, ubi manent? Neque
enim asseri potest, quod substantialiter in terram & aquam
transmutentur, aut quod essentiam in mixto non habuerint, sed eam per
mixtionem amiserint. Nos suo diximus loco, quid de his transmutationibus
foret statuendum. Videmus quidem ex pomo putrefacto

\[315\]

exhalare vapores, sicut & ex aliis ejusmodi mixtis corruptis: sed eos
aerem vocare crassus est in Physicis error. Elicitur ex silice scintilla
quadam: sed illa non erat in ipso silice. Verum motu corporum crassorum
producitur calor, calore lumen. Pinguis ergo vapor percussione aut e
silice, aut e chalybe expulsus vi caloris flammam concipit: sicut latius
dicemus postea. Nunc videamus quibus argumentis quaternarius:
elementorum numerus defendi soleat. Ea desumuntur a motibus, a
qualitatibus primis & earum combinationibus, a temperamentis. Desumuntur
quoque a quatuor anni temporibus, & quatuor aetatibus: sed illa plane
ridicula. A motu hoc: Quum unumquodque simplex corpus habeat proprium
motum, non potest hic esse in mixtis, nisi simplex infit quoque corpus,
cujus est. Sed hoc nihil pro illis facit; qui ignem & aera sursum
moveris asserunt. Nullum enim est mixtum, quod natura sursum fertur. Nec
fumus

\[316\]

pro exemplo nobis opponi potest. Quia & hic mixtum corpus non sit, &
illum vi caloris moveri ostenderimus supra. Quum ergo aquae, terrae,
aeris & omnium mixtorum unus tantum sit motus naturalis per rectam
lineam ad centrum, non potest hinc quaternarius elementorum numerus
probari. Sic neque ex primis qualitatibus, & earum combinationibus. Nam
qui qualitates has in mixtis vident, & earum qualitatum subjecta in
mixtis esse putant, rationem afferunt, quod h qualitates extra suum
subjectum esse nequeant. Subjecta qualitatum quatuor sunt illis quatuor
elementa. Ita & in terra ponunt frigus & siccitatem, & in aqua frigus &
humorem, & in aere humorem & calorem, & in igni calorem & siccitatem.
Atque hoc fundamento nititur argumentum a quatuor mixtis temperamentis
desum\[p\]tum. Ideoque ad hac una datur responsio: humorem &
siccitatem inesse per essentiam terrae & aquae, has ergo esse in mixtis,
quia illae insunt. Sed calorem & frigus non putamus ulli elementorum per
se

\[317\]

competere: sed unumquodque ad alterutram harum qualitatum habere se
indifferenter. Tum neque aer per naturam magis est calidus, quam terra
aut aqua. Quo circa calor & frigus in mixtis inesse possunt, quamvis
ignis & aer non insint. Nam frigus est in ipsa aqua & terra, prius quam
sunt calefacta. Calor vero in iis producitur aut a sole, aut ab alia re
calefaciente. Et etiamsi aer & ignis \[ess\]ent in mixtis, tamen calor
non solum in illis, sed in ipsa quoque terra & aqua ese deberet. Quum
enim res a frigore non misceantur, sed a calore res frigidae, quae
miscentur, calefieri debent, ut misceri queant. Calefacta miscentur vi
caloris, quem in se habent, quatenus digeruntur ab eo. Quare nullius
momenti haec sunt argumenta.

\[318\]

## Sectio 2. Ignem non esse elementum.

Caeterum ut manifestius evadat, ignem & aera non esse elementa, de
singulis in specie agendum est. Ac de igne quidem sufficeret haec. Primo
enim cum aqua nullo modo misceri posset ac cedens namque aqua aut minor
erit, & sic evanescet, aut major, atque sic ignem extinguet. Sed quia
illi ignem, nescio quem, comminiscuntur, alia eaque firmiora sunt
proferenda. Axioma non minus verum, quam vulgare est: ex quibus
nutrimur, ex ejusmodi constamus. Quum enim per nutritionem elementa
addantur corpori nostro, necesse est ut illa similia sint iis corporis
partibus, quibus adduntur. Unde alimentum non incommode definitur
substantia corporis futura. Ex alimentis ergo praecipuam partem materia
corporis nostri acquirimus. Nam parvuli infantes, quomodo ad tantam

\[319\]

pervenirent magnitudinem, nisi per additionem materia? Materia non
additur, nisi per nutritionem, nec haberi potest, nisi ex alimentis.
Quare talis est rerum animatarum materia, qualis per nutritionem
additur. Quantas enim arbores oriri cernimus ex exiguo semine? Eam ergo
· materia copiam ex alimentis sunt adepta. Ex quibus solidissime hoc
axioma comprobatur: ex quibus non nutrimur, ex iis non constamus. Imo
enim, ex quo constamus, aut saltem nostrum corpus constat, per
nutritionem maxima ex parte acquisitum est. Ex igni nulla res animata
alitur. Potest illud inductione probari. Nos alimur herbis & carne: sed
quia hae quoque corpora mixta, videndum est, unde hae nutrita sunt.
Quare tandem eo deveniendum carnem ali ex aqua tanquam potu, & ex herbis
tanquam cibo.

Nam caro bovina, qua nos vescimur, ex herbis est nutrita. Herbae vero
tantum ex terra & aqua nutriuntur. Id rusticis satis notum: Et hinc
videtur quoque probari

\[320\]

ex quo aliquid nutritur, id a calore nativo prius debet concoqui, Est
enim concoctio actio praecedens nutritionem, praeparans alimentum, ut
simile fiat partibus, quibus addetur. Ignis a nativo plantarum calore
nequit concoqui. Est enim multo majore calore calens, quam nativus
calor. Quare ab eo nequit subigi & assimulari. Quicquid enim patitur, a
potiori patitur. Nec satis est, si dicas, plantas foveri calore. Non
enim calor est ignis, si hic sit substantia: neque foveri idem, quod
nutriri. Quodsi jam ignis non sit in perfectis hisce mixtis, multo minus
erit in imperfectioribus. Neque putandum est, si ignis in animatis non
daretur, calorem non diutius servari posse in subjectis, quibus non est
naturalis. In metallis enim, ubi non est necesse calorem diu persistere,
conservatur, quamdiu sunt in cavernis a calore cavernarum. At in rebus
animatis, quarum actiones exerceri nequeunt absque calido, data est
anima qua in iis perpetua sit caloris fons. Sed premam eos adhuc in
majores angustias. Ignis si sit elementum,

\[321\]

locum quoque habere debet, ex quo venire possit eo, ubi fit mixtio. Et
quum ignis hic nostras ex illorum mente non ingrediatur mixtionem, ubi
quaeso erit hic ignis elementaris? sub sphaera Lunae, aiunt. Cur ergo
non efficit stellarum refractionem? Est enim diversum ab aere Diaphanum.
Tum si sit supra aera sub luna, nullam potest ingredi mixtionem multo
minus esse elementum. Neque enim terra & aqua eo possunt ascendere, ut
misceantur; neque ille huc descendere. Si descenderet, aut naturaliter,
aut violente. At naturaliter descendere nequit, quia est levissimus
secundum Peripateticos: & secundum eos omne leve naturaliter tendit
sursum. Neque corporum simplicium, qualis illis est ignis, plures sunt
notus naturales, quam unus. Aut, si mecum statuas ignem illum debere
esse gravem, non tamen tanta ejus potest esse gravitas, ut ei cedat aer.
Neque violente potest moveri. A quo enim moveretur. Aut ab inferioribus,
aut a superioribus. Inferiora qua vi ignem traherent? Aut per quos

\[322\]

nuncios significarent illi fieri mixtionem, ut deberet descendere? Aut
cur potius partem moverent quam totum? Aut cur hanc partem potius quam
illam? Aut cur potius tunc, quando fit mixtio, quam alias? Aut quomodo
tam subito ignis posset per tantum spatium descendere? Eadem quoque
quaeri possunt, si a superioribus ipsum huc pelli dicas. Et praeterea
adhuc a quo, & quo motu? Nec responderi potest fieri hoc, quia ita
postulat ordo universi. Quaeram enim nihilominus, a quo moveatur? scio
quid responsuri sint: nempe ignem sic ex aere fieri, qui misceatur.
Neque propterea minuitur aer. Magna enim pars ignis superioris quotidie
in aerem transmutatur. Neque minuitur globus ille igneus, quia hic
noster ignis ad apsum ascendit rursus. Sed has transmutationes in
superioribus refutavimus. Tum quaererem a quo aer hic apud nos in ignem
mutaretur? Non a calore & alio igni. Nam qua vi aut aer; aut terra, aut
aqua, igneam substantiam efficerent? Hic ergo ignis unde hic? Atque ita
tandem eo

\[323\]

deveniendum est, ut eum a suo loco huc venisse asseras. Nec sequitur
ignem esse debere sub luna, quia cometa in suprema aeris regione
accenduntur. Possunt enim accendi a sole, quem nos actu calidum
statuimus. Ut ita accensio fieri possit, etiamsi radii solis non sunt
refracti. Quum vero nihil sit frequentius in Peripateticorum
responsionibus, quam distinctio illa inter purum & condensatum,
consideremus quoque modum quo purus hic possit condensari. Eum
subtilissime declarat omnium Philosophorum subtilissimus Scaliger
exercit. 9. pag. 40. Duplici de caussa comburit ignis, idque per
accidens: Una est alieni solidi adjunctio. Altera est, ubi ipse purus
condensari posse conceditur. Utriusque tamen una ratio: videlicet
partium propinquitas: quarum coactione in minore spatio substantia
major: ac propterea major vis. Quamobrem non comburit rarefactus, sicuti
ne lucet quidem. Quod vero ita sit, familiari quotidianoque exemplo
manifestum est. Qui fumus ascendit is in se

\[324\]

ignis habet plurimum. Non enim ascendit propter aquam: tanto minus
propter terram ipsam. Sed neque ab aere fiet motus is: in aere enim est.
Quem igitur quaeret locum? Eum profecto qui supra aerem levissima
debetur materia. Quem fumum, sive vaporem, sive exhalationem: quando
neque vim habeat ad comburendum, neque luce ulla fulgeat: pro verissimo
accipies vel teste vel judice sententia sapientum. Si fumum non
admittis, aliud exemplum praesto est. Quae in verubus assantur, ab eo,
quem videmus, igni non tanguntur: sed ab eo tanguntur, quem non videmus:
adeo vero tanguntur, ut etiam crementur tandem, &c.

Ad haec nos ita paucis. Partes propinquiores fieri nequeunt, nisi aut
una penetret aliam, aut antea fuerint dissitae. Illud per se absurdum.
Si hoc amplecteris, alterutrum eligendum est: aut inter partes
interjectum fuit spatium inane, aut repletum aere. Inane spatium non
admittis qui Peripateticus es. Aerem ergo inter partes interjectum esse
fatendum est: quia

\[325\]

aliud corpus, quod non est fluidum, illi officio non est aptum. Erit
ergo ignis in propria regione maxime combustilis, maxime lucens, quia
maxime condensatus. Non enim partes esse possunt dissita, ubi non est
aer, qui inter illas possit esse interjectus. Aer quomodo in globo igneo
esse possit, cujus locus supra locum aeris. Qua vi eo foret attractus?
Sed neque ignis in corpore combustilis est condensatus. Si enim existat
in ipso corpore, danda est penetratio corporum. Si vero tantum in
corporis, poris, non potest esse condensatus, quia partes corporis
interjectae sunt inter partes ignis. Tum nec fumus ascendit ob ignem in
ipso existentem. Cur enim hi non eveheret fumum altius, quam ad mediam
aeris regionem, si eo usque ipsum moveret: sed ubi valediceret socio
suo, solus iret ad patriam suam? Nec ignis es quo assatur caro in
verubus, sed calor ejus, quem si dicas ignem, multum abuteris
Peripateticorum patientia.

\[326\]

## Sectio 3. Ignem esse accidens.

Efficacissimum argumentum ad ignem de elementorum solio deturbandum hoc
est: ignem esse accidens. Non enim accidens potest esse elementum
corporis mixti. Sed probe, distincteque hoc accipiendum est. In igni
apparent haec tria: corpus combustile, lux & calor. Corpus combustile
est substantia, non accidens. Sed hoc ignis dici non potest, etiamsi
accendatur: manet enim, quod est. Calorem esse accidens ipsi dant
Peripatetici: quemadmodum & lucem, quam ab igni abesse posse disputant.
Quodsi ignis est substantia, habet essentiam ab hisce distincta. Quae
illa? Nos intensissimum calorem, qui concepit lucem, vocamus ignem:
neque aliud quippiam inesse remur in igni, praeter haec accidentia &
corpus, quod comburitur. Accidentia haec sunt in corpore combustili,
tanquam in subjecto. Neque putandum est flammam existere in aere, sed in
vaporibus, qui sursum tendunt. Nam quemadmodum subjectum

\[327\]

ignis est humidum aliquod pingue, quod est in corpore combustili, &
quoque in fumo: ita ignis tam diu inhaeret fumo, donec hoc pingue sit
consumtum. Neque propterea dicendum est, accidens migrare de subjecto in
subjectum, quia fumus sequens aliud est numero subjectum, quam abiens.
Nam flamma ascendens una cum vapore non redit ad sequentem vaporem, sed
extinguitur. Redit vero ab igni cum novo vapore nova flamma. Potest hic
quaeri, si flamma inhaereat fumo, quomodo continua esse possit in
subjecto non continuo? Neque enim ignis potest esse in aere, qui
combustionis non est capax. Responderi potest, flammam videri non
interruptam ob nimium suum splendorem, qui replet poros, & ob motum
continuum. Sic enim & radii solares in aere sunt, & tamen instar ignis
apparent. Interea tamen flammam quoque raram esse argumento est, quod ob
vapores crassiores & ipsa sit intensior. Est igitur ignis intensissimus
calor, qui inflammatus est, & lucem concepit. Fieri id posse testatur
experientia. Sole splendente aer illuminatus est & calefactus,

\[328\]

Non ab ignea quadam substantia, sed a radiis solaribus; quod calor, quod
lumen per vitrum concavum ita possint congregari, ut sint instar ignis &
videnti & tangenti. Quare ignem esse accidens inde potest deprehendi,
quod nunquam per se subsistat, sed aliis inhaereat: nunquam per se
moveatur, sed semper admotum sui subjecti: nullam obtineat propriam
quantitatem, aut figuram, sed eam, quae est subjecti. Idem duobus aliis
probari potest argumentis. Unum est: vi accidentis non posse produci
substantiam. Id quod antea discussum est. Vi solius caloris producitur
ignis. Ita enim & a calore solis, & a calore motu solidorum corporum
excitato stupa accenditur: Alterum, corpus non posse penetrare corpus:
ignem vero esse in corporibus aliis. Ita est in ligno, lana, cespitibus,
ac ferro accensis & candentibus. Nec dici potest ignem existere non in
ipsa horum substantia, sed ejus poris. Sunt enim haec corpora intus & in
sese tota, etiamsi in minimas fricentur partes, ignea, quod testantur &
visus & tactus.

\[329\]

## Sectio 4. Aera non esse elementum.

Ex hisce obiter quoque constat, & aerem e censu elementorum eximendum
esse: quod adhuc amplius suaderi potest. Aer misceri nequit cum terra &t
aqua. Quum enim sit corpus tam tenue & fluidum, non potest unum fieri
cum corporibus crassis terra & aqua. Nam ex superioribus istis abunde
constat: aerem non posse alterari secundum qualitates, quas vocant,
secundas. Alterari deberet, si cum terra & aqua unum continuum fieri
posset. Sed nunc aer ubicunque est, ibi poros efficit, in quibus est.
Nam, quamvis aera non statuamus elementum, tamen illum in mixtis esse
damus. Imo non tantum in mixtis, sed in ipsa quoque aqua: sicut antea
diximus. Inde fit, quod unum corpus mixtu fit altero levius, quia est
rarius & porosius: quia pori aere sunt repleti. Hinc fit, quod lignum
aquae injectum natet.

\[330\]

Quodsi tamdiu nataverit, donec pori hi sunt repleti aqua, tandem
mergitur. Cur igitur aer non est elementum, si sit in mixtis? Quia
quum in poris mixtorum tantum sit, pori autem hi non sint mixti
partes, sed spatia inter partes, non constituit aer mixtum. Ita carnis
pars non est aer, quia existit in poris carnis. Huic argumento & aliud
potest addi: nos nutriri non posse ex aere, quare non ex eo constare.
Nutrire non potest aer, qui pars fieri nequit ullius corporis crassi &
densi, quale omne mixtum. Non enim aer suas potest deponere qualitates
secundas, & assumere alias. Hic tamen duo occurrunt consideranda. Si
aere non nutriamur, cur eum attrahamus, & ne per horam sine respiratione
vivere possimus? Cur planta melius crescant in aere bene temperato, quam
in alio? Respondetur, aerem non inspirari, ut eo nutriamur, sed ut suo
frigore temperet calorem cordis, quod alias facile suffocaretur; & ut
fuligines & vapores excrementitii \[sic!\] cum eo expirato una
eiiciantur: propterea novum debere inspirari, quia qui parum

\[331\]

fuit retentus, statim calore cordis calefactus est. Et quo quaeso modo
ex aere inspirato nutriretur animal, quum nec in stomachum ille veniat,
ut concoqui possit, & tanta copia exspiretur, quanta inspirabatur? Quod
vero per venenatum aerem haustum morbi contrahantur, id contingit, vel
quatenus vapores venenati in aere existentes una attrahuntur, vel
quatenus aer pravas suas, quas contraxit, qualitates intus corpori
nostro imprimit, quando inspiratus est. Atque eandem ob caussam planta
melius vigent temperato aeri exposita, non quia aere nutriantur, sed
quia vapores pravi illas contingunt, vel aer intemperatas qualitates
communicat plantis.

\[332\]

## Sectio 5. De aeris affectionibus.

Hac data de aere occasione non possum praeterire silentio, quod de ejus
qualitatibus tradunt Peripatetici. Aiunt primo: aerem natura sua sursum
tendere. Hoc nego. Si omnis aer natura sua sursum tenderet, nullus hic
apud nos maneret. Nullum enim foret principium externum, quod resisteret
motui naturali. Deinde Peripateticus aer dicitur hic esse in suo loco.
Non ergo ad eum movetur: quia nihil appetit, quod habet. Nec audiendum
est, quod dicitur, omne leve tendit sursum. Nam & nos aera negamus esse
levem.

Aiunt quoque aerem ese humidissimum: quod & nos negamus. Non enim
humidum est, quod exsiccat. Aerem res multas exsiccare probat
experientia. Neque dici potest exsiccare per calorem: eadem enim res
potest exsiccari & ab aere calido & frigido. At illi objiciunt ipsam

\[333\]

aliquando quoque humectare. Verum hoc tribui potest vaporibus, qui sunt
in aere: Quamvis ergo vix audeam asseverare aera esse siccum: sed potius
utriusque qualitatis expertem. Objiciunt nobis quoque humidi
definitionem. Humidum est quod difficile suis terminis, alienis facile
terminatur: item, quod facile diffluit.

Verum hae non sunt humidi definitiones, sed fluidi, cui non opponitur
siccum, sed stabile. Aera fluidissimum esse non negamus. Aiunt porro,
aera naturaliter esse calidum. Sed & hoc quoque negamus. Negationis
ratio: quod aeque facile unum recipit, ac alterum, & unum non est magis
naturale, quam alterum. Aerem aeque facile recipere & calorem & frigus
testatur quotidiana experientia. Nec ratio pro illis allata alicujus est
ponderis: aerem a calore generari, confundunt enim vapores cum ipso
aere, sicut alibi passim. Denique mediam aeris regionem admodum frigidam
faciunt. Id si verum foret, quomodo herbae ac arbores virerent in
altissimorum montium cacuminibus, & non potius frigore

\[334\]

illo extinguerentur? Quomodo nubes in isto loco tamdiu circum
moverentur, & non statim vi frigoris in aquam resolverentur. Possem
plura afferre contra has Peripateticas aeris qualitates, nisi haec
sufficiente veritatis studioso arbitrarer.

## Sectio 6. Globum terrestrem non moveri.

Quoniam de elementis hic agimus, tractanda est quorundam Astronomorum
opinio de motu globi terrestris. Illi magis novitatis quam veritatis
avidi, ut tanto minore cum negotio motus, quos caelestes vocamus,
indagare possint, globum terrenum, prout ex terra & aqua constat,
circulariter moveri censent. Neque propterea aedificia ruitura putant,
sed illa una moveri circulariter. Ad locos vero S. scripturae
respondent, eam de hoc motu loqui, non prout in se est, sed prout a
nobis concipitur. Ego tamen non auderem huic responsioni acquiescere.
Illi pro

\[335\]

sua sententia non afferunt demonstrationes, sed eas tantum enervare
nituntur, quae pro nobis militant. Et ego quidem magna ex parte
enervatas esse reor, quae hactenus allatae sunt. Afferam tamen tres,
quae maximi sunt momenti. Unius corporis unus tantum est motus
naturalis. Quum enim omne naturale sit necessarium, ideoque semper agat
quantum potest, res duobus motibus diversis posset moveri simul, si duo
motus ei forent naturales. Illud plane contingere nequit.

At terrae & aquae motus naturalis est in recta linea ad centrum. Non
igitur circularis. Nec responderi potest esse hunc partium motum, at non
totius. Si enim partes moventur deorsum, & totum eo moveri potest motu.
Deinde si daretur hic motus, anima illum sentiret. Nec satis est si
dicas corpus nostrum, una moveri: anima enim nihilo minus motum
sentiret, sicut alios quoslibet sentit, quum ei unus motus non sit magis
naturalis, quam alius. Tertio, lapis recta linea in altum projectus non
posset,

\[336\]

deorsum cadere in: eundem locum, unde motus erat, si terra moveretur.
Nec responsio illa satisfacit: Lapidem illum una moveri circulariter.
Non enim potest duobus diversis mot\[i\]bus simul moveri. Tum, etiamsi
daremus, ipsum inter cadendum circulariter quoque motum esse tamen dum
adhuc tendebat sursum, moveri non poterat naturaliter, quia violente
movebatur a projiciente? Interea tamen terra movebatur, si verum sit
ipsam circulariter circum torqueri.

# EXERCITATIO DECIMAOCTAVA. DE ANIMA

## Sectio 1. De ortu animae.

Hactenus egimus de substantia corporea. De spirituali nihil agere
constituemus, sed aliorum

\[337\]

ingeniis quoque aliquid inquirendum relinquere. Verum ne ideo hac
nescire videremur, in quorum scrutatione praecipue laboravimus, paucis
difficillimas quaestiones attingere voluimus. Atque inter eas
principatum obtinet celebris illa controversia quo producantur animae a
Deone vel a parentibus? Neutri parti defuerunt excellentes patroni. In
eo tamen consentierunt omnes, tanta & pro haec & pro illa parte militare
argumenta, ut ea aut omnino non possint, aut saltem cum maxima
difficultate enodari. Ego si dicam, quod sentiam, veritatem non solum
hujus quaestioni, sed earum omnium, quae de anima moventur, abstrusam
esse fateor: at non propter soliditatem utriusque partis argumentorum:
verum quia vix ulla certa aut hinc aut illinc sit allata ratio. Neque
enim ego adhuc eos feci in Philosophia progressus, ut intelligam esse
apodicticas quas Peripatetici afferunt demonstrationes. Scio tamen, quod
illi in iis mire sibi placeant: sed non est novum porcos luto delectari.
Erigamus nos ingenia nostra & rationes,

\[338\]

quae hactenus de ortu animae pro utraque parte allatae sunt,
consideremus: deinde nostras in medium proferamus. Pro animarum
creatione pugnant haec argumenta. Non potest traduci a parentibus in
filios. Aut enim tota traduceretur aut pars ejus. Tota si traduceretur,
tota in parentibus fuisset. Plures ergo in homine darentur, quam una
anima. Pars si traduceretur, divisibilis foret, & illa altera, quae non
traduceretur, sed traducta adderetur, pars unde? Sed animam esse
indivisibilem nemo Christianus negat. Propterea nec iis verbis commode
haec quaestio proponitur: an anima fit ex traduce ? Huic argumento
respondebamus nos, quum adhuc contrariam sententiam arcte teneremus:
posse animam a parentibus produci, etiamsi non traducatur.

Non potest anima fieri ex semine corporeo, sic enim & ipsa corporea
foret. Nec ornata foret tot nobilibus potentiis, nec eas exerceret
operationes, si ex elementis orta foret. Quin & dividi posset,

\[339\]

& spiritus non esset, si ex hoc originem suam traxisset. Quo enim modo
spiritus ex corpore? Sed nec ex semine quodam spirituali generari
potest. Quodnam enim hoc foret, quale, & unde? Aut enim pars animae
parentis, aut excrementum ejus. Partes non habet, quia indivisibile est.
Nec excrementa habet, quia non nutritur. Si nutriretur anima, quo
alimento? Quomodo illud adderetur animae? Qua vi concoqueretur? Non enim
ex corpore ali potest, quia non est corpus. Nec ad occultum quoddam
semen est confugiendum. Nam qua ratione anima hoc efficeret? Et quare
non aeque aliam produxisset animam, quandoquidem semen hoc ex nihilo
fieri debuisset? Et quomodo ex hoc semine postea fieret anima. Si per
nutritionem, habet partes. Si per mutationem, & ipsa quoque est
mutabilis. Huic & nos respondere solebamus: animam a parentibus e nihilo
produci, accedente singulari Dei concursu, quo ille animam variis donis
ornaret, & indifferentem parentum generandi potentiam ad hoc individuum
determinaret.

\[340\]

Sed nec anima quadragesimo produceretur die, si non a Deo crearetur, sed
ante eum. A quo enim tunc produceretur. Neque enim anima patris semini
adest amplius, neque anima matris sola producit animam faetus: & vis
figuratrix dat quidem membris figuram, sed non animam. Tum nec singulis
momentis, quibus semen emittitur, anima generatur. Ubi enim maneret
anima corrupto semine? Neque enim superstes maneret, quum nullum ejus
foret corpus. Nisi quis putet in ultimo die ex hoc semine ipsi corpus
esse figurandum. Quodsi vero anima statim ab initio insit faetui, otiosa
in eo erit, quia non omnes suas adhuc potest exercere operationes.
Huic argumento respondebamus, animam in ipso momento, quo fit
conceptio, a parentibus produci. Neque tamen animam produci quoties
semen emittitur, sed quoties fit conceptio. Nam sicut non concipit
mater, si semen non omnes debitas habeat, qua\[li\]tates: ita nec anima
in eo produci potest, si per illas qualitates non sit aptum ad
recipiendam animam. Neque tamen anima

\[341\]

est otiosa in semine, sed agit per illas potentias, quarum organa insunt
semini. Neque propterea reliquae potentiae frustra semini insunt: sed
inesse debent, ut organa talia efficiantur, qua istis facultatibus
conveniant. Quodsi hinc concludant animam rationalem semini non inesse,
quia ejus potentia non possunt agere, concludant quoque animam puerorum
carere facultate generatrice, quia nondum possunt generare.

Haec ad Philosophica argumenta possunt responderi. Consideremus nunc
quoque locos scripturae. Zach. 12. Dictum Iehovae, "qui extendit coelos,
fundat terram, & format spiritum hominis in medio ejus". Eccles. 12.
"Redeunte pulvere" (id est, corpore) "in terram, quemadmodum fuerat
spiritu autem ad Deum, qui dederat illum". Responderi potest utrumque
hunc locum intelligendum de prima rerum creatione. Non enim Deus jam
extendit coelos, & fundat terram, sed in initio hoc fecit. Pari ratione
neque jam format spiritum hominis in eo, sed in initio formavit. Quod
inde confirmatur: quia Propheta non ibi

\[342\]

narrat, quid jam agat Deus, sed verbo suo conciliat authoritatem ab
omnipotentia divina, recensens quid ille fecerat. Et eodem modo alter
ille locus interpretandus est. Sicut enim nostrum corpus non est ex
pulvere desumtum, sed Adami: ita neque nobis spiritum dedit Deus, sed
Adamo. Locum Psalm. 33. "Formator pariter cordis eorum", non esse de
anima sed de cogitationibus intelligendum probat contextus.

Dicitur enim, quod Deus ex coelo prospiciat habitatores terrae, deinde
additur, quod sit formator pariter cordis eorum, animadvertens ad omnia
opera eorum. Ad. locum Ies. 57. "Spiritus a conspectu meo obruetur, &
anima, quas ego feci", potest responderi, per animam intelligi
synecdochice totum hominem, alias fore tautologiam: quippe quum nudae
animae sint quoque spiritus. Quodsi hic totus homo intelligatur, de
prima creatione hoc accipiendum esse manifestissimum est. Sed maximi
ponderis est locus ille ad Hebr. 12. "Carnis quidem nostrae partes

\[343\]

habuimus castigatores, & reveriti sumus eos"; an non multo magis
subjiciemur patri spirituum, & vivemus? Responderi tamen potest, non
significari hic per carnem corpus, nec per spiritus animas, quum alias
sine dubio dictum fuisset spiitus nostri, sicut dicitur, carnis nostrae.

Quod ipsum ex praecedentibus videtur confirmari. Ostendit enim Paulus
filios Dei castigari: qui vero non castigantur, nonesse filios Dei, sed
improbos: & ad rei confirmationem profert, quod citavimus. Quodsi per
illa anima significaretur, Apostolus sibi ipsi contradiceret. Quippe
impii, qui non castigarentur, forent aeque filii Dei, ac fideles, qui
castigarentur: nempe quibus animam daret Deus.

Has olim ad locos SS. scripturae dabamus responsiones: quae an solida
sint merito potest dubitari. Consideremus nunc porro argumenta, quae
afferuntur pro animarum generatione. Anima quadragesimo die non creatur,
quia ante cum non inest semini.

\[344\]

Figuratur enim semen, augetur, nutritur. At hae actiones ab anima
proveniunt. Non enim est putandum vim \[πλαστική\] semini inesse
quandam, quae figuret illud. Semen namque, quod est res bruta &
corporea, haud ea pollet potestate, ut talem sibi comparet figuram, ut
tot membra efformet, ac non plura, talia, & non alia. Quare tota haec
actio provenit ab anima quae intus sibi parat. Quumque una tantum sit in
homine anima, quae vegetet, sentiat, & rationetur, rationalem animam
homini inesse est necesse. Si enim foret alia, ubi illa maneret alia,
infusa rationali? Quo fugeret? A quo interficeretur? Verum ex hoc
argumento nondum infertur animas generari, sed hoc tantum: inesse eas
semini statim a conceptione. Id quod nos hisce moti rationibus
asserimus: nempe animas a Deo creari in ipso momento, quo fit conceptio,
& corporibus infundi. Perfectissimi viventis perfectissima sunt
operationes vitales. Homo autem perfectissimum est vivens, quia habet
perfectissimam animam, per quam vivat: Quare si reliqua

\[345\]

animalia ea pollent potestate, ut sua speciei producant animas, quanto
magis homo, qui iis est perfectior? Praecipue quum illae animae aeque
fieri debeant ex nihilo, ac rationalis. Neque majoris laboris est
animae rationali producere animam rationalem, quam sentienti producere
animam sentientem. Hic dandum est, si reliqua animalia producant animam,
multo magis hominem. At nos negamus & illa animam generare, &
asserimus omnem animam a Deo ex nihilo creari.

Quod non producit omnes partes, non producit totum. Homo si animam non
producat non omnes producit partes quare nec totum hominem, quod pugnat
cum omnium gentium consensu. Imo ne essentiam quidem humanam producit.
Non enim forma distinguitur ab essentia hominis formati. Animam igitur
si non producat, nec hominem generat. Huic argumento respondendum est,
parentes nihil producere. Anima enim a Deo creatur: corpus a parentibus
traducitur.

Interim homo vere generat hominem:

\[346\]

sed generare non est accipiendum, sicut a Peripateticis accipitur, pro
efficere aliquod ens ex materia: verum prout comprehendit duas istas
actiones, seminis effusionem & conceptionem.

Praecipue urgeri solet argumentum de peccato originali. Hoc enim in
corpore solo esse non potest, quum sit caecitas in intellectu, &
perversitas in voluntate, quorum corpus non est capax, sed sola anima.
Quodsi anima a Deo creatur, & haec una creabuntur ab eo, qui animam
creat, & Deus peccati auctor statuetur. Sed & hoc solide potest
refutari. Peccatum originale, quod est in anima, est privatio donorum
primi status.

Huic peccato obnoxia creatur anima a Deo, & juste, quia peccatum
respectu Dei infligentis habet rationem poenae. Hanc enim labem
contraxit Adamus & sibi & suis, inter quos haec anima erat numerata.
Peccatum originale, quod in corpore, est prava organorum dispositio,

\[347\]

qua illa magis sunt idonea ad exercendas actiones pravas, quam bonas.
Ita videmus qui calidioris temperamenti sunt, esse veneri deditos, qui
alius, alii vitio.

Animae vero actiones multae dependent ab hoc temperamento. Quare bona
esse nequeunt, quia per organum exercentur pravum. Neque propterea
corpus agit in animam, verum sicuti, si curva sit regula, nequeam ducere
rectam lineam, ut regula tamen in manum meam non agat: ita quoque per
vitiosum temperamentum non exercet anima bonas operationes, ut tamen
temperamentum in animam non agat. Sed anima utitur temperamento, quale
invenit, malo male. Quare a Deo est privatio omnium illorum donorum
Adamo in primo statu collatorum: sed proclivitas ad malum, quae est
prava quaedam dispositio, est in ipso corpore, & a parentibus trahitur,
a quibus corpus.

Neque pro animae generatione quae SS. scriptura afferuntur loca alicujus
sunt momenti. Gen. 1. 28. "Benedixit iis

\[348\]

Deus, & dixit eis, 'faetificate ac augescite, ac implete terram'." Item
Gen. 2. 2. "Requievit Deus ab omni opere suo, quod fecerat". Non enim
per benedictionem dedit eis Deus facultatem producendi animam, sed ipse
sese obligavit ad earum productionem, quoties tempus foret faetificandi,
quoties ipsi placeret hominem generari. Neque dicitur, Deum quievisse ab
omni opere suo absolute, sed ab eo tantum, quod fecerat: non ab eo quod
facturus erat: quandoquidem Filius & Pater adhuc operantur, Ioh. 5.

Ita omnia discussa sunt, nondum aliquid solidi aut pro hac, aut pro illa
parte allatum. Tentemus nos aliquid afferre. Quicquid fit, per actionem
fit. Anima igitur, si a parentibus fiat, per aliquam parentum actionem
fieri debet. Eam quoque actionem anima deprehendet. Quum enim sit
spiritus intelligens, nihil facit, nisi se facere intelligat tum, quando
facit. Actiones enim quas exercet continuo, iis assueta est. Sed in
generatione hominis nulla observatur actio parentum, quam seminis

\[349\]

Effusio, mixtio & retentio. Per eas vero anima nequit produci, quia ex
nihilo fieri deberet. Deinde nec alia observantur parentum actiones,
quando fit conceptio, ac quando non fit. At anima non producitur, quando
non concipitur: non enim haberet corpus. Quare nec a parentibus
producitur, quando fit conceptio: quia non datur distincta actio, per
quam fiat. Adhaec nec semen totum simul effunditur, sed pars post
partem. Quare nec simul misceri potest, sed particulatim. At anima, quae
est indivisibilis, in momento debet produci, & quidem in ultimo, quo
totum semen foret effusum ac mixtum. At in ultimo momento non aliae
observantur parentum actiones, quam in prioribus. Praeterea aut
producitur ab anima Patris, aut Matris, aut utriusque. A sola anima
matris eam produci absurdum est. Quo enim modo haec efficeret animam
masculam? Ita & ab anima solius patris produci absurdum. Produceretur
enim in semine mixto. Quare anima patris in distanti animam efficeret,
nec eam contingeret. Non

\[350\]

enim semen jam mixtum contingit, quia est in matrice.

Forte nec hoc argumentum videbitur contemnendum. Anima vegetans &
sentiens per mortem extinguuntur. Quum rei cujusque creatae esse sit
propter ipsius operari, animae autem hae separatae nihil possunt agere, nec
esse debent: Forent enim frustra, quod non admittit natura. Et quia ex
nihilo fiunt, in nihilum quoque rediguntur, neque a se ipso, sed ab
alio. A quo? Non a corpore: quoniam quod patitur, a potiore patitur.

Anima autem, corpore praestantior. Nec ab anima alia, aut ab angelo.
Quae enim vel quis hic foret? A solo ergo Deo in nihilum rediguntur. At
valde absurdum foret animas a Deo in nihilum redigi, si ab eodem non
fierent quoque ex nihilo. Et si hae a Deo fiant quidni & rationales?
Denique animae, quae ex putri fiunt, verbi gratia, vermium in caseo, a
quo fiunt. Non enim antea fuerunt in cafeo, quia non fuerunt in lacte,
quod in vaccis fuit.

\[351\]

Ab alio ergo producta sunt. Non a calore, aut alio accidente, quia hae
animae sunt substantiae. Non a sole, quia eo sunt perfectiores. Sunt
enim viventes, sol non vivens. Nec producuntur ab alia anima. Quae enim
foret haec, aut ubi? Relinquitur ergo a solo Deo creari eas: nisi quis
ita velit ineptire, ut ab angelo vel diabolo produci censeat.

Quodsi hae animae a Deo creantur, cur non & alia? Imo multo magis aliae,
quae sunt perfectiores. Praecipue quum hoc modo plures de anima
vegetante difficultates possint evitari.

Quum enim rami ab arboribus decisi, si plantentur, crescant, & in
arbores evadant, aut statuendum est duas antea in illa arbore fuisse
animas, aut animam arboris fuisse divisam.

Sed nec sufficeret una anima, verum tot statuenda forent, quod rami
possent decidi.

Si vero anima sit divisibilis, augeri quoque potest. Non enim toties
dividi posset, in exiguo semine quum foret, ac

\[352\]

quando est in arbore. Quodsi augeatur, nutritur quoque. Quo alimento?
Atque hic aqua haeret. Interim quid de anima vegetante statuendum sit
adhuc mihi non c\[o\]nstat. De animae vero sentientis & rationalis ortu
ita esse statuendum, nempe eas a Deo creari, jam demonstratum est.

FINIS